Obrazy na stronie
PDF
ePub

effectus privativos, scilicet remotionis culpæ, non autem quantum ad effectus positivos, puta operationem justitiæ. Sed hoc etiam conveniens non videtur effectus enim positivi alicu→ jus formæ, ordine naturæ præcedunt effectus privativos. Non enim lumen pellit tenebras, nisi per hoc quod illuminat. Et ita gratia per hoc culpam pellit, quod justificat. Remoto autem priori, removetur posterius. Et ideo melius dicendum est quod circumcisio ex ipso opere operato non habebat virtutem effectivam, neque quantum ad remotionem culpæ, neque quantum ad operationem justitiæ: sed erat solum justitiæ signum, ut hic Apostolus dicit, sed per fidem Christi, cujus circumcisio signum erat, auferebatur peccatum originale et conferebatur auxilium gratiæ ad recte agendum.

Circa tertium vero manifestum est jam ex dictis, quare oportuit circumcisionem mutari. Nam circumcisio erat signum futuri. Non autem idem signum convenit præsenti sive præterito et futuro, et ideo baptismus est signum præsentis gratiæ, qui copiosiorem et utiliorem effectum habet gratiæ, quia quanto agens est propinquius et præsentius, tanto efficacius operatur. Deinde cum dicit, Non enim per legem, etc. ostendit propositum, sc. quod circumcisio, sive quodcumque opus legis non justificet ex divina promissione. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi: Si enim qui ex lege, etc. Supponit ergo Apostolus primo ex auctoritate Genes, promissionem factam Abrahæ et semini ejus, ut hæres esset mundi, id est, ut omnes gentes mundi in ipso benedicerentur, secundum illud (Gen. 12.) In te benedicentur, etc. Dicit autem, Ac semini ejus quia hujusmodi promis

sio et si in ipso non est completa, complenda tamen erat in semine ejus. Dicitur enim (Gen. 22 ) Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ. Hoc autem semen principaliter intelligitur Christus secundum illud (Gal. 3.) Abrahæ dicta sunt promissiones et se→ mini ejus. Non dicit, in seminibus quasi in multis sed in semine quasi in uno, etc. Quia scilicet in uno in quo completur ostenditur, ut sit hæres mundi, secundum illud (Ps. 2.) Postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam.Secundario autem completur in illis, qui per gratiam Christi sunt spiritualiter semen Abrahæ. (Infra 9.) Qui filii sunt promissionis æstimantur in semine. Qui etiam per Christum sunt hæredes mundi, inquantum omnia in gloriam electorum cedunt. (4 Cor. 3.) Omnia vestra sunt, etc.

Circa hanc promissionem unum negat, et unum asserit. Negat hujusmodi promissionem esse factam per legem. Quod quidem non dicitur propter ipsam promissionem, quia tempore promissionis lex data non erat: sed propter promissionis impletionem, ut sit sensus, quod talis promissio facta erat Abrahæ, non quasi implenda per legem, quia ut dicitur (Hebr. 7.) Nihil ad perfectum adduxit lex. Aliud autem astruit, quod scilicet hujusmodi promissio sit implenda per justitiam fidei, quia sancti per fidem vicerunt regna. (Hebr. 14.) Deinde cum dicit : Si enim, etc. ostendit propositum. Et primo quantum ad hoc, quod promissio non sit implenda per legem. Secundo quantum ad hoc, quod sit implenda per justitiam fidei, ibi, Ideo ex fide, etc. Circa primum ponit talem rationem. Si promissio facta Abrahæ esset implenda per legem, fides Abrahæ credentis promissioni, esset inanis, quia promissio ei facta abolere

tur: sed hoc est inconveniens, ergo et primum. Circa hoc duo facit. Primo proponit conditionalem. Secundo probat eam, ibi, Lcx enim, etc. Destructio autem consequentis est manifesta. Dicit ergo primo quod promissio non est facta per legem.

Si enim qui ex lege sunt, hi sunt hæredes, id est, si ad hoc quod aliqui hæreditatem promissam participent, requiritur quod ex legis observantia hoc consequantur, exinanita est fides, id est, vacua facta est fides qua Abraham credidit Deo promittenti, ut dicitur (Gen. 45.) Et hoc est inconveniens, secundum quod dicitur (1 Cor. 45.) Si Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, etc. Et quare sit inanis ostendit subdens, Abolita, id est, cassata est promissio, quia non consequitur suum effectum. Contra id quod dicitur (Hebr. 11.) Fidelem credidit eum esse qui repromiserat. Et hic infra in præsenti cap. dicitur. Quæcumque promisit Deus potens est, Deinde cum dicit, Lex enim, probat conditionalem præmissam per effectum sive eventum legis. Et primo proponit legis effectum sive eventum. Secundo probat, ibi, Ubi enim non est lex, etc. probat autem conditionalem sic: si aliqua promissio sit implenda per id quod impletionem promissionis impedit, talis promissio aboletur, et fides credentis exinanitur : sed lex impedit consecutionem hæreditatis. Lex enim iram operatur : ergo si per legem sit adimplenda promissio, Exinanita est fides, abolita est promissio. Dicitur autem lex operari iram, id est,

etc.

vindictam quia per legem facti sunt homines digni Dei vindicta. ( ↳ Reg. 22.) Magna ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, scilicet legis, etc. Posset autem aliquis intelligere quod lex iram operatur quantum ad ceremonialia tempore gratiæ observata, secundum illud (Gal. 5.) Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Sed quod hic dicitur intelligendum est etiam quantum ad moralia, non quidem quod legis præcepta moralia præcipiant aliquid, quod qui observant dignos ira Dei efficiat, sed occasionaliter, quia præcipit et gratiam adimplendi non præbet, secundum illud (2 Cor. 3.) Littera occidit, spiritus autem vivificat. Quia, scilicet interius adjuvat infirmitatem nostram, ut dicit infra 8.

Deinde cum dicit, Ubi enim non est lex, etc. ostendit qualiter iram operatur, dicens: ubi non est lex, non est prævaricatio: quia et si aliquis lege non data peccare possit, contra id quod naturaliter justum est faciendo, non tamen prævaricator dicitur, nisi legein transgrediens. (Ps. 118.) Vidi prævaricantes et tabescebam, etc. Et tamen omnis peccator potest dici prævaricator, inquantum legem naturalem transgreditur. (Ps. 118.) Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ. Gravius est tamen transgredi simul legem naturæ et legem scriptam, quam solam legem naturæ. Et ideo lege data sine gratia adjuvante, prævaricatio crevit, et majorem iram promeruit.

LECTIO 3.

Promissio Abrahæ per fidem non per legem implenda esse ostenditur, cujus fidei magnitudo monstratur, ac simul laudatur ex eo quod credidit contra spem in repetita promissione Dei.

16. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum,

ante

17. Sicut scriptum est: quia patrem multarum gentium posui te Deum, cui credidisti, qui vivificat

mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tanquam ea quæ sunt.

18. Qui contra spem in spem credidit,

ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est ei. Sic erit semen tuum sicut stellæ cœli et arena maris.

19. Et non infirmatus est in fide, nec

consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. 20. In repromissione etiam Dei non hasitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: 21. Plenissime sciens, quia quæcumque promisit Deus, potens est et facere. 22. Ideo et reputatum est illi ad justi

tiam.

[blocks in formation]

mo ostendit per quid sit hujusmodi promissio adimplenda. Secundo osten→ dit in quibus sit adimplenda, ibi, omni semini, etc. Tertio a quo sit implenda, ibi qui vivificat mortuos, etc.

Primo ergo concludit propositum cessarium esse quod promissio adimquasi ex divisione. Videtur enim nepleatur vel per fidem, vel per legem : non autem per legem : quia promissio aboleretur. Unde concludit, Ideo ex fide scilicet consequimur promissionem, ut hæredes simus mundi. (4 Joan. 5.) Hæc est victoria quæ vincit mundum, etc. Et hoc confirmat per contrarium medium ei quod supra assumpserat. Dictum est enim quod si justitia ex lege esset, promissio aboleretur, sed si sit ex fide, remanet firma promissio propter virtutem divinæ gratiæ justificantis hominem per fidem. Et hoc est, quod dicit, ut promissio Dei sit firma, non quidem per operationes hominum quæ possunt deficere, sed secundum gratiam quæ infallibilis est. (2 Cor. 12.) Sufficit tibi gratia mea, etc. (2 Cor. 1.) Quotquot sunt promissiones in illo, scilicet Christo, sunt, id est, veritatem habent.

Deinde cum dicit, omni semini, etc. ostendit in quibus impleatur prædicta promissio. Et primo proponit quod intendit, et dicit quod prædicta promissio sic implenda per fidem, est firma per gratiam. Omni semini, id est, omni homini qui fuerit qualitercumque semen Abrahæ. (Eccl. 44.) Cum semine eorum permanent bona, hæreditas sancta nepotes eorum.

Secundo ibi, non ei, etc. exponit quod dixerat, omni semini. Est enim quoddam semen carnale, secundum illud (Joan. 8.) Semen Abrahæ sumus. Est aliud semen spirituale, secundum illud (Matth. 3.) Potens est Deus de lapidibus his, id est de gentibus, suscitare filios Abrahæ, solum autem semen Abrahæ carnale legem servavit, sed fidem ejus etiam imitatur semen spirituale. Et sic si per solam legem esset promissio, non impleretur in omni semine, sed solum in carnali. Quia vero impletur per fidem quæ est omnibus communis, planum est, quod impletur in omni semine.

Tertio ibi, qui est pater, etc. probat quod supposuerat, scilicet quod semen Abrahæ sit non solum quod est ex lege, sed etiam quod est ex fide per auctoritatem scripturæ, cujus primo ponit sensum, dicens, qui scilicet Abraham est pater omnium nostrum, id est, omnium credentium, sive Judæorum, sive Gentilium. Supra eodem, ut sit pater omnium credentium. (Is. 54.) Attendite ad Abraham patrem vestrum. Secundo inducit auctoritatem, dicens. Sicut scriptum est (Gen. 17.) Quia patrem multarum gentium posui te. Littera alia habet, constitui te, quod sensum non variat. (Eccl. 44.) Abraham magnus pater multitudinis gentium. Tertio ibi, Ante Deum, etc. exponit quod dixerat. Sic enim dictum est, posui te, quasi jam esset impletum quod longe postea erat implendum sed quæ sunt futura in seipsis, in Dei providentia sunt præsentia, secundum illud (Eccl. 23.) Domino Deo nostro antequam crearentur omnia sunt agnita, sicut et post perfectum respicit omnia. Et ideo Apostolus dicit, quod hoc quod dictum est, posui te, intelligendum est, ante Deum, id est, in ejus præsentia, cui credidisti. Crediderat

enim Abraham Deo futura prænuncianti, ac si videret præsentia, quia, ut dicitur (Hebr. 11.) Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

Deinde cum dicit, qui vivificat mortuos, etc. ostendit a quo sit implenda hujusmodi promissio, dicens, Qui sc. Deus, vivificat mortuos, id est, Judæos, qui erant mortui in peccatis contra legem agentes, vivificat per fidem et gratiam, ut promissionem Abrahæ consequantur. (Joan. 5) Sicut pater suscitat mortuos et vivificat, etc. Et vocat ea quæ non sunt, id est, gentiles vocat, scilicet ad gratiam; tanquam ea quæ sunt, id est, tanquam Judæos. (Infra 9.) Vocabo non plebem meam, etc. Significat autem gentiles per ea quæ non sunt, quia erant omnino alienati a Deo. Sicut (1 Cor.13.) dicitur: Si charitatem non habuero nihil sum. Et sic per hujusmodi vocationem implebitur promissio Abrahæ etiam in Gentilibus. Vel quod dicit, et vocat ea quæ non sunt, non intelligitur de vocatione temporali, sed de vocatione prædestinationis æternæ, quia vocantur et eliguntur etiam qui non sunt ac si essent. (Ephes. 1.) Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Et de hac vocatione dicitur (infra 9.) Non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia major serviet minori. Vel vocationem hic dicit simplicem Dei notitiam vel cognitionem, qua cognoscit futura, quæ non sunt in actu sicut præsentia. Et hoc modo vocatio in (Ps. 146.) accipitur cum dicitur: Qui numerat multitudinem stellarum, etc. Et secundum hunc sensum quod hic dicitur, inducitur propter id quod supra dictum est ante Deum cui credidisti.

Duo enim videbantur obstare ei, quod dictum est, patrem multarum

gentium posui te. Quorum unum erat, quia ipse idem Abraham erat quasi emortuus præ senectute, ut infra dicetur. Et contra hoc dicit, qui vivificat mortuos. Aliud autem est, quia illæ multæ gentes nondum erant. Et contra hoc subdit: Et vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt. Deinde cum dicit, qui contra spem, commendat fidem Abrahæ. Et primo ostendit magnitudinem fidei ejus. Secundo efficaciam vel fructum ejus, ibi, Ideo et reputatum est, etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit magnitudinem fidei Abrahæ quantum ad promissionem seminis multiplicandi. Secundo quantum ad repromissionem seminis exaltandi, ibi, In repromissione, etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit fidem ejus fuisse magnam. Secundo ostendit eam fuisse firmam, ibi, et non infirmatus est in fide, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit ma gnitudinem fidei Abrahæ, dicens, qui scilicet Abraham in hanc spem credidit, ut fieret pater multarum gentium, sed contra aliam spem. Circa quod considerandum est, quod spes importat certam expectationem boni futuri, quæ quidem certitudo est quandoque ex causa humana sive naturali, secundum illud (1 Cor. 9.) Debet in spe qui arat, arare: quandoque vero certitudo expectantis est ex causa divina, secundum illud (Ps. 30.) In te Domine, speravi, etc. Hoc ergo bonum quod Abraham fieret pater multarum gentium, certitudinem habebat ex parte Dei promittentis. Sed contrarium apparebat ex causa naturali sive humana. Ideo dicit: Qui contra spem causæ naturalis vel humanæ, credidit in spem, scilicet, divinæ promissionis. Quam quidem secundo ponit dicens, Secundum quod dictum est ei, scilicet (Gen. 22.) Sic erit semen tuum

sicut stellæ cœli et sicut arena maris. Utrumque autem horum inducitur propter similitudinem innumerabilis multitudinis. Nam quantum ad stellas dicitur (Deut. 1.) Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli. Quantum ad arenam dicitur (1 Reg. 4.) Juda et Israel innumerabiles sicut arena maris sunt. Potest tamen aliqua differentia inter utrumque attendi, ut stellis comparentur justi, qui fuerunt ex semine Abrahæ. (Dan. 12.) Qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæ in perpetuas œternitates. Arenæ autem comparantur peccatores, quia fluctibus mundi quasi cujusdam maris opprimuntur. (Jer. 5.) Posui arenam terminum maris,

Deinde cum dicit, Et non infirmatus est, ostendit firmitatem Abrahæ quam primo proponit dicens, et non infirmatus est: sicut enim temperantia ostenditur non esse infirma, quæ magnis concupiscibilibus non vincitur, ita fides ostenditur non esse infirma, sed fortis quæ a magnis difficultatibus non superatur. (1 Pet. 5.) Cui resistite fortes in fide. Secundo, ibi: Nec consideravit, etc. ponit difficultates, ex quibus ostenditur fides ejus non fuisse infirma. Et primo quidem ex parte ipsius Abrahæ cum dicit, Non consideravit, scilicet ad discernendum promissionem. Corpus suum emortuum, scilicet quia jam mortificata erat in eo vis generativa propter senectutem. Unde dicit, Cum jam fere centum annorum esset. Abrahæ enim centenario existenti, natus est Isaac, ut habetur (Gen. 21.) Per annum autem ante fuerat sibi filius promissus, secundum illud (Gen. 18.) Revertens veniam ad te tempore isto, et erit Saræ filius. Sed videtur quod non fuit corpus ejus emortuum quantum ad vim generativam, quia etiam post mortem Saræ duxit Cethuram

« PoprzedniaDalej »