Obrazy na stronie
PDF
ePub

sc. æternam consequendam. (Is. 53.) Salus autem mea in sempiternum erit.

meo,

Est autem triplex confessió necessaria ad salutem. Primo quidem confessio propriæ iniquitatis, secundum illud (Ps. 31.) Dixi: confitebor adversum me injustitiam meam Domino; quæ est confessio pœnitentis. Secunda confessio est per quam homo confitetur Dei bonitatem misericorditer beneficia præstantis. (Ps. 117.) Confitemini Domino quoniam bonus, et hæc est confessio gratias agentis. Tertia est confessio divinæ veritatis. (Matth. 10.) Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre et hæc confessio est credentis, de qua nunc Apostolus loquitur. Hæc autem est necessaria ad salutem pro loco et tempore, quando, sc. exposcit fides alicujus, sc. a persecutore fidei, ut quando periclitatur fides aliena: sicut præcipue prælati debent prædicare fidem subditis suis. Et ideo baptizati liniuntur chrismate in fronte siguo crucis, ut ipsum crucifixum confiteri non erubescant. (Supra 4.) Non enim erubesco evangelium. Ita est autem et de omnibus virtutum actibus, qui pro loco et tempore sunt necessarii ad salutem. Nam præcepta affirmativa quæ de his dantur, obligant semper, sed non ad semper. Secundo, ibi: Dicit enim scriptura, etc. probat per auctoritatem, dicens: Dicit enim scriptura, sc. (Is. 18.) Omnis qui credit in illum, fide sc. formata, Non confundetur, sc. quasi deficiens a salute. (Eccl. 2.) Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Littera vero nostra habet: Qui crediderit non festinet, ut supra dictum est. Tertio, ibi: Non enim est distinctio, etc. probat hoc esse universaliter intelligendum, cum Isaias indefinite hoc proponat. Et primo proponit

quod intendit, dicens, ideo dictum est, Omnis qui credit, etc. Non enim est distinctio quantum ad hoc Judæi et Græci. (Col. 3.) Ubi non est Gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, etc.

Secundo probat per rationem quæ duplici modo innititur, quorum primum tangit, dicens: nam idem Dominus omnium. (Supra 3.) An Judæorum Deus tantum ? Nonne et Gentium? (Ps.) Rex omnis terræ Deus. Et ideo ad ipsum pertinet providere omnium saluti. Secundum medium tangit, dicens, dives est in omnes qui invocant illum. Si enim non esset tantæ bonitatis quod sufficeret ad satisfactionem utriusque, posset putari quod non omnibus credentibus provideret: sed divitiæ bonitatis ejus et misericordiæ indeficientes sunt. (Supra 2.) An divitias bonitatis ejus contemnis? (Ephes. 2.) Deus autem qui dives est in misericordia, etc. Tertio probat idem per auctoritatem quæ habetur (Joel. 2) Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Est autem invocare, in se vocare per affectum et devotum cultum. (Ps. 90.) Invocabit me et ego exaudiam

eum.

Deinde cum dicit, Quomodo ergo in vocabunt, etc. ponit ordinem, quo quis vocatur in salutem, quæ est ex fide. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod ea quæ sunt posteriora in hoc ordine, sine prioribus esse non possunt. Secundo ostendit quod positis prioribus, non est necessarium poste-riora poni, ibi: Sed non omnes obediunt evangelia. Circa primum duo facit. Primo ponit ordinem eorum quæ requiruntur ad salutem. Secundo confirmat quod supposuerat per auctoritatem, ibi; Sicut scriptum est. Ponit autem primo quinque per ordinem, incipiens ab invocatione ad quam se

cundum auctoritatem prophetæ, sequitur salus. Dicit ergo, Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt ? quasi dicat, sine dubio invocatio salutem facere non potest, nisi fide præcedente. Pertinet autem invocatio ad confessionem oris quæ ex fide cordis procedit. (Ps. 145.) Credidi, propter quod locutus sum. (2 Cor. 4.) Nos credidimus propter quod et loquimur.

Secundo a fide ascendit vel procedit ad auditum, dicens, aut quomodo credent ei quem non audierunt? Ille enim homo credere dicitur, quæ sibi ab aliis dicuntur quæ ipse non videt. (Joan. 4.) "Jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi, etc. Est autem duplex auditus. Unus quidem interior, quo quis audit, a Deo revelante. (Ps. 84.) [Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Alius autem auditus est, quo aliquis audit ab homine exterius loquente. (Act. 10.) Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. Primus autem auditus non communiter pertinet ad omnes, sed proprie pertinet ad gratiam prophetiæ, quæ est gratia gratis data distincte aliquibus, sed non omnibus, secundum illud (1 Cor. 12.) Divisiones gratiarum sunt. Sed quia nunc loquitur de eo quod indistincte, ad omnes pertinere potest, secundum illud quod supra dixit: Non enim est distinctio, ideo relinquitur quod hoc sit intelligendum de secundo auditu. Et ideo subdit: Quomodo ergo audient sine prædicante? Auditus enim exterior est passio quædam audientis, quæ absque actione loquentis esse non potest. Unde et Dominus mandavit discipulis (Matth. ult.) Euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ. Ea vero quæ fidei sunt, prædicatores

a semetipsis non habent, sed a Deo. (Is. 21.) Quæ audivi a Domino Deo exercituum annuntiavi vobis. (1 Cor. 14.) Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Et ideo Apostolus quarto subdit, quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? quasi dicat, non digne. (Jer. 23.) Non mittebam eos, et ipsi currebant. Mittuntur autem aliqui a Domino dupliciter.

Uno modo immediate ab ipso Deo per inspirationem internam. (Is. 48.) Et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Hujus autem missionis signum quandoque quidem est sacræ Scripturæ auctoritas, unde Joannes Baptista cum quæreretur ab eo quis esset, auctoritatem prophetæ induxit, dicens: ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta, ut legitur (Joan. 1.) Quandoque autem signum hujus missionis est veritas eorum quæ annuntiantur. Unde per contrarium dicitur (Deut. 18.) Quod hoc habebit signum: quod in nomine Domini propheta prædixerit et non evenerit, hoc Dominus non est locutus. Quandoque vero signum hujus missionis est operatio miraculi. Unde dicitur (Exod. 4.) Quod cum dixisset Moyses Domino, non credent mihi, nec audient vocem, sc. illi ad quos mittor, Dominus dedit ei potestatem signa faciendi. Nec tamen ista duo ultima sufficienter demonstrant Dei missionem, præsertim cum aliquis annuntiat aliquid contra fidem. Dicitur enim (Deut. 13.) Si surrexerit in medio tui propheta, et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, eamus et sequamur deos alienos, non audies verba illius. Alio modo mittuntur aliqui a Deo mediante auctoritate prælatorum, qui gerunt vicem Dei. (2 Cor. 8.) Misimus cum illo fratrem nostrum cujus

laus est in evangelio per omnes Eccle- annuntiant ea per quæ homo potest

sias.

Deinde cum dicit: Sicut scriptum est, inducit auctoritatem ad probandum, hoc ultimum quod dixerat de missione prædicatorum, dicens, sicut scriptum est, etc. (Is. 52.) Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, ubi littera nostra sic habet: Quam pulchri supra montes pedes prædicantis et annuntiantis pacem, annuntiantis bonum. Et similiter habetur (Nahum 1.) Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. In his autem verbis primo commendatur processus prædicatorum, cum dicit: Quam speciosi pedes, quod dupliciter potest intelligi. Uno modo ut per pedes intelligantur eorum processus, quia, sc. ordinate procedunt, non usurpantes sibi prædicationis officium. (Cant. 7.) Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis. Alio modo possunt intelligi per pedes, affectus, qui rectitudinem habent, dum non intentione laudis aut lucri verbum Dei annuntiant sed propter hominum salutem et Dei gloriam. (Ezech. 1.) Pedes eorum pedes recti.

Secundo tangit prædicationis materiam, quæ quidem est duplex. Prædicant enim ea quæ sunt utilia ad vitam præsentem, quod designat cum dicit, evangelizantium pacem, sc. triplicem. Primo quidem annuntiant pacem, quam Christus fecit inter homines et Deum. (2 Cor. 5.) Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Supra 5.) Pacem habeamus per Jesum Christum ad Dominum. Secundo annuntiant pacem habendam cum omnibus hominibus (Infra 12.) Si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Tertio

habere pacem in semetipso. (Ps. 118.) Pax multa diligentibus legem tuam, Domine. Et sub his tribus continentur omnia quæ in hac vita sunt utilia ad salutem, vel quantum ad Deum, vel quantum ad proximum, vel quantum ad semetipsum. Prædicant etiam ea quæ speramus habere in alia vita. Et quantum ad hoc dicit, evangelizantium bona. (Luc. 12.) Super omnia bo

na sua constituet eum.

Deinde cum dicit: Sed non omnes obediunt evangelio, etc. ostendit ex prioribus non semper sequi posteriora; licet namque non possit esse quod quis credat nisi audiat a prædicante, non tamen quicumque audit a prædicante credit, et hoc est quod subdit, sed non omnes obediunt evangelio. (2 Thess. 3.) Non enim omnium est fides. Hoc autem dicit ideo, ut ostendatur quod verbum exterius loquentis, non est causa sufficiens fidei, nisi cor hominis attrahatur interius virtute Dei loquentis. (Joan. 6.) Omnis qui audivit a patre meo et didicit, venit ad me; et sic quod homines credunt, non est attribuendum prædicatoris industriæ. Per hoc etiam ostenditur quod omnes increduli non excusantur a peccato, sed illi qui non audiunt et non credunt. (Joan.10.) Si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Et hoc etiam magis consonat his quæ Apostolus posterius dicet. Secundo ad hoc inducit auctoritatem, cum subdit: Isaias enim dicit, Domine quis credidit auditui nostro ? quasi diceret Rarus. (Ezech. 4.) Increduli et subversores sunt tecum. (Mich. 7.) Factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ. Quod quidem Isaias dixit prævidens Judæorum infidelitatem futuram. (Eccl. 48.) Spiritu

magno vidit ultima, etc. Dicit autem, auditui nostro, vel propter id quod a Deo audierunt: sicut dicitur in Abdia, auditum audivimus a Domino, et legatos ad Gentes misit. Vel propter id quod homines ab Apostolis audiebant. (Ezech. 33.) Audiunt verba tua et non faciunt ea.

Deinde cum dicit: Ergo fides ex auditu, etc. infert conclusionem ex dictis, dicens, ergo ex quo aliqui non credunt nisi audierint, fides est ex auditu. (Ps. 17.) In auditu auris obedivit mihi. Sed contra videtur esse quod fides est virtus infusa divinitus. (Phil. 4.) Vobis datum est ut in ipsum credatis. Dicendum est ergo, quod ad fidem duo requiruntur. Quorum unum

est cordis inclinatio ad credendum, et hoc non est ex auditu, sed ex dono gratiæ. Aliud autem est determinatio de credibili, et istud est ex auditu. Et ideo Cornelius qui habebat cor inclinatum ad credendum, necesse habuit, ut ad eum mitteretur Petrus, qui sibi determinaret quid esset credendum. Ex eo vero quod dixerat: Quomodo audient sine prædicante? et quomodo prædicabunt nisi mittantur? concludit, Auditus autem, sc. credentium est per verbum prædicatorum, quod est Verbum Christi. Vel quia est de Christo. (1 Cor. 1.) Nos prædicamus Christum Jesum, vel quia a Christo habent quod mittantur. (1 Cor. 11.) Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis.

LECTIO 3.

Judæorum casus inexcusabilis esse ostenditur, quia ignorantia eorum voluntaria fuit, et per legem, per Prophetas, ac postremo per ipsos Apostolos quicquid audiendum erat, audierunt de Christo.

18. Sed dico, numquid non audierunt? Et quidem, in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.

19. Sed dico, numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit, ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.

20. Isaias autem audet et dicit: Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui his qui me non interrogaban!.

21. Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi.

Postquam Apostolus ostendit casum Judæorum esse miserandum, quia ex ignorantia peccaverunt, hic ostendit quod corum talis casus non est excu

sabilis ex toto: quia eorum ignorantia non fuit invincibilis, vel ex necessitate existens, sed quodammodo voluntaria. Et hoc quidem ostendit dupliciter. Primo quidem per hoc quod audierunt ex doctrina apostolorum: Secundo per hoc quod cognoverunt ex doctrina legis et prophetarum, ibi: Sed dico, numquid Israel non cognovit? Circa primum duo facit. Primo proponit quæs. tionem, dicens: dictum est quod fides est ex auditu, et non possunt homines credere ei quem non audierunt. Dico ergo: Numquid non audierunt? ut, sc. per hoc possint excusari totaliter ab incredulitate, secundum illud (Joan. 15.) Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.

Secundo ad quæstionem respondet interveniendo per auctoritatem Ps. dicentis: In omnem terram exivit sonus

eorum, sc. apostolorum, id est, fama eorum exivit in omnem terram, non solum Judæorum, sed etiam omnium Gentium. (Job. 28.) Perditio et mors dixerunt, auribus nostris audivimus famam ejus, sc. sapientiam per apostolos prædicatam. Et Dominus eis præceperat (Matth. ult.) Euntes in universum mundum, prædicate evangelium omni creaturæ. Et verba eorum, sc. distincta eorum doctrina exierunt In fines orbis terræ. Ad litteram usque ad fines mundi. (Is. 24.) A finibus terræ laudes audivimus gloriam justi. Et (49.) Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Et est notandum quod secundum Augustinum hæc verba nondum erant completa, quando Apostolus talia loquebatur, sed prævidebat ea esse complenda. Et ideo utitur præterito pro futuro, propter certitudinem divinæ præordinationis : sicut etiam David, cujus verba assumit Apostolus, manifeste utebatur præte rito pro futuro.

rum,

Et ideo hoc dicit Augustinus, quia adhuc tempore suo dicit fuisse quasdam gentes in Africæ partibus, quibus non erat fides Christi prædicata: Chrysostomus autem super Matth. e contrario dicit hoc, quod hic dicitur, completum fuisse tempore apostoloexponens quod sic habetur (Matth. 24.) Et oportet hoc evangelium prædicari in universo orbe, et tunc veniet consummatio, id est, destructio Jerusalem. Utrumque autem est aliqualiter verum. Tempore enim apostolorum ad omnes gentes etiam usque ad fines mundi pervenit aliqua fama de prædicatione apostolorum per ipsos apostolos vel discipulos eorum. Matth. namque prædicavit in Ethiopia, Thomas in India, Petrus et Paulus in Occidente. Et hoc est quod Chrysostomus dicere intendit. Non tamen sic

fuit impletum tempore apostolorum, quod in omnibus gentibus ecclesia ædificaretur, quod tamen est implendum ante finem mundi, ut dicit Augustinus in epistola ad Hesitium. Magis tamen præsenti intentioni Apostoli congruit expositio Chrysostomi quam Augustini. Nulla enim ratio esset auferendi excusationem infidelibus per hoc, quod in futurum erant audituri. Per hoc tamen non habetur quod ad singulos homines fama prædicationis Apostolicæ pervenerit, licet pervenerit ad omnes gentes. Numquid ergo illi ad quos non pervenit, utpote si fuerunt nutriti in sylvis, excusationem habent de peccato infidelitatis?

Ad hoc dicendum est quod secundum sententiam Domini, quæ habetur (Joan. 47.) Illi qui loquentem Dominum per se vel per ejus discipulos non audierunt, excusationem habent de peccato infidelitatis, non tamen beneficium Dei consequentur, ut sc. justificentur ab aliis peccatis, vel quæ nascendo contraxerunt, vel male vivendo addiderunt, et pro his merito damnantur. Si qui tamen eorum fecissent quod in se est, Dominus eis secundum suam misericordiam providisset, mittendo eis prædicatorem fidei, sicut Petrum Cornelio. (Act. 10.) Et Paulum Macedonibus, ut habetur (Act. 16.) Sed tamen hoc ipsum quod aliqui faciunt quod in se est, convertendo se, sc. ad Deum, ex Deo est movente corda ipsorum ad bonum. (Thren. 5.) Converte nos, Domine ad te, et convertemur.

Deinde cum dicit: Sed dico, numquid Israel, etc. ostendit eos esse inexcusabiles propter notitiam, quam habuerunt ex lege et prophetis. Et primo movet quæstionem, dicens : sed dico adhuc inquirendo, numquid Israel, id est, populus Judæorum, non cognovit ea quæ pertinent ad mysterium

« PoprzedniaDalej »