Obrazy na stronie
PDF
ePub

tit: qui autem habet gustum sanum, rectum judicium de saporibus habet, ita homo qui habet corruptum affectum quasi conformatum rebus secula ribus, non habet rectum judicium de bono, sed ille qui habet rectum et sanum affectum sensu ejus innovato per gratiam, rectum judicium habet de bono. Ideo ergo dixit: nolite conformari huic seculo, sed renovamini in novitate sensus vestri, ut probetis, id est, experimento cognoscatis. (Ps. 33.) Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Quæ sit voluntas Dei, qua sc. vult vos esse salvos. (1 Thess. 4.) Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra; bona, id est, vult bonum honestum nos velle, et ad hoc suis præceptis nos inducit. (Mich. 6.) Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te. Et beneplacens, inquantum, sc. bene disposito est delectabile id, quod Deus vult nos velle. (Ps. 18.) Justitiæ Domini recta lætificantes corda. Et non tantum utilis ad finem consequendum, sed etiam perfecta, quasi conjungens nos fini. (Matth. 5.) Estote perfecti, sicut et paler vester cœlestis perfectus est. (Gen. 17.) Ambula coram me, et esto perfectus. Talem ergo experiuntur Dei voluntatem illi, qui non conformantur huic seculo, sed reforman'ur in novitate sensus sui. Illi autem qui in vetustate permanent, seculo conformati, judicant Dei voluntatem non esse bonam, sed gravem et inutilem. (Eccl. 6.) Quam aspera est sapientia indoctis hominibus.

Deinde cum dicit: Dico enim per gratiam, etc. docet qualiter donis Dei homo debeat uti. Et primo docet hoc quantum ad dona quæ non sunt omnibus communia, sicut sunt gratiæ gratis date. Secundo quantum ad donum charitatis, quod est omnibus commune, ibi: Dilectio sine simulatione,

etc. Circa primum duo facit. Primo docet in generali, quomodo debeat homo uti gratiis gratis datis. Secundo exequitur hoc per partes, ibi: Habentes autem donationes. Circa primum duo facit. Primo proponit documentum, secundo rationem assignat, ibi: Sicut enim in uno corpore, etc. Circa primum tria facit. Primo excludit superfluum, dicens: Monui quod reformemini in novitate sensus vestri, quod quidem moderate facere debetis. Dico enim, id est, mando, per gratiam Apostolatus, et auctoritate Apostolica quæ data est mihi. (Galat. 2.) Cum cognovissent gratiam quæ data est mihi inter Gentes. (Ephes. 3.) Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, etc. Omnibus qui sunt inter vos, quia omnibus est hoc utile. (1 Cor. 7.) Volo omnes homines esse sicut meipsum. Hoc inquam mando, non plus sapere, quam oportet sapere, id est, nullus præsumat de sensu, aut sapientia sua confidens supra suam mensuram. (Eccl. 7.) Non plus sapias quam necesse est. (Ps. 130.) Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

Secundo hortatur ad id quod est medium dicens, sed sapere ad sobrietatem, sc. mando vobis, ut mensurate sapiatis secundum gratiam vobis datam. Sobrietas enim mensuram importat. Et quamvis proprie dicatur circa potum vini, potest tamen accipi circa quamlibet materiam, in qua homo debitam mensuram observat. (Tit. 2.) Sobrie et juste et pie vivamus in hoc seculo. Tertio docet secundum quid accipienda sit mensura medii, dicens: Et hoc, inquam, sicut Deus unicuique divisit, id est, distribuit, mensuram fidei, id est, mensuram donorum suorum, quæ ordinatur ad fidei ædificationem. (1 Cor. 12.) Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.

Dat enim Deus hujusmodi dona, non eadem omnibus, sed diversa diversis distribuit secundum illud (1 Cor. 12.) Divisiones gratiarum sunt. Nec omnibus æqualiter dat, sed unicuique secundum certam mensuram. (Ephes. 4.) Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et ideo Apostolus sobrie sapiens secundum hanc mensuram dicebat (2 Cor. 12.) Non autem in immensum

gloriamur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus. Soli autem Christo datus est spiritus non ad mensuram, ut dicitur (Joan. 3.) Non solum autem alias gratias gratis datas dat Deus mensurate, sed etiam ipsam fidem quæ per dilectionem operatur. Unde (Luc. 17.) discipuli Christo dixerunt: Domine, adauge nobis fidem.

LECTIO 2.

Per comparationem corporis naturalis ad corpus mysticum, docet gratiæ usum

et mores.

4. Sicut enim in uno corpore. multa

membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent. 5. Ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

6. Habentes donationes secundum gratiam quæ data est nobis differentes. Sive prophetiam secundum rationem fidei.

7. Sive mysterium in ministrando. Sive

qui docet in doctrina.

8. Qui exhortatur in exhortando. Qui tribuit in simplicitate. Qui præest in sollicitudine. Qui miseretur in hilari

tate.

9. Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhærentes bono.

10. Charitatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem prævenien

tes.

rationem assignat sumptam ex similitudine corporis mystiei ad corpus naturale. Et primo in corpore naturali tangit tria. Primo quidem corporis unitatem, cum dicit: Sicut enim in uno corpore. Secundo membrorum pluralitatem, cum dicit : multa membra habemus. Est enim corpus humanum organicum ex diversitate membrorum constitutum. Tertio officiorum diversitatem, cum dicit: Omnia autem membra non eumdem actum habent. Frustra enim esset membrorum diversitas, nisi ad diversos actus ordinarentur. Deinde aptat hæc tria ad corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia. (Ephes. 1.) Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quæ est corpus ejus. Circa quod etiam tria tangit. Primo quidem fidelium quasi membrorum multitudinem, cum dicit: Ita multi. (Luc. 14.) Homo

11. Sollicitudine non pigri,spiritu fer- quidam fecit cœnam magnam, et vocavit ventes, Domino servientes.

12. Spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes.

13. Necessitatibus sanctorum commu nicantes, hospitalitatem sectantes.

Præmissa admonitione hic Apostolus

multos. (Is. 54.) Multi filii desertæ. Quamvis enim sint pauci per com→ parationem ad infructuosam multitudinem damnatorum, secundum illud (Matth. 7.) Arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam, tamen absolute loquendo sunt multi. (Apoc. 7.)

Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat.

Secundo tangit corporis mystici unitatem, cum dicit: Unum corpus sumus. (Ephes. 2.) Ut reconciliet ambos in uno corpore, etc. Hujus autem corporis mystici est unitas spiritualis, per quam fide et.affectu charitatis invicem unimur Deo, secundum illud (Ephes. 4.) Unum corpus, et unus spiritus. Et quia spiritus unitatis a Christo in nos derivatur, supra 8. Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ideo subdit, In Christo, qui per spiritum suum quem dat nobis, nos invicem unit et Deo. (Joan. 17.) Ut sint unum in nobis, sicut et nos unum su

mus.

Tertio tangit officiorum diversitatem ad utilitatem communem reductain, dicens: singuli autem alter alterius membra. Membrum enim quodlibet proprium actum habet et virtutem ; inquantum ergo unum membrum sua virtute et actu alteri prodest, dicitur membrum alterius, sicut pes dicitur membrum oculi, inquantum oculum defert, et oculus dicitur membrum pedis, inquantum dirigit pedem. (1 Cor. 12.) Non potest dicere oculus manui, opera tua non indigeo. Ita etiam in corpore mystico ille, qui accepit gratiam prophetiæ indiget illo qui accepit gratiam sanitatum, et ita est in omnibus aliis. Unde dum unusquisque fidelis secundum gratiam sibi datam alteri servit, efficitur alterius membrum. (Galat. ult.) Alter alterius onera portate. (1 Petr. 4.) Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam ad

ministrantes.

Deinde cum dicit: Habentes autem donationes, exequitur per partes monitionem, quam supra posuerat de sobrio et moderato gratiæ usu. Et primo ponit gratiarum diversitatem, di

cens: Sumus, inquam, alter alterius membra, non secundum eamdem gratiam, sed habentes diversas donationes differentes, non ex diversitate meritorum, sed secundum gratiam quæ data est nobis. (1 Cor. 7.) Unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius vero sic. (Matth. 25.) Vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua, et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Secundo docet diversarum gratiarum usum, et primo in rebus divinis quantum ad cognitionem quidem, dicens: Sive prophetia, quam habentes, utamur ea secundum rationem fidei.

Dicitur autem prophetia quædam apparitio ex revelatione divina eorum, quæ sunt procul. Unde (1 Reg. 9.) dicitur: Qui propheta hodie dicitur, vocabatur olim videns. Sunt autem procul a cognitione nostra, secundum se quidem futura contingentia, quæ propter defectum sui esse cognoscibilia non sunt, sed res divinæ sunt procul a nostra cognitione, non secundum se, cum sint maxime cognoscibiles, quia ut dicitur (4 Joan. 1.) Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ sed propter defectum intellectus nostri, qui se habet ad ea, quæ sunt in seipsis manifestissima, sicut oculus noctuæ ad lucem Solis. Et quia unumquodque magis proprie dicitur tale, quod est secundum se tale, quam quod est tale secundum aliud. Inde est quod magis proprie dicuntur esse procul a cognitione nostra futura contingentia. Et propter hoc horum proprie est prophetia. (Amos 4.) Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum. Dicitur tamen prophetia communiter etiam revelatio quorumcumque occultorum. Hoc autem donum prophetiæ, non solum fuit in veteri testamento, sed etiam in novo. (Joel.

2.) Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii

vestri.

Dicuntur etiam prophetæ in novo testamento, qui prophetica dicta exponunt, quia sacra scriptura eodem spiritu interpretatur quo est condita. (Eccl. 24.) Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam. Ordinatur autem prophetiæ donum, sicut et aliæ gratiæ gratis datæ ad fidei ædificationem. (1 Cor. 12.) Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.(Hebr. 2.) Confirmata est sc. doctrina fidei contestante Deo signis et prodigiis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus. Et ideo prophetia est utendum secundum rationem fidei, id est, non in vanum, sed ut per hoc fides confirmetur, non autem contra fidem. Unde dicitur (Deut. 11.) Si surrexerit in medio tui propheta, et dixerit tibi, eamus et sequamur deos alienos non audies verba prophetiæ illius, quia sc. prophetizat contra rationem fidei. Quantum ad sacramenta ministranda subdit, sive ministerium in ministrando, id est, si quis accepit gratiam vel officium ministerii, puta ut sit Episcopus, vel Sacerdos, qui dicuntur ministri Dei. (Is. 61.) Vos Sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri dicetur vobis, exequatur illud diligenter exequendo in ministrando. (2 Tim. 4.) Ministerium tuum imple. Secundo tangit ea quæ pertinent ad res humanas, in quibus potest aliquis alteri subvenire. Primo quidem quantum ad cognitionem, vel speculativam, vel practicam. Quantum ergo ad speculativam primo dicit: Sive qui docet, id est, qui habet officium vel gratiam docendi, utatur doctrina, id est, ut studiose et fideliter doceat. (Job. 4.) Ecce docuisti plurimos.(Matth. ult.) Euntes docete omnes gentes. Quan

tum autem ad cognitionem practicam subdit, qui exhortatur, id est, qui habet officium vel gratiam exhortandi homines ad bonum, utatur illo in exhortando. (1. Thess. 2.) Exhortatio nostra non fuit de errore, neque de immunditia, neque in dolo. (Tit. 2.) Hæc loquere et exhortare.

Deinde ponit ea quæ pertinent ad exteriora opera, in quibus quandoque aliquis subvenit alicui aliquod donum dando, et quantum ad hoc dicit, qui tribuit, id est, qui habet facultatem tribuendi et gratiam, exequatur hoc in simplicitate, ut sc. nihil mali ex illo intendat, quasi donis homines ad malum alliciens. Vel etiam cum aliquis ex modico dato intendit multo majora acquirere. (Eccl. 20.) Datus insipientis non erit tibi utilis, oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit. Et (Prov. 11.) Simplicitas justorum dirigit eos. Quan. doque autem aliquis subvenit alteri ejus curam habendo : et quantum ad hoc dicit, qui præest, id est, qui est in prælationis officio constitutus, utatur illo officio in sollicitudine. (Hebr. ult.) Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. (2 Cor. 11.) Sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quandoque autem subvenit aliquis alicui relevando ejus miseriam et quantum ad hoc dicit, qui miseretur, id est, qui habet facultatem et affectum miserendi, exequatur hoc in hilaritate, quasi libenter hoc faciens. (2 Cor. 9.) Non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. (Eccl. 7.) In omni dato hilarem fac vultum tuum.

Deinde cum dicit, dilectio sine simulatione, etc. docet usum doni gratuiti, quod est omnibus commune, sc. charitatis. Et primo ponit ea, quæ

pertinent ad charitatem in generali. Secundo ponit quædam specialiter pertinentia ad dilectionem quorumdam, ibi: Necessitatibus sanctorum, etc. Circa primum tria facit. Primo ostendit qualis debeat esse dilectio charitatis ex parte diligentis. Secundo qualiter se debeat habere ad proximum, ibi: Charitatem fraternitatis, etc. Tertio qualiter se debeat habere ad Deum, ibi: Sollicitudine non pigri. Circa qualitatem autem charitatis tria docet. Primo quidem, quod dilectio debet esse vera. Unde dicit, dilectio sine simulatione, ut sc. non tantum in verbo, aut in exteriori apparentia, sed sit in vero cordis affectu, et efficacia operis. (1 Joan. 3.) Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. (Eccl. 6.) Amico fideli nulla est comparatio. Secundo docet, quod dilectio debet esse pura, cum dicit, odientes malum, Tunc etiam est pura dilectio, quando homo non consentit amico suo in malum, sed ita diligit hominem, ut ejus vitium odiat. Unde dicitur (1 Cor. 13.) Non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. (Ps. 128.) Iniquos odio habui. Tertio docet, quod dilectio debet esse honesta, cum dicit, adhærentes bono, ut sc. aliquis adhæreat alteri propter bonum virtutis. (Gal. 4.) Bonum autem æmulamini in bono semper. Hæc est pulchra dilectio, de qua dicitur (Eccl. 24.) Ego mater pulchra dilectionis.

Deinde cum dicit, Charitatem fraternitatis, ostendit qualiter charitas se debet habere ad proximum. Et primo quantum ad interiorem affectum, cum dicit, Charitatem fraternitatis invicem diligentes. Ut sc. non solum fratres diligamus per charitatem, sed etiam diligamus ipsam charitatem qua eos diligimus, et ab eis diligimur. Sic enim si charam habemus charitatem,

231

non de facili eam dissolvi faciemus. (Hebr. ult.) Charitas fraternitatis maneat in vobis. Cant. ult.) Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, tanquam nihil despiciet illam. Secundo quantum ad exteriorem effectum, cum dicit, honore invicem prævenientes. In quo tria designantur. Primo quidem, quod homo proximum in reverentia debet habere, quod pertinet ad rationem honoris. Nullus enim potest vere diligere eum quem despicit. (Phil. 2.) In humilita– te, superiores invicem arbitrantes. Quod quidem fit, dum aliquis suum defectum considerat, et bonum proximi. In honore autem non solum reverentia intelligitur, sed etiam necessariorum subventio, sicut cum dicitur (Exod. 20.) Honora patrem tuum, et matrem tuam, præcipitur necessariorum subventio, sicut patet per hoc, quod Dominus (Matth. 5.) Arguit Pharisæos contra hoc præceptum impedientes filios a subventione paren

tum.

Secundo designatur, quod effectus dilectionis debet mutuo exhiberi, ut sc. homo non solum velit beneficia recipere, sed etiam exhibere. (Eccl. 4.) Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. Et 14. In divisione sortis da, et accipe. Et hoc designat, cum dicit, Invicem. Tertio designatur, quod effectus dilectionis debet esse promptus, et velox, quod designatur, cum dicit, Prævenientes, ut sc. aliquis præveniat amicum in beneficiis. (Eccl. 37.) Omnis amicus dicet: et ego amicitiam copulavi.

Deinde cum dicit, Sollicitudine, etc. ostendit qualiter se debeat habere dilectio charitatis ad Deum. Et primo incipit ab ipsa rationis attentione cum dicit, Sollicitudine, sitis, non pigri, sc. ad serviendum Deo. (Mich. 6.) In

« PoprzedniaDalej »