Obrazy na stronie
PDF
ePub

uxorem, quæ genuit ei filios, ut dicitur (Gen. 25.) Dicunt ergo quidam quod mortua erat in eo vis generativa quantum ad hoc, quod ex muliere antiqua generaret, non quantum ad hoc quod generaret filium ex juvencula. Solent enim senes ex juvenculis mulieribus prolem gignere, non autem ex antiquis, quæ sunt minus aptæ ad concipiendum. Sed melius dicendum videtur quod Abrahæ miraculose restituta erat vis generandi, et quantum ad Saram, et quantum ad omnes mulieres. Secun→ do ponit difficultatem ex parte uxoris cum dicit, Et emortuam vulvam Sara, scilicet non consideravit ut discrederet. Dicit autem émortuam quantum ad actum generandi, tum propter sterilitatem, tum propter senectutem. Jam enim desierant ei fieri muliebria, ut dicitur (Gen. 18.) Et ideo (Is. 15.) ubi dicitur, Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram quæ vos peperit, ut ostenderet utriusque mortificationem et frigiditatem præmisit, dicens: Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua precisi estis. Deinde cum dicit: In repromissione etiam Dei, etc., commendat fidem Abrahæ quantum ad iteratam promissionem de seminis exal

tatione.

Et primo ponit fidei firmitatem. Secundo firmitatis causam, ibi: Dans gloriam Deo. Dicit ergo primo. In repromissione etiam Dei, id est, in iterata ejus promissione, vel de seminis multitudine quam promisit. Primo quidem (Gen. 15.) dicens, Suspice cœlum et numera stellas si potes, et (Infra 17.) Eris pater multarum gentium, et iterum (Infra 22.) Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli. Vel intelligendum est in repromissione Dei, id est, in iterata promissione de exaltationė seminis ejus: quia cum dixis

set, multiplicabo semen tuum, statim subdit. Possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ. In hac quidem Dei promissione Non hæsitavit, id est, non dubitavit diffidentia, scilicet, quod diffideret de veritate divinæ repromissionis. (Jac. 1.) Qui hœsitat similis est fluctui maris, etc. Sed confortatus est fide, id est, fortiter fidei adhæsit. (1 Pet. ult.) Cui resistite fortes in fide.

Consequenter cum dicit, Dans gloriam Deo, assignat rationem firmitatis fidei ejus, dicens, Confortatus est inquam fide, dans gloriam Deo, inquantum, scilicet, consideravit omnipotentiam ejus. (Ps. 146.) Magna virtus ejus, etc. Unde et hic subditur, Plenissime sciens quia quæcumque promisit Deus, potens est et facere. (Sap. 12.) Subest tibi enim cum volueris posse. Ex quo patet quod quicumque non est firmus in fide Dei quantum est in se, divinæ gloriæ derogat, vel quantum ad ejus veritatem, vel quantum ad ejus potentiam.

Deinde cum dicit, Et reputatum est ei, commendat fidem Abrahæ quantum ad ejus effectum. Et primo ponit effectum quem in ipso habuit, dicens: Ideo, scilicet, quia Abraham tam perfecte hoc ipsum credidit, Reputatum est illi ad justitiam. (↑ Mach. 2.) Et reputatum est ei ad justitiam.Secundo ostendit effectum, quem fides ejus habet etiam in aliis. Et circa hoc tria facit.

Primo ponit similitudinem effectus, dicens, Non autem scriptum est tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad justitiam, ut scilicet, reputemus quod soli Abrahæ fides ad justitiam reputata sit, sed scriptum est propter nos, quibus reputabitur, scilicet, fides ad justitiam, (Infra 15.) Qu.ecumque

scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Sic ergo scriptum est propter eum, ut sit nobis in exemplum, et propter nos ut sit nobis in justificationis spem.

Secundo, ibi: Credentibus in eum, ostendit similitudinem fidei. Reputata est enim ad justitiam fides Abrahæ credenti, quod corpus suum emortuum, et emortua vulva Saræ posset vivificari ad filiorum procreationem, Reputabitur et nobis credentibus in eum, qui suscitavit Dominum nostrum Jesum Christum a mortuis: et in Deum Patrem, cui ipse dicit in (Ps. 40.) Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita mc. Et quia eadem est virtus patris et filii, ipse etiam in propria virtute surrexit. Quod autem hæc fides justificet, habetur (Infra 19.) Si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

Tertio, ibi: Qui traditus est, etc. assignat causam quare fides resurrectionis Christi justificet, dicens, qui scilicet Christus, Traditus est, scilicet in mortem a Deo Patre. (Infra 8.) Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Et a seipso. (Ephes. 5.) Tradidit semetipsum pro nobis. Et a Juda. (Joan. 19.)

Qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Et a Judæis. (Matth. 20) Tradent eum gentibus ad illudendum. Et resurrexit propter justificationem nostram, id est, ut nos resurgendo justificaret. (Infra 6.) Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vite ambulemus. Et quod propter delicta nostra sit traditus in mortem, manifestum videtur ex hoc quod sua morte meruit nobis deletio nem peccatorum, sed resurgendo non meruit, quia in statu resurrectionis non fuit viator, sed comprehensor.

Et ideo dicendum est quod mors Christi fuit nobis salutaris, non solum per modum meriti, sed etiam per modum cujusdam efficientiæ. Cum enim humanitas Christi esset quodammodo instrumentum divinitatis ejus, ut Damascenus dicit, omnes passiones et ac→ tiones humanitatis Christi fuerunt nobis salutiferæ, utpote ex virtute divinitatis provenientes. Sed quia effectus habet aliqualiter similitudinem causæ, mortem Christi, qua extincta est in eo mortalis vita, dicit esse causam extinctionis peccatorum nostrorum ; resurrectionem autem ejus qua rediit ad novam vitam gloriæ, dicit esse causam justificationis nostræ, per quam redimus ad novitatem justitiæ.

CAPUT V.

Virtus gratiæ commendatur et fidei, ostenduntur bona quæ nobis per gratiam contigerunt, quomodo tribulatio patientiam operetur, ac demum quomodo charitas Dei in cordibus nostris esse diffusa dicatur.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

nostris per Spiritum Sanctum, qui erecti per affectum in cœlestibus. (Ps. datus est nobis.

Postquam Apostolus ostendit necessitatem gratiæ Christi, quia sine ea nec cognitio veritatis Gentibus, nec circumcisio et lex Judæis profuerunt ad salutem, hic incipit commendare virtutem gratiæ. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quæ bona per gratiam consequamur. Secundo a quibus malis per eam liberemur, ibi: Propterea sicut per unum hominem, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit modum perveniendi, seu viam qua venimus ad gratiam. Secundo ostendit bona quæ per gratiam consequimur, ibi: Et gloriamur in spe gloriæ, etc. Circa primum duo facit. Primo exhortatur ad debitum gratiæ usum. Secundo ostendit nobis gratiæ aditum, ibi: Per quem accessum, etc. Dicit ergo primo, dictum est quod fides reputabitur omnibus ad justitiam credentibus resurrectionem Christi, quæ est causa nostræ justificationis. Justificati igitur ex fide, inquantum scilicet, per fidem resurrectionis effectum ejus participamus, habeamus pacem ad Deum, scilicet subjiciendo nos et obediendo ei. (Job 22.) Acquiesce igitur ei et habeto pacem. (Job. 9.) Quis restitit ei, et pacem habuit? Et hoc, Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui nos ad istam pacem perduxit. (Ephes. 2.) Ipse est pax nostra. Unde subdit, Per quem Christum accessum habemus, scilicet tanquam per mediatorem. (1 Tim. 2.) Mediator Dei et hominum, etc. (Ephes. 2.) Per ipsum accessum habemus ambo in uno spiritu ad patrem. Accessum inquam, In gratiam istam, id est, in statum gratiæ. (Joan. 1.) Gratia et veritas, per Jesum Christum facta est. In qua, id est, per quam gratiam non solum resurreximus a peccatis, sed etiam, stamus, fixi et

121.) Stantes erant pedes nostri. Et iterum (Ps. 19.) Nos autem surreximus et erecti sumus, et hoc per fidem, per quam scilicet, gratiam consequamur, non quia fides præcedat gratiam, cum potius per gratiam sit fides. (Ephes. 2.) Gratia estis salvati per fidem, scilicet, quia primus effectus gratiæ in nobis est fides.

Deinde cum dicit, Gloriamur in spe gloriæ, etc. ostendit quæ bona nobis per gratiam provenerunt. Primo dicit quod per gratiam habemus gloriam spei. Secundo quod per gratiam habemus gloriam Dei, ibi. Non solum autem, etc. Circa primum tria facit. Primo ostendit magnitudinem spei, in qua gloriamur. Secundo ejus vehementiam, ibi: Non solum autem, etc. Tertio ejus firmitatem, ibi: Spes autem non confundit, etc. Magnitudo autem spei consideratur ex magnitudine rei speratæ quam ponit, dicens, Et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei, id est, ex hoc quod speramus nos adepturos gloriam filiorum Dei. Per gratiam enim Christi adepti sumus spiritum adoptionis filiorum Dei, ut dicitur (Infra 8. et Sap. 5.) Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Filiis autem debetur hæreditas patris, (Infra 8.) Si autem filii et hæredes. Hæc autem hæreditas est gloria quam Deus habet in seipso. (Job. 4.) Si habes brachium ut Deus, etc. et hujusmodi spes indita est nobis per Christum (4 Pet. 4.) Regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hæreditatem incorruptibilem, etc. Et hæc gloria quæ in futuro in nobis complebitur, interim nunc in nobis inchoatur per spem, (Infra 8.) Spe salvi facti sumus. (Ps. 8.) Gloriabuntur in te omnes qui dili— gunt nomen tuum.

Deinde cum dicit, Non solum autem, etc. ostendit vehementiam hujus spei. Qui enim vehementer aliquid sperat, libenter sustinet propter illud, etiam difficilia et amara, sicut infirmus si vehementer sperat sanitatem, libenter bibit potionem amaram ut sanetur per ipsam. Signum ergo vehementis spei quam habemus propter Christum est, quod Non solum gloriamur ex spe futuræ gloriæ, sed etiam de malis quæ pro ipsa patimur, unde dicit, Non solum autem gloriamur, scilicet, in spe gloriæ, sed Et am gloriamur in tribulationibus, per quas ad gloriam pervenimus. (Act, 14.) Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum cælorum. (Jac. 1.) Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, et causam ostendit consequenter, dicens, Scientes, etc. Ubi quatuor per ordinem ponit, quorum primum est tribulatio, de qua dicitur quod, Tribulatio patientiam operatur. Non quidem sic quod tribulatio sit ejus causa effectiva, sed quia tribulatio est materia et occasio exercendi patientiæ actum. (Infra 12.) In tribulatione patientes.

Secundo ponit patientiæ effectum cum dicit, Patientia probationem. (Eccl. 2.) In igne probatur aurum et argentum: homines vero receptibiles in camino humiliationis. Manifestum est enim quod detrimentum alicujus rei de facili sustinemus, propter rem quam magis amamus. Unde si aliquis in rebus corporalibus et temporalibus patienter sustinet propter bona consequenda æterna, sufficienter ex hoc probatur quod talis plus amet bona æterna quam temporalia. Sed contra id quod hic dicitur est illud (Jac. 1.) Probat.o fidei vestræ patientiam operatur. Dicendum est autem quod probatio dupliciter potest intelligi. Uno modo secundum

quod est in probato, et sic probatio est ipsa tribulatio per quam homo probatur. Unde idem est dictu quod tribulatio patientiam operatur, et quod tribulatio probat patientiam. Alio modo accipitur probatio pro probatum esse, Et ita accipitur hic quod patientia probationem operatur, quia ex hoc quod homo patienter tribulationem sustinet, redditur jam probatus. Tertio subdit tertium, dicens, Probatio vero spem, scilicet operatur: quia scilicet, per hoc quod aliquis jam probatus est, potest de eo spes haberi et ab ipso et ab aliis, quod ad hæreditatem Dei admittatur. (Sap. 3.) Deus probavit illos et invenit illos dignos se. Sic igitur de primo ad ultimum patet, quod tribulatio viam parat ad spem. Unde si aliquis vehementer gloriatur de spe, consequens est, ut de ipsis tribulationibus glorietur.

Deinde cum dicit, Spes autem non confundit, ostendit hujusmodi spei firmitatem. Et primo ponit eam, dicens, Spes autem, scilicet hæc qua speramus gloriam filiorum Dei, noņ confundit, id est, non deficit, nisi homo ei deficiat. Ille enim dicitur a spe sua confundi, qui deficit ab eo quod sperat. (Ps. 30.) In te, Domine, speravi, non confundar in aternum. (Eccl. 2.) Nullus speravit in Domino et confusus

est.

Secundo, ibi: Quia charitas Dei, etc. ponit certitudinis spei duplex argumentum, quorum primum est ex dono Spiritus Sancti, secundum ex morte Christi ibi: Ut quid enim Christus, etc. Dicit ergo primo, ex hoc possumus scire quod spès non confundit, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Charitas Dei autem dupliciter accipi potest. Uno modo pro charitate qua diligit nos Deus. (Jer. 31.) Charitate perpetua d.lexi te. Aliq

(1Joan. 3.)In hoc scimus, quoniam manet in nobis Deus, etc. Charitas autem qua nos Deum diligimus dicitur in cordibus nostris diffusa, id est, quia ad omnes mores et actus animæ perficiendos se extendit, nam ut dicitur (4 Cor. 13.) Charitas patiens est, benigna est, etc. Ex utroque autem intellectu horum verborum concluditur, quod spes non confundit. Si enim accipiatur charitas Dei qua nos diligit Deus, manifestum est quod his quos diligit seipsum non negabit. (Deut. 33.) Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Similiter etiam si charitas Dei accipiatur qua nos Deum diligimus, manifestum est, quod se diligentibus bona æterna præparavit. (Joan. 14.) Si quis diligit me, diligetur a patre meo,

modo potest dici charitas Dei, qua nos
Deum diligimus, (Infra 8.) Certus sum
quod neque mors neque vita separabit
nos a charitate Dei. Utraque autem
charitas Dei in cordibus nostris dif-
funditur per Spiritum Sanctum qui
datus est nobis. Spiritum enim sanc-
tum qui est amor patris et filii dari
nobis, est nos adduci ad participatio
nem amoris, qui est Spiritus Sanctus.
A qua quidem participatione efficimur
Dei amatores. Et hoc quod ipsum ama-
mus, signum est, quod ipse nos amet.
(Prov. 8.) Ego diligentes me diligo.
Nonquasi nos primo dilexerimus Deum,
sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut
dicitur (1 Joan. 4.) Dicitur autem cha-
ritas, qua nos diligit, in cordibus nos-
tris diffusa esse, quia est in cordibus
nostris patenter ostensa per donum etc.
Sancti Spiritus nobis impressum.

LECTIO 2.

Ex morte Christi spei firmitas ostenditur, quam per donum Spiritus Sancti firmatam demonstrarat Apostolus, ac simul quæstione mota de Christi morte pro impiis, docet quomodo salvi simus ab ira Dei per Christum.

6. Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est?

7. Vix enim pro justo quis moritur. Nam pro bono forsitan quis audeat mori.

8. Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,

9. Christus pro nobis mortuus est: multo ergo magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.

10. Si enim cum inimici essemus,reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius.

11. Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem recepimus.

Postquam Apostolus ostendit firmitatem spei per donum Spiritus Sancti, hic ostendit idem per mortem Christi. Et primo proponit quæstionem. Secundo ostendit difficultatem, ibi, Vix enim pro justo, etc. Tertio determinat quæstionis veritatem, ibi: Commendat autem suam charitatem, etc.

Dicit ergo primo, dictum est, quod spes non confundit, quod quidem apparet hoc consideranti. Ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus, scilicet infirmitate peccati. (Ps. 6.)

« PoprzedniaDalej »