Obrazy na stronie
PDF
ePub

præcavere poterant, ostendit quod necessaria est hominibus justitia, qua justificentur a Deo. Solum autem per sanguinem Christi potuerunt remitti peccata non solum præsentia, sed præterita, quia virtus sanguinis Christi operatur per fidem hominis, quam quidem fidem habuerunt illi qui præcesserunt Christi passionem, sicut et nos habemus. (2 Cor. 4.) Habentes eumdem spiritum fidei credimus. Unde et legitur aliter, ut dicatur propter remissionem delictorum quæ sunt hominum præcedentium Christi passionem. Unde dicitur (Mich. ult.) Deponet iniquitates nostras et projiciet,

etc.

Secundo ostendit tempus manifestationis ejus cum subdit. In sustentatione Dei ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: quasi diceret, præcedentia delicta erant ante Christi passionem in sustentatione Dei quasi in quadam divina Dei sustinentia: quia nec pro eis credentes et pœnitentes damnat, nec ab eis totaliter reddit absolutos, ut sc. eis non obstantibus possint introire in gloriam. Vel secundum aliam litteram potest intelligi, quod ipsi sancti patres erant in sustentatione Dei, quia detinebantur in limbo non quidem patientes pœnam sensibilem, sed expectantes introire in gloriam per Christi passionem. (Eccl. 2.) Sustine sustentationes Dei. Ad hoc inquam præcedentia delicta vel præ

cedentes patres erant in sustentatione Dei, ad ostensionem sc. justitiæ ejus in hoc tempore, id est, ut in hoc tempore gratiæ suam justitiam perfecte ostenderet, plenam remissionem peccatorum tribuendo. (Ps. 101.) Venit tempus, etc. Et (2 Cor. 6.) Ecce nunc tempus acceptabile, etc. Et hoc est quod supra dixerat nunc esse justitiam Dei manifestatam. Oportuit autem ut præcedentia peccata usque ad hoc tempus essent in Dei sustentatione: ut primo convinceretur homo de defectu scientiæ, quia tempore legis naturæ in errores et turpia peccata incidit, et etiam defectu potentiæ, quia post legem scriptam quæ fecit cognitionem peccati, adhuc homo per infirmitatem peccavit.

Tertio ostendit quod per remissionem peccatorum Dei justitia ostendatur, sive accipiatur Dei justitia, qua ipse est justus, sive qua alios justificat. Unde subdit, ut sit ipse justus, id est, ut per remissionem peccatorum Deus appareat esse justus in se ipso, tum quia remittit peccata sicut promiserat, tum quia ad justitiam Dei pertinet quod peccata destruat, homines ad justitiam Dei reducendo. (Ps. 10.) Justus Dominus et justitias dilexit. Et etiam ut, Sit justificans eum qui est ex fide Jesu Christi, id est, qui per fidem Jesu Christi accedit ad Deum. Accedentem enim ad Deum oportet credere. (Hebr. 14.)

LECTIO 4.

Gloria Judæorum quam habebant in lege, qua se gentibus præferebant, radicitus extirpatur, diciturque fidei justitiam omnes communiter intueri, cum Deus qui justificat, Gentium sit ac Judæorum Deus, ac simul ostenditur quomodo lex non destruatur per fidem, sed potius fide ipsa firmetur.

27. Ubi est gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei.

28. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. 29. An Judæorum Deus tantum? Nonne et Gentium? Immo et Gentium. 30. Quoniam quidem unus est Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.

31. Legem ergo destruimus per fidem? Absit. Sed legem statuimus.

Postquam Apostolus ostendit quod Judæi non præcedunt Gentiles, neque quantum ad statum culpæ, neque quantum ad statum justitiæ: hic concludit conclusionem intentam excludendo sc. eorum gloriam qua Gentibus se præferebant, et circa hoc tria facit. Primo proponit hujus gloriæ exclusionem. Secundo exclusionis causam, ibi: per quam legem. Tertio ostendit modum quo excludit, ibi: arbitramur enim, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit quæstionem dicens, ex quo communiter es sub peccato tu Judæus sicut et Gentilis, et ex quo Gentilis justificatur per fidem sicut et tu, ubi est gloriatio tua? qua sc. in lege gloriaris ut supra secundo dictum est. Et per hoc te Gentili vis præferre. (1 Cor. 6.) Non est bona gloriatio vestra. (Galat. 6.) Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, etc. Secundo huic quæstioni respondet dicens, Exclusa est, id est sublata est. (1 Reg. 4.) Et ablata est gloria de Israel. Oseæ 4.)

Gloriam eorum in ignominiam commu—

tabo. Vel Exclusa, id est, expresse manifestata est.

Gloriabantur enim Judæi in gloria et cultu unius Dei, et hanc eorum gloriam dicit exclusam id est expressam per Christum, sicut artifices qui aliquam imaginem in argento exprimunt exclusores vocantur, secundum illud

(Ps. 67.) Ut excludant eos qui probati sunt argento. Sed primus sensus est magis litteralis.

Cum autem dicit, per quam legem ostendit causam hujus exclusionis. Quia autem Judæorum gloriatio erat in lege, ut supra dictum est, ideo oportere videbatur quod per aliquid ejusdem generis, id est, per aliquam legem eorum gloriatio excluderetur. Et ideo interrogando quærens subdit, per quam sc. est eorum gloriatio exclusa? Posset autem aliquis credere, quod eorum gloriationem exclusam Apostolus diceret per aliqua præcepta legalia, quibus quædam majora opera mandarentur. Et ideo interrogando subdit, Factorum? quasi dicat. Numquid per aliquam legem factorum, eorum gloriationem exclusam dico? Et respondet quod non, sed per legem fidei, et sic patet quod duplicem legem hic inducit Apostolus, sc. factorum et fidei. Et in promptu esse videtur quod per legem factorum intelligitur lex vetus, et per legem fidei, lex nova, per quam Gentilis æquiparatur Judæo. Sed dubitatur de hac distinctione. Nam et

in veteri lege necessaria erat fides, sicut et in nova. (Eccl. 2) Qui timetis Dominum, credite illi. Et (Ps. 115.) Credidi propter quod locutus sum, immo etiam in nova lege facta quædam requiruntur et quorumdam sacramentorum, secundum illud (Luc 26.) Hoc facite in meam commemorationem. Et etiam moralium observationum. (Jac. 4.) Estote factores verbi, et non auditores tantum. Dicendum est igitur quod legem factorum dicit legem exterius propositam et descriptam, per quam exteriora facta hominum ordinantur, dum præcipitur quid fieri debeat, et per prohibitionem ostenditur a quo debeat abstineri. Legem autem fidei vocat legem interius descriptam, per quam non solum exteriora facta, sed etiam ipsi motus cordium disponuntur, inter quos primus est motus fidei. Corde enim creditur ad justitiam, ut dicitur hic et c. 10. Et de hac lege loquitur (Infra 8.) Lex spiritus vitæ quæ est in Christo Jesu.

Deinde cum dicit, Arbitramur enim ostendit modum quo per legem fidei gloria Judæorum excluditur, dicens, Arbitramur enim nos Apostoli veritatem a Christo edocti, hominem quemcumque, sive Judæum, sive Gentilem, justificari per fidem. (Act. 15.) Fide purificans corda eorum, et hoc sine operibus legis, non autem solum sine operibus ceremonialibus, quæ gratiam non conferebant, sed solum significabant; sed etiam sine operibus moralium præceptorum, secundum illud ad (Tit. 3.) Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, etc. ita tamen quod hoc intelligat sine operibus præcedentibus justitiam. Non autem sine operibus consequentibus, quia ut dicitur (Jac. 2.) Fides sine operibus, sc. subsequentibus, mortua est. Et ideo justificare non potest.

Deinde cum dicit, An Judæorum, ostendit quoddam quod præsupposuerat, sc quod justitia fidei communiter se haberet ad omnes. Et prius quidem hoc manifestaverat ratione accepta ex parte causæ materialis cum supra dixerat, omnes peccaverunt et egent gratia Dei, id est, peccatores sunt, quos oportet per gratiam fidei justificari, sed probatio quæ est ex sola causa materiali non sufficit, quia materia non movetur per se ad formam sine causa agente. Et ideo hic subjungit rationem acceptam ex parte causæ agentis, id est, justificantis qui est Deus, (Infra 8.) Deus qui justificat. Manifestum est autem quod Deus noster illos justificando salvat, quorum est Deus, secundum illud (Ps. 67.) Deus noster, Deus salvos faciendi. Non est autem Judæorum tantum Deus, sed et Gentium, ergo utrosque justificat. Circa hoc ergo tria facit.

Primo proponit quæstionem de Judæis cum dicit, an Juda orum tantum est Deus? Quod quidem videri posset alicui per hoc quod dicitur (Exod. 5.) Deus Hebræorum vocavit nos. Dicendum est ergo, quod Judæorum Deus tantum erat per specialem cultum ab eis Deo exhibitum. Unde in (Ps. 75.) dicitur, Notus in Judæa Deus; erat tamen Deus omnium per commune regimen universorum, secundum illud (Ps. 46.) Rex omnis terræ Deus.

Secundo proponit quæstionem ex parte Gentilium dicens, Nonne et Gentium, sc. est Deus? et respondet, Immo et Gentium, quas sc. gubernat et regit, secundum illud (Jer. 10.) Quis non timebit te, o rex Gentium?

Tertio, ibi: Quoniam quidem, manifestat per signum quod dixerat, quasi dicat, ex hoc manifestum est quod Deus est non solum Judæorum, sed et Gentilium, quoniam quidem unus est

Deus qui justificat circumcisionem, id est, Judæos ex fide, ut enim dicitur (Gal. 5) In Christo Jesu neque circumcisio, neque præputium. Quod autem dicit ex fide et per fidem, secundum Glossam est omnino idem : potest tamen aliqua differentia attendi. Nam hæc præpositio, ex, designat aliquando causam remotam, hæc præpositio, per, propinquam. Judæi ergo justificari dicuntur ex fide, quia fides fuit prima causa ex qua processit circumcisio et cætera sacramenta legalia : et ita Judæos justificat fides, sicut quædam causa primaria per quasdam medias causas, sed Gentiles per ipsam fidem immediate justificantur. Deinde cum dicit, Legem ergo, excludit quamdam objectionem. Posset enim aliquis dicere, quod prædictam legem destrueret, et ideo quærit dicens, Le

SC.

gem ergo destruimus per fidem ex hoc quod dicimus homines justificari sine operibus legis. Et respondet Absit, secundum illud (Matth. 5.) Non præteribit jota unum, aut unus apex, etc. Subdit autem, sed legem statuimus, id est, per fidem legem perficimus, et adimplemus, secundum illud (Matth. 5.) Non veni solvere legem, sed adimplere, et hoc quantum ad præcepta ceremonialia, quæ cum essent figuralia per hoc statuuntur et adimplentur, quod veritas significata per ea, in fide Christi exhibetur, et etiam quantum ad moralia, quia fides Christi auxilium gratiæ confert ad implenda moralia præcepta legis: addit etiam quædam consilia per ea quæ præcepta moralia tutius et firmius conservantur.

CAPUT IV.

Circumcisionis gloria, qua Judæi Gentes præcedere se credebant, evellitur, ac quomodo merces imputetur alicui et secundum gratiam et secundum debitum, declaratur.

1. Quid ergo dicemus, invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?

2. Si enim Abraham ex operibus legis justificatus est habet gloriam, sed non apud Deum.

3. Quid enim dicit scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

4. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam : sed secundum debitum.

5. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. 6. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus.

7, Beati quorum remissæ sunt iniqui

tates, et quorum tecta sunt peccata. 8. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum.

9. Beatitudo ergo hæc, in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est fides Abrahæ ad justitiam.

10. Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.

Postquam Apostolus exclusit Judæorum gloriam quam habebant in lege per eam se Gentibus præferentes, hic excludit eorum gloriam quantum ad circumcisionem. Et circa hoc duo facit.

Primo resumit quæstionem quam

supra posuerat dicens, Quae est utilitas circumcisionis? Et quia Abraham primus mandatum de circumcisione accepit, ut dicitur (Genes. 17.) Ideo quæstionem iterat in persona ipsius Abrahæ dicens: Si ita est quod Deus justificat præputium sicut et circumcisionem. Quid ergo dicemus invenisse utilitatis Abraham patrem nostrum se cundum carnem ? id est, secundum circumcisionem carnalem et secundum alias observantias carnales? videtur esse inconveniens si dicatur quod nihil utilitatis invenerit, cum dicatur (Is. 48.) Ego Dominus docens te utilia.

Secundo, ibi: Si enim Abraham, etc. respondet propositæ quæstioni. Et duo facit. Primo ostendit quod Abraham non hoc invenerit per circumcisionem et cætera legis opera quod per eam justificaretur, sed magis per fidem. Secundo commendat fidem ipsius, ibi: Qui contra spem, etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum ratione accepta ex parte divinæ acceptationis. Secundo ratione divinæ promissionis, ibi: Non enim per lejem, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit quamdam conditionalem. Secundo probat destructionem consequentis, ibi: Quid enim dicit scriptura, etc. Tertio probat ipsam conditionalem, ibi: Sicut et David,

elc.

Circa primum intendit Apostolus sic argumentari. Si Abraham justificatus esset ex operibus legis, non haberet gloriam apud Deum, ergo non ex operibus justificatus est. Proponit ergo conditionalem dicens : Quæsitum est, quid Abraham invenit secundum carnalem circumcisionem. Et manifestum est quod hoc non invenit ut justificatus sit ex operibus legis, ita scilicet quod ejus justitia in operibus legis consistat; habet quidem gloriam,

scilicet apud homines qui exteriora facta vident, sed non apud Deum qui videt in occulto, secundum illud (4. Reg. 16.) Deus autem intuetur cor. (1. Cor. 3.) Nemo vestrum glorietur in hominibus, etc. Unde contra quosdam dicitur (Joan. 42.) Dilexerunt magis gloriam hominum quam Dei. Sed contra hoc potest objici, quia ex consuetudine operum exteriorum generatur interior habitus, secundum quem etiam cor hominis bene disponitur, ut sit promptum ad bene operandum, et in bonis operibus delectetur, sicut Philosophus docet in 2. Ethic.

Sed dicendum est, quod hoc habet locum in justitia humana, per quam scilicet homo ordinatur ad bonum humanum. Hujus enim justitiæ habitus per opera humana potest acquiri, sed justitia quæ habet gloriam apud Deum ordinatur ad bonum divinum scilicet futuræ gloriæ, quæ facultatem humanam excedit, secundum illud (1 Cor. 2). In cor hominis non ascendit quæ præparavit Deus diligentibus se. Et ideo opera hominis non sunt proportionata ad hujus justitiæ habitum causandum, sed oportet prius justificari interius cor hominis a Deo ut opera faciat proportionata divinæ gloriæ.

Deinde cum dicit, Quid enim, etc. destruit consequens quod fuit negativum, probando affirmationem oppositam, scilicet quod Abraham habebat gloriam apud Deum. Et hoc probat per auctoritatem scripturæ, quam primo Apostolus ponit. Secundo exponit, ibi, Ei autem, etc. Dicit ergo primo : Dico Abraham sic justificatum esse quod habet gloriam apud Deum. Quid enim scriptura dicit? (Gen. 15.) Credidit Abraham, Deo, promittenti sibi seminis multiplicationem. (Eccl. 2.) Crede Deo, et recuperabit te. Et reputatum est illi, scilicet a Deo ad justi

« PoprzedniaDalej »