Obrazy na stronie
PDF
ePub

dam. Uno modo per propriam humilitatem, cum dicit: Obsecro autem vos, etc. (Prov. 18.) Cum obsecrationibus loquitur pauper. Alio modo per fraternam charitatem, cum dicit: Fratres, quia sc. ex affectu fraternæ charitatis hoc dicebat. (Eccl. 12.) Frater qui juvatur a fratre quasi civitas firma. Tertio per reverentiam Christi, cum dicit: Per nomen Domini nostri Jesu Christi, quod est ab omnibus honorandum et cui oportet omnes esse subjectos. (Phil. 2.) In nomine Jesu omne genu flectatur.

Secundo considerandum est quod inducit eos ad tria. Primo quidem ad concordiam, cum dicit : Ut idipsum dicatis omnes, id est, omnes eamdem fidem confiteamini, et eamdem sententiam proferatis de his quæ sunt communiter agenda. (Rom. 15.) Ut unanimes uno ore honorificetis Deum. Secundo prohibet vitium contrarium virtuti cum dicit: Et non sint in vobis schismata, quia unitas ecclesiastica dividi non debet, in cujus signum milites de tunica inconsutili (Joan. 19.) dixerunt, Non scindamus eam, sed sortiamur de ea cujus sit. Sunt autem proprie schismata quando vel propter diversam fidei confessionem, vel propter diversas sententias de agendis, homines unius collegii in diversas separantur partes. (Is 22.) Scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt. Tertio inducit eos ad id per quod possunt schismata vitare, sc. ad perfectionem. Est enim divisionis causa dum unusquisque partiale bonum quærit prætermisso perfecto bono quod est bonum totius. Et ideo dicit: Sitis autem perfecti in eodem sensu, quo judicatur de agendis, Et in eadem scientia, qua judicatur de cognoscen – dis, quasi dicat, per hæc perfecti esse poteritis si in unitate persistatis. (Co

SC.

loss. 3.) Super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. (Matth. 5.) Estote perfecti sicut pater vester cœlestis perfectus est.

Deinde cum dicit: Significatum est mihi, ostendit necessitatem prædictæ admonitionis, quia sc. contentionis vitio laborabant, quasi dicat: ideo necesse est vos ad hoc inducere, quia significatum est mihi, fratres mei, Ab his qui sunt Cloes, id est in quadam villa Corinthiorum jurisdictioni subjecta: vel Cloes potest esse nomen matronæ in cujus domo erant multi fideles congregati. Quia contentiones sunt inter vos, contra id quod dicitur (Prov. 20.) Honor est homini qui separat se a contentionibus: Et modum contentionis exponit, subdens: Hoc autem dico, id est contentionem nomino Quod unusquisque vestrum, nominat se ab eo a quo est baptizatus et instructus, et dicit: Ego quidem sum Pauli, quia erat a Paulo baptizatus et instructus. Alius ego autem Apollo, qui sc. Corinthiis prædicaverat, ut habetur (Act. 19.) Alius, Ego vero Cephæ, (1. Pet.) cui dictum est (Joan 1.) Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Quod quidem ideo dicebat, quod putabant a meliori baptista meliorem baptismum dari, quasi virtus baptistæ in baptizatis operaretur. Et de hoc Pseudoapostoli gloriabantur, secundum illud (Ps. 48.) Vocaverunt nomina sua in terris suis. Alius autem dicit: Ego autem sum Christi, qui solus benedixit, quia solius Christi virtus operatur in baptismo Christi. (Joan 1.) Super quem videris spiritum descendere et manere, ipse est qui baptizat. Et ideo baptizati a solo Christo denominantur Christiani, non autem a Paulo Paulini. (Is. 4.) Tantummodo invocetur nomen tuum super nos. Ad hujus autem erroris vitationem di

cuntur Græci hac forma in baptizando uti: baptizetur servus Christi Nicolaus in nomine Patris et Filii et Spiritus $. ut detur intelligi quod homo non bap tizat interius, sed baptizatur a Christo. Quia tamen etiam homo baptizat ministerio, ut membrum et minister Christi, ideo Ecclesia utitur hac forma in baptizando: Ego te baptizo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus S. quod quidem est expressius. secundum formam a Christo traditam, qui dixit discipulis Docete omnes gentes baptizantes eos, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus S. etc. Ubi ipsos Apostolos dicit baptizantes secundum quem modum sacramenti minister dicit; ego te baptizo.

Deinde cum dicit: Divisus est Christus, etc. ponit rationem prædictæ admonitionis, quare inter eos scissuræ et contentiones esse non debebant, et primo ex parte baptismi. Secundo ex parte doctrinæ, ibi : Non in sapientia verbi, etę. Circa primum tria facit. Primo ponit inconveniens quod ex prædicta contentione sequitur. Se cundo manifestat quare illud inconvenieus sequatur, ibi : Numquid Paulus crucifixus est, etc. Tertio excludit quamdam falsam suspicionem, ibi: Gratias ago Deo meo, etc. Dicit ergo primo, dixi quod unusquisque vestrum dicit: ego sum Pauli, ego Apollo. Et ex hoc sequitur quod Christus est divisus. Nec refert utrum interrogative vel remissive legatur.

Hoc autem potest intelligi uno modo, quasi diceret per hoc quod inter vos contenditur, Christus est divisus a vobis, qui non nisi in pace habitat, secundum illud (Ps. 75.) In pace factus est locus ejus. (Is. 56.) Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sed melius aliter hoc potest intelligi, ut sit sensus: per hoc, quod

creditis baptismum esse meliorem, qui a meliori baptista datur, sequitur quod Christus qui principaliter et interius baptizat, sit divisus, id est, differens in sua virtute et effectu, secundum differentiam ministrorum : quod patet esse falsum per id quod dicitur (Ephes. 4.) Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma. Sed adhuc melius hoc intelligitur quod Apostolus dicit : ex hoc quod ea quæ sunt propria Christi aliis attribuitis, quodammodo Christum dividitis plures Christos facientes, contra id quod dicitur (Matth. 23.) Magister vester unus est Christus. (Is. 45.) Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terræ, quia ego Dominus et non est alius. Est autem sciendum, quod Christus in sacramento baptismi, duplicem habet virtutem sibi propriam. Unam quidem divinam qua simul cum Patre et Spiritu S. interius mundat a peccato et hoc nulli creaturæ potuit, communicari. Alia autem est propria virtus secundum humanam naturam, quæ est potestas excellentiæ in sacramentis et consistit in quatuor. Quorum unum est, quod ipse sacramenta instituit. Secundum est quod potuit effectum sacramentorum sine sacramento conferre. Tertium est quod meritum passionis ejus operatur in baptismo et aliis sacramentis. Quartum est quod ad invocationem nominis ejus sacramenta conferuntur. Hanc autem potestatem excellentiæ, et maxime quantum ad ultimum conferre potuit ministris baptismi, ut sc. eorum nominibus consecraretur baptismus, sed noluit, ne schisma ex hoc in eccles. fieret, dum tot reputarentur baptismi quod essent baptistæ. Et hoc est quod secundum exposit. Aug. Jo. Bapt. de Christo nescisse fatetur. (Joan. 3.) Utrum sc. hanc potestatem sibi retineret.

Deinde cum dicit: Numquid Paulus, etc. ostendit prædictum inconveniens sequi ex eorum errore, quod diversum baptisma esse æstimabant secundum differentiam baptistarum, hoc enim esset si a baptistis baptismus efficaciam haberet quod quidem solius est Christi. Hoc autem ostendit dupliciter. Primo quidem ex parte passionis Chris ti in cujus virtute baptismus operatur, secundum illud (Rom. 6.) Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et ideo dicit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? quasi dicat: Numquid passio Pauli causa est nostræ salutis, ut secundum ipsum baptismus habeat virtutem salvandi, quasi dicat, non, Hoc enim proprium est Christo ut sua passione et morte nostram salutem operatus fuerit. (Joan. 11.) Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. (2 Cor. 5.) Unus pro omnibus mortuus est. Sed contra videtur esse quod Apostolus dicit (Coloss. 1.) Gaudeo in passionibus meis pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Sed dicendum quod passio Christi fuit nobis salutifera non solum per modum exempli, secundum illud (1 Pet. 2.) Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vesligia ejus, sed etiam per modum meriti, et, per modum efficaciæ, inquantum ejus, sanguine redempti et justificati sumus, secundum illud (Hebr. ult.) ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra poitam passus est; sed passio aliorum nobis est salutifera solum per modum exempli, secundum illud (2 Cor. 4.) Sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute.

Secundo ostendit idem ex virtute nominis Christi, qui in baptismo in

vocatur. Unde subdit: Aut in nomine Pauli baptizati estis? q. d. non. Ut enim dicitur (Act. 4.) Non est aliud nomen datum hominibus per quod oporteat nos salvos fieri. Unde et (Is. 26.) dicitur: Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ, sed videtur quod in nomine Christi homines non baptizentur. Dicit enim (Matth. ult.) Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Dicendum est autem quod in primitiva Ecclesia, quia nomen Christi multum erat odiosum, ut venerabile redderetur, Apostoli in nomine Christi baptizabant ex speciali ordinatione Spiritus Sancti. Unde dicitur (Act. 7.) quod in nomine Christi baptizati sunt viri et mulieres. Et tamen ut Ambrosius dicit: In nomine Christi tota Trinitas intelligitur. Christus enim interpretatur unctus, in quo intelligitur non solum ille, qui ungitur, qui est filius Dei, sed etiam ipsa unctio, quæ est Spiritus Sanctus, et ipse ungens qui est pater, secundum (Ps. 44) Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. Nunc autem quia nomen Christi jam est magnum in gentibus ab ortu solis usque ad occa→ sum, ut dicitur (Malach. 1.) Ecclesia utitur forma prius instituta a Christo baptizans in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Et tamen quicunque in hac forma baptizantur, in nomine, ejus, qui est, vere filius Dei baptizantur, secundum illud (1 Joan. ult.) Ut simus in vero filio ejus, Jesu Christo. Baptizantur etiam omnes fideles, in, nomine Christi, id est fide et coufessione nominis Christi, secundum ilud (Joël. 2.) Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Unde baptizati a Christo Christiani no¬ minantur, quia ut dicitur (Gal. 1.) Quotquot in Christo baptizati est.s,

Christum induistis. Sic ergo, si solius Christi passio, si solius Christi nomen virtutem confert baptismo ad salvandum, verum est proprium esse Christo, ut ex eo baptismus habeat sanctificandi virtutem. Unde qui hoc aliis attribuit, dividit Christum in plures.

Deinde cum dicit: Gratias ago Deo meo, excludit quandam suspicionem, quia ibi dixerat, numquid enim Paulus crucifixus est pro vobis: posset aliquis credere quod et si non auctoritate, ministerio tamen plures baptizaverit. Et circa hoc tria facit. Primo gratias agit de hoc quod paucos baptizavit. Secundo quibusdam paucis nominatis, quosdam alios addit, ibi : Baptizavi autem. Tertio assignat rationem quare non multos baptizaverit, ibi: Non enim misit me Deus. Dicit ergo primo, Gratias ago Deo meo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum. De quo (Act. 48.) Crispus Archisynagogus credidit Domino, cum omni domo sua. Et Caïum, ad quem scribitur tertia Canonica Joannis. Et quia gratiarum actio locum non habet, nisi in beneficiis perceptis consequenter Apostolus ostendit qualiter de hoc gratias agat, cum subdit: Ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. Est enim optabile sanctis viris, ne ex bonis quæ ipsi faciunt, alii sumant occasionem erroris sui, sive peccati. Et quia Corinthii in eum errorem devenerant, ut se a suis baptistis nominarent, dicentes: Ego sum Pauli et Apollo, ac si in eorum nominibus essent baptizati, ideo gratias agit de hoc quod de suo ministerio talis error consecutus non fuerit. Et ideo signanter dicit se baptizasse illos qui ab hoc errore immunes erant.

Deinde cum dicit: Baptizavi autem, etc. ponit quosdam alios a se baptizatos, ne in ejus verbis aliquid veritatis minus appareret. Unde dicit: Baptizavi et domum, id est familiam Stephanæ, sc. cujusdam matronæ. Et quia circa particularia facta, memoria hominum labilis est, subdit: Cæterum Nescio, id est, in memoria non habeo, Si quem alium baptizaverim in propria persona. Deinde cum dicit: Non enim misit, etc. assignat rationem quare paucos baptizaverit, dicens : Non enim misit me Deus baptizare, sed evangelizare. Contra quod videtur esse quod dicitur (Matth. ult.) Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Sed dicendum est quod Christus apostolos misit ad utrumque, ita tamen quod ipsi per seipsos prædicarent, secundum quod ipsi dicebant. (Act. 6.) Non est æquum relinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis. Baptizaret autem per inferiores ministros, et hoc ideo, quia in baptismo nihil operatur industria vel virtus baptizantis: nam indifferens est utrum per majorem vel minorem ministrum detur baptismus, sed in prædicatione Evangelii multum operatur sapientia et virtus prædicantis, et ideo prædicationis officium per seipsos Apostoli tanquam majores ministri exercebant, sicut et de ipso Christo dicitur (Joan. 4.) quod ipse non baptizabat, sed discipuli ejus, qui tamen de seipso dicit: (Luc. 4.) Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. (Is. 61.) Ad

annuntiandum mansuetis misit me.

LECTIO 3.

Eloquentiam secularem ac ornatam excludit, ut lites ac deceptiones de medio tollat, qua Pseudo-Apostoli maxime gloriabantur, ac simul physicas rationes, ab Evangelii prædicatione secludit,

17. Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 19. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

20. Ubi sapiens, ubi scriba, ubi inquisitor hujus seculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. 21. Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

usum apud eos non fuisse, 2 cap. ibi: Et ego cum venissem ad, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit: secundo manifestat propositum, ibi: Ut non evacuetur.

Dicit ergo primo: dixi quod misit me Christus evangelizare, non tamen ita quod ego in sapientia verbi evangelizem, id est, in sapientia mundana, quæ verbosos facit, inquantum per eam multis vanis rationibus homines utuntur. (Eccl. 6.) Ubi verba sunt plurima, multam in disputando habentia vanitatem. (Prov. 14.) Ubi verba sunt plurima, ibi frequentur egestas. Vel

22. Quoniam et Judæi signa petunt, et sapientiam verbi nominat rhetoricam, Græci sapientiam quærunt.

23. Nos autem prædicamus Christum crucifixum. Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. 24. Ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.

25. Quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus.

Postquam Apostolus improbavit Corinthiorum contentionem, ratione sumpta ex parte baptismi, hic excludit eorum contentionem ratione sumpta ex parte doctrinæ. Quidam enim eorum gloriabantur de doctrina Pseudo-A postolorum, qui ornatis verbis et humanæ sapientiæ rationibus veritatem fidei corrumpebant. Et ideo Apostolus primo ostendit hunc modum convenientem non esse doctrinæ fidei. Secundo ostendit hoc modo docendi se

quæ docet ornate loqui, ex quo alliciuntur interdum homines ad assentiendum erroribus et falsitatibus. Unde (Rom. 16.) Per dulces sermones sedu cunt corda innocentium. Et de meretrice dicitur (Prov. 2.) in figura hæreticæ doctrinæ: Ut eruaris a muliere aliena et extranea quæ mollit sermones suos. Sed contra dicitur Is. 33.) Populum imprudentem non videbis, sc. in Catholica Ecclesia, et populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia, sed quia in Græco ponitur logos, quod rationem et sermonem significat, posset convenientius intelligi sapientia verbi, id est. humanæ rationis, quia illa quæ sunt fidei, humanam rationem excedunt, secundum illud (Eccl. 3.) Plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Sed contra hoc videtur esse quod multi doctores Ecclesiæ in doctrina

« PoprzedniaDalej »