Obrazy na stronie
PDF
ePub

tiam. ( Mach. 2.) Abraham in tentatione inventus est fidelis. Et sic patet quod apud Deum, a quo est ei reputatum ad justitiam quod credidit, glo

riam habet. Est autem considerandum

quod justitia quam Deus reputat, scriptam expressit non in aliquo exteriori opere, sed in interiori fide cordis quam solus Deus intuetur. Cum autem dicatur triplex esse actus fidei, scilicet, credere Deum, Deo, et in Deum, posuit hunc actum qui est credere Deo, qui est proprius actus fidei, ejus speciem demonstrans. Nam credere in Deum, demonstrat ordinem fidei ad finem, qui est per charitatem: nam credere in Deum, est credendo in Deum ire, quod charitas facit. Et sic sequitur speciem fidei. Credere autem Deum, demonstrat fidei materiam, secundum quod est virtus theologica, habens Deum pro objecto. Et ideo hic actus nondum attingit ad speciem fidei, quia si aliquis credat Deum esse per aliquas rationes humanas et naturalia signa, nondum dicitur fidem habere, de qua loquimur, sed solum quando ex hac ratione credit quod est a Deo dictum, quod designatur per hoc quod dicitur credere Deo: et ex hoc fides specificatur, sicut et quilibet cognoscitivus habitus speciem habet ex ratione, per quam assentit in aliquid. Alia enim ratione inclinatur ad assentiendum habens habitum scientiæ, scilicet per demonstrationem, et alia ratione habens habitum opinionis, scilicet per syllogismum dialecticum.

Deinde cum dicit, Ei autem qui operatur, etc. exponit prædictam auctoritatem quantum ad hoc quod dicit, Reputatum est illi ad justitiam, etc. et tangitur in Glossa duplex horum verborum expositio. Prima est secundum quod referuntur ad finalem mercedem, de qua primo ostenditur qualiter se ha

beat ad opera, secundo qualiter ad fidem, ibi: Ei vero qui non, etc. Dicit ergo primo, quod ei, qui operatur, scilicet opera justitiæ, merces æternæ retributionis de qua dicitur (Is. 40). Ecce merces ejus cum eo, non reputatur secundum gratiam tantum sed secundum debitum, secundum illud (Matth. 20.) Nonne ex denario convenisti mecum?

Sed contra est quod dicitur (Infra 6.) Gratia Dei vita æterna. (Et infra 8.) Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Sic igitur illa retributio non fit secundum debitum, sed secundum gratiam. Sed dicendum est quod opera humana possunt considerari dupliciter. Uno modo secundum substantiam operum, et sic non habent aliquid condignum, ut eis merces æternæ gloriæ reddatur. Alio modo possunt considerari secundum suum principium, prout scilicet ex impulsu Dei aguntur secundum propositum Dei prædestinantis, et secundum hoc eis debetur merces prædicta secundum debitum, quia ut (Infra 8) dicitur: Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei: si autem filii, et hæredes.

Deinde cum dicit, Ei vero, etc. ostendit qualiter se habeat merces æterna ad fidem dicens, Ei vero qui non operatur, scilicet exteriora opera, puta quia non habet tempus operandi, sicut patet in baptizato statim mortuo, Credenti in eum qui justificat impium, scilicet in Deum, de quo dicitur (Infra 8.) Deus qui justificat, reputabitur fides ejus, scilicet sola sine operibus exterioribus ad justitiam, id est, ut per eam justus dicatur et justitiæ præmium accipiat, sicut si opera justitiæ fecisset, secundum illud infra 10. Corde creditur ad justitiam, et hoc secundum propositum gratiæ Dei, id est secundum quod Deus proponit ex

gratia sua homines salvare. (Infra 8.) His qui secundum propositum vocati sunt sancti. (Ephes. 1.) Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ,

Alia expositio est, ut hoc referatur ad hominis justificationem. Dicit ergo, Ei autem, qui operatur, id est, si aliquis per opera justificetur, ipsa justitia imputaretur quasi merces non secundum gratiam, sed secundum debitum, infra 11. Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia. Ei vero qui non operatur, ut scilicet per sua opera justificetur, Credenti autem in eum qui justificat impium, computabitur hæc ejus fides ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei, non quidem ita quod per fidem justitiam mereatur, sed quia ipsum credere est primus actus justitiæ, quam Deus in eo operatur. Ex eo enim quod credit in Deum justificantem, justificationi ejus subjicit se, et sic recipit ejus effectum. Et hæc expositio est litteralis, et secundum intentionem Apostoli, qui facit vim in hoc, quod in (Gen. 15.) dictum est, Reputatum est illi ad justitiam, quod consuevit dici, quando id, quod minus est ex parte alicujus reputatur ei gratis, ac si totum fecisset. Et ideo Apostolus dicit, quod hæc reputatio locum non haberet si justitia esset ex operibus, sed solum habet locum secundum quod est ex fide.

Deinde cum dicit, Sicut et David, probat conditionalem præmissam ex auctoritate Psalmi. Cujus primo præmittit sensum. Secundo ponit verba ejus, ibi, Beati quorum. Tertio excludit falsum intellectum, ibi, Beatitudo, etc. Dicit ergo, sicut et David dicit, id est asserit beatitudinem hominis esse illius, scilicet cui Deus fert id est, dat justitiam. Accepto, id est gratis,

sine operibus præcedentibus. (Ad Titum 3.) Non enim ex operibus justitiæ quæ fecimus nos. Beatitudo autem hominis est a Deo, secundum illud (Ps. 30.) Beatus vir cujus est Dominus Deus spes ejus. Sic igitur manifestum est illum habere gloriam apud Deum, qui non ex operibus legis justificatur, ut dictum est. Deinde cum dicit, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, etc. ponit verba David prædictam sententiam continentia, et dicit eos esse beatos quorum remittuntur peccata. Et sic patet quod non habuerunt prius bona opera ex quibus justitiam seu beatitudinem consequerentur. Est autem triplex peccatum, scilicet originale, actuale mortale, et actuale veniale.

Primo ergo quantum ad originale dicit, Beati quorum remissæ sunt iniquitates. Ubi considerandum est quod peccatum originale iniquitas dicitur, quia est carentia originalis justitiæ, per quam secundum æquitatem ratio hominis subjiciebatur Deo, inferiores vires rationi, et corpus animæ, sed per peccatum originale hæc æquitas tollitur : quia postquam ratio desiit esse subjecta Deo, inferiores vires rationi rebellant, et corpus ab obedientia animæ subducitur per corruptionem et mortem. Unde in (Ps. 50.) Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Utrobique autem peccatum originale pluraliter significatur. Vel propter plures homines, in quibus multiplicatur originale peccatum, vel potius quia virtute continet in se quodammodo omnia peccata. Hujusmodi autem peccatum originale remitti dicitur, quia transit reatus superveniente gratia: sed remanet actu remanente fomite sive concupiscentia, quæ non tollitur totaliter in hac vita, sed remittitur, sive mitigatur. Secundo quantum ad actuale mortale, dicit, Et quorum

tecta sunt peccata. Dicuntur autem peccata tegi divino conspectui, inquantum non inspicit ad ea punienda. (Ps. 84.) Operuisti omnia peccata eorum. Tertio quantum ad veniale dicit, Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, ut scilicet per peccatum intelligantur peccata venialia: quæ licet levia sint, tamen per multa homo separatur et elongatur a Deo. (2 Par. 3.) Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt illum, et non imputabitur illis quod minus sancti sunt.

Possunt autem et hæc tria aliter distingui. Sunt enim in peccato tria. Quorum unum est offensa Dei. Et quantum ad hoc dicit, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, secundum quod homo dicitur remittere offensam sibi factam. (Is. 40.) Dimissa est iniquitas illius. Aliud autem est ipse actus inordinatus culpæ, qui non potest non fuisse factus ex quo semel perpetratus est, sed tegitur manu misericordiæ divinæ : ut quasi pro non facto habeatur. Tertium vero est reatus pœnæ, et quantum ad hoc dicit, Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, scilicet ad pœnam. Deinde cum dicit, Beatitudo ergo hominis, etc. excludit falsum intellectum auctoritatis prædictæ. Posset enim Judæus sic intelligere, quod prædicta gratia remissionis peccatorum non fieret, nisi cir

cumcisis.

Ad hoc ergo excludendum, primo Apostolus quæstionem movet dicens, Beatitudo hæc, qua scilicet Deus dat justitiam sine operibus, manet tantum in circumcisione, id est, habet locum solum in circumcisis. An etiam in præputio, id est in Gentibus? Manifestum est quod in utrisque secundum illud quod dicit infra 10. Idem Dominus dives in omnes, etc. Secundo, ibi: Dominus enim, ad hoc ostendendum assumitauctoritatem scripturæ, quasi dicat, hoc ideo quæro. Dicimus, enim, etc. Quod reputatur fides Abrahæ ad justitiam. (Gen. 15.) Tertio, ex hac auctoritate concludit solutionem præmissæ quæstionis, sub interrogatione tamen dicens, Quomodo ergo reputata est, scilicet fides Abrahæ ad justitiam, in circumcisione, id est, quando erat circumcisus, an in præputio, id est quando erat incircumcisus? Et respondet, Non in circumcisione, sed in præputio. Et hoc manifestum est ex serie narrationis scripturæ. Nam (Gen. 15.) legitur, quod fides reputata est Abrahæ ad justitiam circumcisionem autem accepisse legitur (Gen. 17.) Si igitur Abraham adhuc incircumcisus existens, justificatus est per fidem, manifestum est, quod justitia fidei per quam gratis remittuntur peccata, non est solum in circumcisione, sed etiam in præputio, id est, in Gentilitate.

LECTIO 2.

Circumcisionem esse tantum justificationis signum, non effectivam causam hic docet Apostolus, cur in præputio sit sacra, et quomodo lex non tantum naturæ, sed etiam Moysi, iram operetur, ostenditur.

11. Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio, ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :

12. Et sit pater circumcisionis, non his tantum qui sunt in circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. 13. Non enim per legem promissio Abra

hæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi, sed per justitiam fidei. 14. Si enim qui ex lege hæredes sunt, exinanita est fides, abolita est promissio.

15. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.

Ostenso quod beatitudo remissionis peccatorum, non solum est in circumcisione, sed etiam in præputio, exemplo Abrahæ qui tempore præputii est justificatus, hic respendet cuidam objectioni. Posset enim aliquis dicere, si Abraham justificatus est ante circumcisionem ergo sine causa et frustra circumcisus est. Ad hanc ergo objectionem excludendam primo proponit, quod circumcisio non erat causa justitiæ, sed signum. Secundo ostendit quid ex hoc signo consequatur, ibi: Ut sit pater, etc. Tertio ostendit modum quo consequatur, Non his tantum, etc.

Circa primum duo facit. Primo proponit circumcisionem esse signum. (Gen. 17.) Circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. Secundo ostendit cujus rei sit signum, dicens, quod sit, Signaculum justitiæ fidei, id est, quæ est per fidem, quae quidem fides est in præputio, id est quam Abraham habuit adhuc incircumcisus existens. Dicitur autem signaculum dupliciter. Uno modo quasi expressum signum habens similitudinem rei signatæ, secundum illud (Ezech. 28.) Tu signaculum similitudinis, etc. Habet autem circumcisio expressam similitudinem cum fide Abrahæ. Primo quidem quantum ad rem creditam. Credidit enim multiplicationem sui seminis, et ideo congruenter accepit signum in membro generationis. Secundo quantum ad effectum hujus fidei, quæ est remotio culpæ, quæ signatur per remotionem

superfluæ pelliculæ. Alio modo signaculum dicitur signum aliquid occultans, quod revelandum est amicis, sicut patet de sigillo: et secundum hoc dicitur (Apoc. 5.) Dignus est agnus qui occisus est accipere librum et aperire signacula ejus. Claudebatur ergo sub signaculo circumcisionis secretum incarnationis Christi ex semine Abrahæ. Consequenter ostendit quid consequatur ex dictis. Consequitur enim ex hoc quod Abraham in præputio justificatus per fidem, postea circumcisionem accepit, ut sit pater non solum circumcisorum, sed etiam credentium in præputio: et hoc est quod dicit. Ut sit pater, id est, ex prædictis consequitur, quod Abraham sit pater omnium credentium per præputium, id est, qui sunt in statu præputii. Vel Abraham sit pater per præputium, id est, per id quod habuit in præputio, ut reputetur et illis ad justitiam, hoc scilicet quod credunt, sicut reputatum est Abrahæ. Et de hac paternitate dicitur (Matth. 3.) Potens est Deus de lapidibus istis, etc. Et sit pater circumcisionis, id est circumcisorum, qui ex eo originem ducunt. Unde (Joan. 8.) Pater noster Abraham

est.

Deinde ostendit per quem modum sit pater etiam incircumcisorum, quia per imitationem. Et hoc est quod dicit, Ut sit, inquam, pater non his tantum qui sunt in circumcisione, id est, qui sunt circumcisi. Sed etiam his qui sectantur vestigia fidei patris nostri Abrahæ, qui est in præputio, id est, quam Abraham habuit adhuc incircumcisus. (Joan. 8.) Si filii Abrahæ estis, opera ejus facite. Et quia hic de circumcisione fit mentio, oportet circa ipsam tria considerare, scilicet quare sit instituta, quam vim habuit, et quare sit

mutata.

Circa primum considerandum, quod circumcisio sicut et aliæ legis ceremoniæ, est propter duo instituta. Primo quidem propter cultum divinum, ad quem homines secundum hujusmodi ceremonialia disponebantur. Et secundum hoc circumcisio habet triplicem institutionis causam, quarum prima est ad significandum fidem et obedientiam qua Abraham se Deo subjecit : ut sc. illi qui circumcisionem acciperent Abrahæ traditam, fidem et obedientiam ipsius observarent. Dicitur enim Hebr. 44. Fide Abraham circumcisus est ; et ideo facta est circumcisio in membro generationis, ad significandum fidem ipsius circa prolem futuram, ut dictum est.

Secunda est ad exprimendum in signo corporali id quod spiritualiter erat faciendum: ut sc. sicut a membro generationis, quod principaliter concupiscentiæ deservit, abscindebatur superflua pellicula: ita etiam a corde hominis omnis superflua concupiscentia tolleretur, secundum illud (Jer. 4.) Circumcidimi Domino et auferte præputium cordium vestrorum,

etc.

Tertia est, ut per hoc signum populus ille Deum colens, ab omnibus aliis populis distingueretur. Et inde est quod Josue 5. Mandavit Dominus circumcidi filios Israel, qui inter alias nationes erant habitaturi, qui prius in deserto solitarii manentes circumcisi non erant. Alia autem ratio circumcisionis et omnium ceremonialium acci→ pitur per comparationem ad Christum, ad quem comparatur, sicut figura ad veritatem et membra ad corpus, secundum illud (Col. 2.) Quæ sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Sic igitur per circumcisionem corporalem significatur circumcisio spiritualis fienda per Christum. Primo qui

dem in animam, quantum per ipsum peccatorum reatus et concupiscentiæ præscinduntur. (Col. 2.) In quo, sc., Christo, circumcisi estis circumcisione non manufacta, in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Domini nostri Jesu Christi.

Secundo vero quantum ad corpus, quando sc. etiam in resurrectione ab electorum corporibus omnis passibilitas et mortalitas auferetur: et ideo circumcisio fiebat octavo die, quia significat octavam ætatem resurgentium: nam septima est quiescentium in Christo. Sex autem ætates sunt quibus sæculum currit. Unde et circumcisio facta legitur cultellis petrinis. Josue 5. et Exod. 4. ad significandum quod spiritualis circumcisio, fienda erat per petram, qui est Christus, ut dicitur 4 Cor. 40. Non tamen hoc generaliter observabatur, quod necesse esset circumcisionem fieri cum petra.

Circa secundum vero est sciendum, quod sicut hic Glossa dicit et est Bedæ: Idem salutare curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus præbebat, quod baptismus agere tempore revelatæ gratiæ consuevit. Ex quo patet quod virtus circumcisionis se extendebat ad deletionem originalis peccati. Quidam tamen dicunt quod gratia in circumcisione non conferebatur: non enim potest esse Dei gratia sine justitia. Argumentatur autem Apost. (Gal. 2.) Si justitia est per legem, ergo Christus gratis mortuus est, id est sine causa. Et eodem modo argumentari possumus. Si ex circumcisione est gratia justificans, Christus gratis mortuus est, sed hoc non potest esse, nam remissio peccati numquam fit sine gratia, (Infra 54.) Justificati igitur gratia ipsius, etc. Et ideo alii dicunt quod in circumcisione dabatur gratia, quantum ad

« PoprzedniaDalej »