Obrazy na stronie
PDF
ePub

232

[blocks in formation]

cum

Secundo quantum ad effectum, dicit, Spiritu, sitis, ferventes, sc. in Dei dilectione. Procedit autem fervor ex abundantia caloris. Unde fervor spiritus dicitur, quia propter abundantiam divinæ dilectionis totus homo fervet in Deum. (Act. 18.) dicitur, quod Apollo fervens spiritu loquebatur. (1 Thess. ult.) Spiritum nolite extinguere.

Tertio quantum ad exterius obsequium, cum dicit, Domino servientes, sc. servitute latriæ, quæ soli Deo debetur. (Deut. 6.) Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Ps. 2.) Servite Domino in timore. Vel secundum aliam litteram: Tempori servientes, ut sc. Dei servitium congruo tempore faciamus. (Eccl. 8.) Omni negotio tempus est, et opportunitas.

Quarto quantum ad mercedem servitutis, cum dicit: Spe gaudentes, sc. mercedis, quæ est Dei fruitio. (Gen. 15.) Ego Dominus merces tua magna nimis. (Supra 5.) Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Facit autem spes hominem gaudentem ratione certitudinis, sed tamen affligit ratione dilationis. (Prov. 13.) Spes quæ differtur affligit animam.

Quinto quantum ad difficultatem quam homo patitur in Dei servitio. Unde subdit, in tribulatione, sc. quam propter Deum sustinetis, sitis, patientes. (Supra 5.) Tribulatio patientiam operatur. Sexto quantum ad omnia prædicta dicit, orationi instantes, in quo orationis assiduitas designatur. (Luc. 18.) Oportet semper orare, et nunquam deficere. (2 Tim. 5.) Sine intermissione orate. Per orationem enim

in nobis sollicitudo excitatur, fervor accenditur, ad Dei servitium incitamur, gaudium spei in nobis augetur, et auxilium in tribulatione promeremur. (Ps. 419.) Ad Dominum, cum tribularer clamavi, et exaudivit

me.

Deinde cum dicit, necessitatibus sanctorum, etc. determinat de charitate quantum ad speciales quasdam personas. Et primo quidem quantum ad indigentes. Secundo quantum ad inimicos, ibi: Benedicite persequenti– bus vos. Circa primum duo facit. Primo inducit ad exhibenda beneficia charitatis indigentibus in universali ́cum dicit: Necessitatibus sanctorum communicantes. Ubi tria sunt notanda. Primo quidem quod eleemosynæ ex charitate sunt impendendæ indigentibus, sive necessitatem patientibus. (Ephes. 4.) Laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Secundo quod potius est subveniendum justis et sanctis quam aliis. Unde dicit, necessitatibus sanctorum. (Eccl. 12.) Da justo et non recipias peccatorem. Quod quidem non sic est intelligendum, quin etiam in necessitatibus sit peccatoribus subveniendum, sed quia non est eis subveniendum ad fomentum peccati, utilius tamen est subvenire justis, quia talis eleemosyna fructuosa est, non solum ex parte dantis, sed etiam ex suffragio recipientis. (Luc. 16.) Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula, sc. suis suffragiis.

Secundo in speciali admonet ad hospitalitatem, dicens: hospitalitatem sectantes, quia sc. in hoc misericordiæ opere alia misericordiæ opera includuntur. Nam hospes non solum domum exhibet ad manendum, sed etiam

alia necessaria subministrat. (Hebr. ult.) Hospitalitatem nolite oblivisci. (1

Petr. 4 Hospitales invicem sine murmuratione.

LECTIO 3.

Quomodo sit erga inimicos servanda charitas docet.

14. Benedicite persequentibus vos. Benedicite et nolite maledicere. 15. Gaudere cum gaudentibus, flere cum fentibus.

16. Idipsum invicem sentientes. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

17. Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

18. Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes. 19. Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed dale locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. 20. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

21. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Supra Apostolus ostendit qualiter charitas sit exhibenda indigentibus, nunc ostendit qualiter sit exhibenda, etiam inimicis. Et primo ponit admonitionem. Secundo probat quod dixit, ibi: Scriptum est enim, etc. Circa primum considerandum est, quod ad charitatem tria pertinent. Primo quidem benevolentia, quæ consistit in hoc quod aliquis velit bonum alteri et malum ejus nolit. Secundo concordia, quæ consistit in hoc quod amicorum sit idem nolle et velle. Tertio beneficentia, quæ consistit in hoc quod aliquis benefaciat ei quem amat, et eum

non lædat. Primo ergo ponit ea quæ pertinent ad benevolentiam. Secundo ea quæ pertinent ad concordiam, ibi : Gaudere cum gaudentibus. Tertio ea quæ pertinent ad beneficentiam, ibi: Nulli malum, etc.

Circa primum duo facit. Primo monet ut benevolentia sit ampla, quæ se extendat etiam ad inimicos, cum dicit, Benedicite persequentibus vos. Circa quod notandum est, quod benedicere est bonum dicere. Contingit autem bonum dicere tripliciter. Uno modo enuntiando, puta cum quis bonum alterius laudat. (Eccl. 31.) Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. Alio modo imperando, et sic benedicere per auctoritatem, est proprium Dei, cujus imperio bonum ad creatura derivatur: ministerium autem pertinet ad ministros Dei, qui nomen Domini super populum invocant. (Num. 6.) Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Convertat Dominus vulṭum suum ad te, et det tibi pacem. Et post, Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. Tertio benedicit aliquis optando. (Ps. 128.) Et non dixerunt qui præteribant, benedictio Domini super vos. Et secundum hoc benedicere est bonum alicui velle, et quasi bonum pro aliquo precari. Et hoc modo accipitur hic.

Unde in hoc quod dicitur, Benedi

cite persequentibus vos, datur intelligi, quod etiam ad inimicos et persecutores debemus esse benevoli eis bona optando, et pro eis orando. (Matth. 5.) Diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos. Quod autem hic dicitur, quodam quidem modo est in præcepto, quodam autem modo est in consilio quod enim aliquis in generali dilectionis affectum impendat inimicis, non excludendo eos a communi dilectione proximorum, et a communi oratione, quam quis pro fidelibus facit, pertinet ad necessitatem præcepti. Similiter etiam quod aliquis in articulo necessitatis inimico dilectionis effectum particulariter impendat, pertinet ad necessitatem præcepti. Unde dicitur (Exod. 21.) Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reducas eum. Sed quod aliquis in speciali dilectionis affectum, et orationis suffragium, aut qualecumque subventionis beneficium exhibeat inimico, interdum etiam extra articulum manifestæ necessitatis, pertinet ad perfectionem consiliorum quia per hoc ostenditur tam perfecta charitas hominis ad Deum quod omne humanum odium superet. Ille autem qui pœnitet, et misericordiam petit, jam non est inter inimicos aut persecutores computandus. Unde ei absque omni difficultate sunt charitatis indicia ostendenda. (Eccl. 28.) Relinque proximo tuo nocenti te, tunc deprecanti tibi peccata solventur.

et

Secundo docet, quod benevolentia sive benedictio sit pura, id est, absque permixtione contrarii. Unde dicit, Benedicite, et nolițe maledicere, id est, ita benedicatis quod nullo modo maledicatis. Quod est contra quosdam qui ore benedicunt, et corde maledicunt, secundum illud (Ps. 27.) Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala

autem in cordibus eorum. Et etiam contra illos qui quandoque benedicunt, quandoque maledicunt, vel quibusdam benedicunt, quibusdam maledicunt. (Jac. 3.) Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet fratres mei hæc ita fieri. (1 Pet. 3.) Non reddentes maledictum pro maledicto. Sed contra hoc videtur esse quod in sacra scriptura plures maledictiones inveniuntur.

Dicit enim (Deut. 27.) Maledictus qui non permanserit in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. Ad quod dicendum est quod maledicere est malum dicere, quod quidem tripliciter contingit, sicut et benedicere, sc, enuntiando, imperando et optando, et secundum quodlibet horum modorum potest bene et male fieri. Si enim id quod est materialiter malum, dicatur malum, quodlibet prædictorum modorum, sub ratione boni non est illicitum, quia hoc est magis benedicere, quam maledicere ; unumquodque enim magis judicatur, secundum suam formam, quam secundum suam materiam. Si vero aliquis dicat malum sub ratione mali, formaliter maledicit; unde est omnino illicitum. Utrumque autem horum contingit in hoc, quod aliquis enuntiando malum profert. Quandoque enim aliquis enuntiat malum alicujus ad notificandum necessariam veritatem, et sic dicit malum sub ratione veri necessarii quod est bonum, unde est licitum. Et hoc modo (Job. 3.) dicitur, quod Job maledixit diei suæ, enuntians malitiam præsentis vitæ, sicut Apostolus dicit (Ephes. 5.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt, Quandoque autem aliquis enuntiat malum alterius sub ratione mali, sc. intentione detrahendi. Et hoc est illicitum.

Dicitur enim (1 Cor. 6.) Neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Similiter etiam in eo quod quis dicit malum imperando, contingit autem quandoque quod aliquis dicit id quod est materialiter malum sub ratione boni, puta cum ex imperio alicujus provenit alicui malum pœnæ propter justitiam, quod quidem est licitum. Et hoc modo transgressores legis maledicuntur, id est, pœnæ secundum justitiam deputantur. Quandoque vero aliquis imperando dicit malum alterius injuste, puta propter odium et vindictam. Et talis maledictio est illicita. (Exod. 21.) Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Et, id est, etiam, circa id quod aliquis dicit malum optando. Si enim hoc optet sub ratione boni, puta ut per adversitatem alicujus perveniat ad spiritualem profectum, hoc licitum est. (Job. 5.) Vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Si vero hoc homo faciat propter odium vel vindictam est omnino illicitum. (1 Reg. 17.) Maledixit Philisthæus David in diis suis.

Deinde cum dicit, gaudere cum gaudentibus, etc. ponit ea quæ pertinent ad concordiam. Et primo ponit concordiæ documenta. Secundo removet impedimenta, ibi: Non alta sapientes, etc. Concordia autem potest dupliciter attendi. Uno modo quantum ad effectum in bonis, et in malis. In bonis quidem, ut aliquis bonis aliorum congaudeat. Unde dicit, Gaudere, sc. debetis cum gaudentibus. (Phil. 2.) Gaudeo et congratulor omnibus vobis. Sed hoc est intelligendum, quando quis gaudet de bono. Sunt autem quidam qui gaudent de malo, secundum illud (Prov. 2.) Lætantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis. Et in istis non est congaudendum. (1 Cor.

13.) dicitur de charitate, quod non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. In malis autem, ut aliquis tristetur de malis alterius. Unde subdit, Flere, sc. debetis cum flentibus. (Job. 30.) Flebam quondam super eo qui afflictus erat. (Eccl. 7.) Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Ipsa enim compassio amici condolentis consolationem in tristitiis affert dupliciter. Primo quidem, quia ex hoc colligitur efficax amicitiæ argumentum. (Eccl. 12.) In malitia illius, id est, in infortunio amicus cognitus est. Et hoc ipsum est delectabile cognoscere aliquem sibi esse verum amicum. Alio modo, quia ex hoc ipso quod amicus condolet, videtur se offerre ad simul portandum onus adversitatis, quod tristitiam causat. Et quidem levius portatur quod portatur a pluribus, quam ab uno solo.

Secundo concordia consistit in unitate sententiæ et quantum ad hoe, dicit, Idipsum, id est, idem sitis Invicem sentientes, ut sc. in eadem sententia conveniatis. (1 Cor. 4.) Sit's perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. (Phil. 2.) Eamdem charitatem habentes unanimes, idipsum sentientes. Sciendum est tamen, quod duplex est sententia. Una quidem quæ pertinet ad judicium intellectus circa speculabilia, puta circa considerationes geometricas vel naturales, dissentire autem in talibus non repugnat amicitiæ vel charitati, quia charitas in voluntate est. Hujusmodi autem judicia non proveniunt ex voluntate, sed ex necessitate rationis. Alia vero sententia pertinet ad judicium rationis circa agenda, et in talibus dissensio amicitiæ contrariatur : quia talis dissentio habet contrarietatem voluntatis et quia fides non solum est spe

culativa, sed etiam practica, inquantum per dilectionem operatur, ut dicitur (Gal. 5.) Ideo etiam dissentire a recta fide, est contrarium charitati.

Deinde cum dicit: Non alta sapientes, etc. excludit impedimenta concordiæ, quæ quidem sunt duo. Primum est superbia, ex qua contingit quod dum aliquis inordinate suam excellentiam quærit, et subjectionem refugit, vult alium subjici. Et ejus excellentiam impedire. Et ex hoc sequitur discordia. (Prov. 13.) Inter superbos semper jurgia sunt. Et ideo ad hoc removendum dicit, Non sitis alta sapientes, ut sc. inordinate vestram excellentiam appetatis (Supra 11.) Noli altum sapere, sed time. (Eccl. 3.) Altiora te ne quæsieris. Sed sitis Consentientes humilib. id est, his quæ sunt humilia, id est, quæ abjecta videntur non recusetis cum oportuerit. (Ps. 83.) Elegi abjectus esse in domo Dei mei. (1. Pet. ult.) Humiliamini sub potenti manu Dei, etc. Secundum impedimentum concordiæ est præsumptio sapientiæ vel etiam prudentiæ, ex qua contingit quod aliquis aliorum sententiæ non credit. Ad quod removendum dicit, Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, ut sc. judicetis solum id esse prudentiæ quod vobis videtur. (Is. 5.) Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. (Supra 11.) Ut non sitis vobismetipsis sapientes.

:

Deinde cum dicit, Nulli malum pro malo, etc. docet illa quæ pertinent ad beneficentiam excludendo contrarium. Et primo docet quod non sit alicui malefaciendum ratione vindictæ. Secundo docet, quod non sit alicui malefaciendum ratione defensionis, ibi: Non vosmetipsos defendentes. Circa primum tria facit. Primo prohibet vindictam dicens: Nulli malum pro n alo

reddentes, sc. sitis. (Ps. 7.) Si reddidi retribuentibus mihi mala. (1 Pet. 3.) Non reddentes malum pro malo. Sed hoc est intelligendum formaliter, sicut supra dictum est de maledicto: prohibemur enim affectu odii vel invidiæ reddere malum pro malo, ita quod in malo alterius delectemur. Sed si pro malo culpæ quod quis facit, reddat judex malum pœnæ secundum justitiam ad compensandam malitiam, materialiter quidem infert malum, sed formaliter et per se infert bonum. Unde cum judex suspendit latronem pro homicidio, non reddit malum pro malo, sed magis bonum pro malo. Et hoc modo Apost. quemdam pro peccato incestus, tradidit satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret. Ut habetur (1 Cor. 5.)

Secundo docet, quod etiam bona sint proximis exhibenda, dicens, Providentes sc. sitis Bona non tantum coram Deo, ut sc. curetis satisfacere conscientiæ vestræ coram Deo, Sed etiam coram omnibus hominibus, ut sc. ea faciatis quæ hominibus placeant. (4) Cor. 10.) Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo. (1 Cor. 13.) Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Hoc tamen contingit et bene et male fieri: si enim hoc fiat propter favorem humanum, non bene agitur. (Matth. 6.) Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis. Si autem hoc fiat ad gloriam Dei, bene agitur, secundum illud (Matth. 5.) Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in cælis est.

Tertio assignat rationem utriusque dictorum. Ad hoc enim debemus abstinere a retributione malorum, et co

« PoprzedniaDalej »