Obrazy na stronie
PDF
ePub

22. Saluto vos ego Tertius qui scripsi et stridebit super eum dentibus suis. epistolam in Domino.

23. Salutat vos Cajus hospes meus, et universa Ecclesia Salutat vos Eras

Et (Luc. 14.) dicitur: Et ipsi observabant eum. In bono autem accipitur. Uno modo quando quis considerat præ

tus Archarius civitatis, et Quartus cepta Dei ad faciendum. (Exod. 23.) frater.

24. Gratia Domini nostri Jesu Christi
cum omnibus vobis. Amen.
25. Ei autem qui potens est vos confir-
mare juxta evangelium meum et præ-
dicationem Jesu Christi, secundum
revelationem mysterii temporibus œ-
ternis taciti.

26. Quod nunc patefactum est per scrip-
turas Prophetarum secundum prœ-
ceptum æterni Dei ad obeditionem fi
dei, in cunctis gentibus cogniti.
27. Soli sapienti Deo per Jesum Chris-
tum, cui honor et gloria in sæcula
sæculorum. Amen.

Postquam Apostolus mandavit quos salutarent, hic ostendit eis quos debeant vitare. Et circa hoc tria facit. Primo docet quos debeant vitare. Secundo rationem assignat, ibi: Hujusmodi enim, etc. Tertio promittit eis divinum auxilium ad hoc implendum, ibi: Deus autem pacis, etc. Et quia illi quos vitari volebat fraudulenter incedebant decipientes sub specie pietatis, secundum illud (Matth. 7.) Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Ideo primo inducit eos ad cautelam habendam, dicens: Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensioncs et offendicula præter doctrinam quam vos didicistis, faciunt. Ubi primo considerandum est quod observare, nihil aliud est quam diligenter considerare, quod quidem quandoque in bono sumitur, quandoque in malo. In malo quidem sumitur, quando aliquis diligenter considerat conditionem et processum alicujus ad nocendum, secundum illud (Ps. 35.) Observabit peccator justum

Observa igitur et audi vocem ejus.

Alio modo quando diligenter considerat bonos ad imitandum, secundum illud (Phil. 3.) Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Tertio observantur mali ad cavendum, et ita accipitur hic. Erant enim quidam ad fidem conversi ex Judæis qui prædicabant legalia esse observanda, et ex hoc primo quidem in Ecclesia sequebantur dissensiones et sectæ, dum quidam eorum errori adhærerent, alii vero in vera fide persisterent. (Gal. 5.) Dissensiones, sectæ,etc. Secundo sequebantur offendicula et scandala, de quibus (Supra 4.) actum est, dum quidam alios judicarent, et alii alios spernerent, qui dissensiones et offendicula faciunt. (Is. 50.) Auferte offendicula de medio populi mei. Dicit autem præter doctrinam quam vos didicistis a veris Christi Apostolis, ut ostendat quod hujusmodi dissensiones et scandala ex falsitate doctrinæ proveniebant. (Gal. 4.) Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. Secundo monet ut cogniti vitentur, dicens: Et declinate ab illis, id est, eorum doctrinam et consortia fugiatis. (Ps. 118.) Declinate a me maligni et

scrutabor mandata Dei mei.

Deinde cum dicit: Hujusmodi enim, etc. assignat ejus, quod dixerat duas. rationes, quarum prima sumitur ex parte eorum quos vult vitari. Et primo describit eorum intentionem, dicens: Hujusmodi, enim homines, Non serviunt Christo Domino, sed suo ventri. Non enim prædicabant propter gloriam Christi, sed propter quæstum ut suum

ventrem implerent. (Phil. 3.) Multi ambulant quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum Deus venter est. Secundo describit eorum deceptionem, dicens: Et per dulces sermones sedu cunt corda innocentium, id est, simplicium et imperitorum. (Prov. 14.) Innocens credit omni verbo. Per dulces sermones, in quibus sanctitatem prætendunt, secundum illud (Ps. 27.) Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Et be nedictiones, quibus sc. benedicunt et adulantur illis qui eos sequuntur. (Is. 3.) Popule meus qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. (Malac. 2.) Maledicam benedictionibus vestris.

Secundam rationem assignat ex conditione Romanorum qui faciles se exhibebant ad sequendum bonum et malum. Unde primo commendat eos de facilitate ad bonum, dicens: Vestra enim obedientia, qua de facili fidei obedistis. In omni loco divulgata est, propter dominium quod tunc Romani obtinebant super alias nationes. Unde quod a Romanis fiebat de facili divulgabatur ad alios. (Supra 4.) Fides vestra in universo mundo annuntiatur. Gaudeo igitur in vobis, quia sc. fidei obedistis, et hoc in charitate, de. qua dicitur (4 Cor. 43.) Quod non gaudet super iniquitate, congaudet autem ve→ ritati. Secundo reddit eos cautos contra malum dicens: Sed volo vos esse sapientes in bono, ut sc. ei quod bonum est inhæreatis. (Thess. ult.) Quod bonum est tenete. Et simplices in malo, ne sc. per aliquam simplicitatem declinetis ad malum. Ut talis sit vobis simplicitas, quod nullum decipiatis in malum. (Matth. 10.) Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. E converso de quibusdam dicitur (Jer. 4.) Sapientes sunt ut faciant Ja, bene autem facere nesciunt.

Deinde cum dicit: Deus autem pacis, etc. promittit eis divinum auxilium contra hujusmodi deceptores. Et primo ponitur promissio cum dicit: Deus autem pacis, sc. auctor, qui dissensiones odit quas isti faciunt. Conteret Satanam, id est, diabolum qui per istos pseudo-apostolos vos decipere conatur. Sub pedibus vestris, quia sc. per vestram sapientiam eum vincetis. Et hoc fiet, velociter, sc. in adventu meo. (Luc. 10.) Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et omnem virtutem inimici. (Malac.ult.) Calcabitis impios cum fuerint_sicut cinis sub planta pedum vestrorum. Secundo ponitur oratio ad hoc obtinendum cum dicit: Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum, quæ sc. sufficit ad vos tuendos. (2 Cor. 12.) Sufficit tibi gratia mea.

Deinde cum dicit: Salutat vos, etc. Salutat eos ex parte aliorum, dicens: Salutat vos Timotheus adjutor meus, sc. in prædicatione Evang. (1 Cor. 4.) Misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis, etc. Addit autem, et Lucius Jason et Sosipater, cognati mei, qui Judæi erant, sc. vos salutant. Erat autem quidam notarius Pauli nomine Tertius, cui Paulus concessit ut ex sua persona Romanos salutaret. Unde subditur: Ego Tertius qui scripsi hanc Epistolam, saluto vos in Domino. Deinde dicit: Salutat vos Cajus hospes, cui scribitur Joannis tertia canonica, in qua commendatur de charitate, quam exhibebat sanctis. Et universa Ecclesia, sc. quæ erat in domo ejus congregata, vel quæ erat in illa provincia. Deinde dicit: Salutat vos Erastus, Archarius civitatis, qui sc. custodiebat arcam communem, id est, communes redditus civitatis, et quidam frater, id est, fidelis, nomine Quartus.

Deinde salutat eos ex parte sua, dicens: Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen. Et finit Epistolam cum gratiarum actione, dicens: ei autem, sc. Deo qui est Trinitas, qui potens est vos confirmare. (A Petr. ult.) Modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Et hoc in fide quæ est, juxta Evangelium, id est, secundum Evangelium quod ego prædico. (1 Cor. 15.) Sive ego, sive illi sic prædicavimus et sic credidistis. Et etiam secundum, prædicationem Jesu Christi, qui primo Evangelium prædicavit, secundum illud (Hebr. 2.) Quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum. Unde (Matth. 4.) dicitur, quod circuibat Jesus prædicans evangelium regni. Subditur autem, in revelatione mysterii, id est, secreti, quod quidem potest referri ad id quod dixerat juxta evangelium meum. Vel quia in ipso evangelio revelatur secretum incarnationis divinæ, secundum illud (Supra 1.) Justitia Dei revelatur in eo. Vel quia ipsi Apostolo est Evangelium revelatum. (1 Cor. 2.) Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. De hoc autem secreto dicitur (Is. 24.) Secretum meum mihi. Vel potest melius hoc referri ad hoc quod dixerat. Confirmare, quasi dicat, Deus potest vos confirmare in evangelio meo et prædicatione, et hoc secundum revelationem mysterii, id est, secreti sc. de conversione Gentium, sicut habetur (Ephes. 3.) Mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia hæc in Gentibus, illuminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti, etc. Unde et ipse subdit, temporibus æternis, quia videlicet occultum erat apud homines quod Gentes essent convertendæ ad fidem. Vocat autem hæc tempora æterna quasi diu durantia, quia a principio mundi hoc fuit occultum, sicut et

in (Ps. 75.) dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. Et potest dici quod tempora æterna dicuntur ipsa æternitas de qua dicitur (Is. 57.) Excelsus et sublimis habitans æternitatem, ut sicut simplex Dei essentia per quamdam similitudinem dimensionibus corporalibus describitur, secundum illud (Job. 11.) Longior terra mensura ejus et latior mari, ita et simplex ejus æternitas per tempora æterna designatur inquantum omnia tempora continet. Subdit autem quod sc. mysterium nunc patefactum est, de conversione Gentium, per scriptu→ ras Prophetarum, id est, secundum quod Prophetæ prædixerunt, ut patuit (Supra 15.) Unde ad (Ephes. 3.) dicitur: Aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc manifestum est sanctis Apostolis ejus et Prophetis in spiritu esse gentes cohæredes, etc.

Est autem patefactum per operis impletionem ex præcepto Dei. Unde secundum præceptum æterni Dei, qui sc. æterno proposito ea quæ vult temporaliter facit, quod quidem præceptum Dei, ad obeditionem fidei est in cunctis gentibus, id est, ut omnes gentes obediant fidei. (Supra. 1.) Ad obedientiam fidei in omnibus gentibus. Si autem loquamur de mysterio incarnationis, sic construenda est littera. Mysterii inquam temporibus æternis taciti, quia antea non erat ita manifestum. Quod inquam mysterium nunc patefactum est per scripturas Prophetarum qui hoc prædixerunt secundum præceptum æterni Dei qui voluit mysterium incarnationis patefieri, et hoc ad obedientiam fidei in cunctis gentibus. Mysterii inquam licet taciti apud homines, tamen cogniti, soli Deo sapienti, quia ipse solus hoc cognovit et quibus hoc voluit revelare, quia ut dicitur (4 Cor.

290

AD ROMANOS CAPUT XVI.

2.) Que sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei. Vel potest intelligi de eo qui solus est sapiens sc. per essentiam, sicut dicitur (Matth. 19.) et (Marc. 40.) Nemo bonus, nisi solus Deus. Nec excluditur per hoc filius, quia eadem est perfectio totius Trinitatis, sicut e converso dicitur, nemo. novit patrem nisi filius. (Matth. 14.) Non excluditur pater a notitia sui ipsius. Subdit autem, per Jesum Christum. Quod non sic intelligendum, quod Deus pater sit sapiens.per Jesum Christum ; quia cum Deo sit idem sapere quod esse, sequeretur quod pater esset per filium, quod est inconveniens, sed hoc referendum est ad hoc quod supra dixerat. Nunc patefactum, est sc. per Jesum Christum, cui Jesu Christo est honor et gloria, per reverentiam totius creaturæ, secundum illud (Phil. 2.) In

nomine Jesu omne genu flectatur. Et gloria sc. quantum ad plenam divinitatem, sicut ibi subditur, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris. Et hoc non ad tempus, sed in sæcula sæculorum. (Hebr. ult.) Jesus Christus heri et hodie ipse in sæcula. Addit autem ad confirmationem veritatis. Amen. Vel potest, sic construi: Cogniti soli sapienti Deo, cui per Jesum Christum est gloria qui Deum glorificavit, secundum illud (Joan. 47.). Ego clarificavi te super terram. Est autem advertendum: quod hæc, constructio est defectiva et est, sic supplenda. Ei qui patest, etc. Sit honor et gloria per Jesum Christum cui est honor et gloria. Si autem non sit ibi ly cui, erit constructio plana.

Explicit Epistola ad Romanos secundum expositionem Angelici doctoris S. Thomæ de Aquino, ordinis Prædicatorum.

DIVI THOME AQUINATIS

EXPOSITIO

SUPER PRIMAM EPISTOLAM

S. PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS.

PROLOGUS.

Non abscondam a vobis sacramenta Dei, etc. (Sap. 6.) Sacramenti nomen dupliciter accipi consuevit. Nam quandoque sacramentum dicitur quodcumque secretum, et præcipue de rebus sacris, quandoque sacramentum dicitur sacræ rei signum, ita quod et ejus imaginem gerat et causa existat, secundum quod nos dicimus septem sacramenta Ecclesiæ, sc. Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Pœnitentia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium. In qua quidem significatione sacramenti prima significatio continetur. Nam in his Ecclesiæ Sacramentis, divina virtus secretius operatur salutem, ut Augustinus dicit. Hæc igitur sacramenta Dei prælatus seu doctor Ecclesiæ fidelibus Christi non debet abscondere, sed manifestare propter tria. Primo quidem, quia hoc pertinet ad honorem Dei, secundum illud (Tob. 12.) Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Secundo, quia

hoc pertinet ad salutem hominum qui per horum ignorantiam in desperationem labi possent, sicut de quibusdam dicitur (Sap. 2.) quod nescierunt sacramenta Dei, nec speraverunt mercedem justitiæ, quia per sacramenta homines purificantur, ut sint præparati ad recipiendum mercedem justitiæ. Tertio quia hoc pertinet ad debitum officium prælati vel doctoris, secundum illud (Ephes. 3.) Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc illuminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti abscondili a sæculis in Deo. Sic ergo prædicta verba demonstrant nobis materiam hujus Epistolæ, in qua Apostolus agit de Sacramentis Ecclesiæ. Cum enim in epistola ad Romanos gratiam Dei commendasset quæ in Sacramentis Ecclesiæ operatur hic, sc. in prima epistola ad Corinth. de ipsis Ecclesiæ Sacramentis agit. In secunda vero de ministris sacramentorum. Videamus ergo primo textum.

« PoprzedniaDalej »