Obrazy na stronie
PDF
ePub

64

nem meritorum humanorum. Unde dicit (Jer. 48.) Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam, et dissipem. Si egerit pœnitentiam gens illa, etc. pœnitentiam agam et ego super malo, etc. Sic ergo patet secundum hunc sensum, quod peccatum hominis divinam fidelitatem non excludit.

Ponuntur autem et alii sensus auctoritatis hujus in Glossa, qui non ita pertinent ad intentionem Apostoli, quorum primus est, ut hæc verba quæ hic ponuntur, continentur cum his quæ ante Psalmista præmiserat. Amplius lava me ab iniquitate mea, ad hoc scilicet, Ut justificeris, id est, justus appareas in sermonibus tuis, in quibus veniam peccatoribus promisisti non solum (Ezech. 18.) Quia hæc verba Psalm. prius fuerunt dicta, sed etiam (Levit. 26.) Orabunt pro impietatibus suis, et recordabor fœderis mei, etc. (Deut. 30.) Si ductus pœnitudine cordis reversus fueris ad Deum, reducet te Dominus Deus tuus, et miserebitur tibi. Et sic vincas cum judicaris, ab hominibus, quod mihi veniam dare non debeas. Secundo continuatur hæc verba cum eo, quod dictum est, tibi soli peccavi, id est, per comparationem ad te qui solus es justus: et hoc est, quod dicit, ut justificeris, id est, ex comparatione mei et aliorum peccatorum justus appareas. (Ps. 40.) Justus Dominus, et justitias dilexit, et hoc non solum in factis, sed etiam in sermonibus, quod est maximum secundum illud (Jac. 3.) Si quis in verbo non offendit. Et vincas cum judicaris, id est, dum cuicumque alii in judicio compararis. (Is. 5.) Judicate inter me et vineam meam, etc.

Tertio referuntur hæc verba ad Christum, qui solus est sine peccato,

secundum illud (1 Pet. 2.) Qui peccatum non fecit, nec inventus est in ore ejus dolus, et sic justificatur in sermonibus in comparatione ad omnes ho→ mines. Et vincas, scilicet peccatum, mortem et diabolum. (Apoc. 5.) Ecce vicit leo. Et hoc Dum judicaris, scilicet injuste a Pilato. (Job. 36.) Causa tua quasi impii judicata est. Deinde cum dicit, Si autem iniquitas nostra, excludit falsum intellectum auctoritatis inductæ. Posset enim aliquis intelligere præmissa verba secundum hunc sensum, ut hæc dictio, ut, poneretur causaliter, et non solum consecutive. Et sic sequeretur, quod peccatum hominis directe ordinaretur ad commendandum Dei justitiam. Sed Apostolus ostendit hoc esse falsum, ut sic det intelligere quod ly, ut ponitur consecutive, quia scilicet David peccante, consecutum est quod divina justitia manifestetur, non autem causaliter, quasi peccatum hominis commendat Dei justitiam. Quod quidem probat ducendo ad inconveniens. Et hoc dupliciter. Primo quidem ex partejudiciidivini. Secundo ex parte judicii humani. Circa primum tria facit. Primo ponit sensum falsum. Secundo ostendit inconveniens, quod ex hoc sequitur, ibi, Quid dicemus? numquid iniquus. Tertio ostendit hoc esse inconveniens, ibi: Absit.

Est considerandum quod supra Apostolus duas comparationes fecerat, unam quidem veritatis divinæ ad humanum mendacium, cum dixerat: Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Alia justitiæ Dei ad peccatum humanum, secundum verba (Ps. 50.) quibus dicit: Tibi soli peccavi, ut justificeris. Et quantum ad comparationem primam, dicit: Si hæc verba sunt intelligenda, quod iniquitas nostra directe commendat Dei justitiam: Quid dicemus, id est, non poterimus susti

nere inconvenientia quæ sequuntur. Non enim peccatum est Deo necessarium, ad ejus justitiam commendandam. (Eccl. 15.) Non concupiscit multitudinem infidelium filiorum et inuti lium. Exprimit autem inconveniens quod sequitur, dicens: Nunquid Deus qui infert iram, id est, vindictam pro peccato, est iniquus? hoc enim sequitur ex eo quod dictumest. Si enim peccatum directe ordinaretur ad commendandam justitiam, non esset dignum pœna, sed præmio. Et sic Deus puniens homines pro peccato esset iniquus, contra illud (Deut. 32.) Deus autem fi delis est absque ulla iniquitate. Excludit autem consequenter hoc inconveniens, cum subdit Absit, scilicet, quod Deus sit iniquus. Secundum hominem dico, id est, quod hæc verba protuli, non ex meo sensu, sed ex hominis errantis sensu protuli, sicut dicitur (1 Cor. 3.) Cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Hoc autem non esse dicendum ostendit, subdens, Alioquin, scilicet, si Deus est iniquus, quomodo judicabit hunc mundum, id est, quomodo conveniet, quod ipse sit universalis et supremus mundi judex? Oportet enim, quod est primum et supremum in quolibet genere esse infallibile, sicut primum movens est immutabile. Unde in (Ps. 95.) dicitur: Judicabit orbem terræ in aquitate. Et simile argumentum ponitur (Job. 34.) ubi dicitur, Vere Deus non condemnat frustra: nec omnipotens subvertit judicium; quem constituit alium super terram? etc. scilicet quia si ipse non juste judicaret, oporteret dicere alium esse judicem mundi.

Deinde cum dicit, Si enim veritas, ostendit idem per humanum judicium. Et cirea hoc etiam tria facit. Primo proponit falsum intellectum prædictorum verborum. Secundo ponit incon

veniens, quod sequitur, ibi: Quid adhuc. Tertio ostendit illud esse inconveniens, ibi: Quorum damnatio. Exprimit autem falsum sensum secundum illam comparationem, quæ est divinæ veritatis ad humanum mendacium, cum dicit, Si enim in meo mendacio, id est, propter meum mendacium, veritas Dei, manifesta scilicet, abundavit in gloria ipsius, ita quod mendacium hominis directe pertineat ad augmentum gloriæ, contra id quod dicitur (Job. 43.) Nunquid Deus indiget vestro mendacio? Subdit autem consequenter duo inconvenientia, quæ sequuntur, quorum unum est, quod homo non deberet reputari peccator propter mendacium, ex quo in Dei gloriam directe ordinatur. Et hoc est quod dicit, Quid adhuc, id est, cur etiam nunc, et Ego judicor, scilicet ab hominibus tanquam peccator pro mendacio. (Sap. 17.) Cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem, quia scilicet, peccatores ab omnibus judicio condemnantur. Aliud autem inconveniens est, quod locum habeat verbum falsum, quod Apostolis imponebatur, quia enim prædicabant, quod per abundantiam gratiæ Christi, solvebatur abundantia peccatorum, secundum illud (Infra 5.) Ubi abundavit delictum superabundavit et gratia: blasphemabant Apostolos, quasi.dicerent, quod homines deberent facere mala, ut consequerentur bona, quod sequeretur si mendacium hominis directe commendaret Dei gratiam et veritatem, hoc est, quod dicit, Nos faciamus mala, peccando scilicet, et mendacium docendo. Ut veniant bona, scilicet, ut Dei veritas et justitia commendetur, sicut blasphemamur, id est, sicut quidam blasphemando nobis imponunt. (Infra 1. Corinthiorum 4.) Blasphemamur et obsecramus; et sicut quidam aiunt

nos dicere verba nostra depravando. prævaricantur et inique agunt: quod

(2 Pet. ult.) Quæ indocti et instabiles depravant; hæc autem excludit subdens: Quorum condemnatio justa est, id est, eorum qui faciunt mala ut veniant bona: sicut enim non est verum syllogizandum ex falsis, ita non est perveniendum ad bonum finem per mala. (Jer. 12) Bene est omnibus qui

dicitur ex persona impiorum. Vel quo-

rum scilicet, hæc nobis false imponentium damnatio justa est. Juste enim condemnantur perversores sacræ doctrinæ. (Apoc. ult.) Si quis apposue- · rit ad hæc, apponet Deus plagas scriptas in libro isto.

LECTIO 2.

Ostenduntur Judæi ac Gentes æquales esse in statu præcedentis culpa, ac mira habetur expositio super Davidis versiculis, ac demum quomodo lex iis qui in lege sunt loquatur.

9. Quid igitur? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato

esse.

10. Sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam.

11. Non est intelligens, non est requirens

Deum

12. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13. Sepuchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum.

14. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est.

15. Veloces pedes eorum ad effunden

dum sanguineт.

16. Contritio et infelicitas in viis eorum. 17. Et viam pacis non cognoverunt. 18. Non est timor Dei ante oculos eo

rum.

19. Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur: his qui in lege sunt loquitur. Ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo.

20. Quia ex operibus legis non justificatur omnis caro coram illo: per legem enim cognitio peccati.

Postquam Apostolus ostendit prærogativam Judæorum supra Gentiles

quantum ad divina beneficia, hic excludit eorum inanem gloriam, qua se Gentibus ad fidem conversis præferebant. Et primo proponit quod intendit: secundo probat propositum, ibi, Causati enim sumus. Dicit ergo primo, ita dictum est, quid amplius est Judæo? Primum quidem, quia tradita sunt illis eloquia Dei. Quid igitur dicemus nos Judæi ad fidem conversi? nunquid præcellimus eos scilicet Gentiles ad fidem conversos? de quo erat inter eos eontentio. (Luc. 22.) Facta est contentio inter discipulos Jesu quis esset major. Et respondens subdit, Nequaquam,

Sed hoc videtur contra præmissa, in quibus dictum est, multum per omnem modum amplius est Judæo. Sed ad hoc respondetur in Glossa, quod illud fuit dictum quantum ad esse quod habebant Judæi tempore legis: hoc autem nunc dicit Apostolus secundum statum gratiæ, quia ut dicitur (Col.3.) In Christo non est Gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, quia scilicet non faciunt differentiam quantum ad statum gratiæ. Sed hæc responsio non videtur esse omnino secundum intentionem Apostoli, quia infra ostendet quod etiam dum sub lege erant pec

catis subjacebant, sicut et Gentiles, vel amplius. (Ezech. 5.) Ista est Jerusalem, in medio Gentium posui eam, et in circuitu ejus terras, contempsit judicia mea ut magis esset impia quam Gentes. Sic igitur dicendum est quod supra ostendit prærogativam divinorum beneficiorum : unde non dixit quod Judæus esset excellentior: sed quod aliquid esset Judæo amplius donatum, hic autem excludit excellentiam personarum: quia illi qui divina beneficia acceperunt non sunt illis debite usi. Deinde cum dicit: Causati enim sumus, ostendit propositum, et primo quod Judæi non excedunt Gentiles quantum ad statum peccati, secundo quod non excedunt quantum ad statum justitiæ, ibi: Nunc autem sine lege. Primum estendit dupliciter. Primo quidem ex his quæ supra dicta sunt. Secundo per auctoritatem, ibi: Sicut scriptum est. Dicit ergo, Causati enim sumus, id est, causando rationibus ostendimus Judæos atquæ Græcos, id est, Gentiles, Omnes sub peccato esse. (Is. 1.) A planta pedis usque ad verticem non est, etc. Ostendit enim primo quod Gentiles veritatem Dei cognitam in impietate et in injustitia detinebant: secundo quod Judæi lege suscepta per prævaricationem legis Deum inhonorabant. Deinde cum dicit, Sicut scriptum est, ostendit propositum per auctoritatem Psalmistæ, et primo inducit auctoritatem, secundo manifestat eam, ibi: Scimus autem. Circa primum duo facit. Primo ponit peccata omissionis, secundo peccata commissionis, ibi: Sepulchrum patens. Peccata autem omissionis tangit dupliciter. Primo quidem removendo principia bonorum operum. Secundo removendo ipsa bona opera, ibi: Omnes declinaverunt. Sunt autem tria bonorum operum principia, quorum unum pertinet ad ipsam ope

ris rectitudinem, et hoc est justitia, quam excludit dicens, sicut scriptum est, scilicet in (Ps. 14.) Quia non est justus quisquam. (Mich. 7.) Et periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est, quod quidem dupliciter potest intelligi. Uno modo quod intelligatur, nullus est justus in se ex seipso, sed ex se quilibet est peccator, ex solo autem Deo habet justitiam. (Exod. 34.) Dominator Domine Deus misericors et clemens, qui aufers iniquitatem, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Alio modo quod nullus est quantum ad omnia justus, quin aliquod peccatum habeat secundum illud (Prov. 20.) Quis potest dicere, mundum est cor meum? (Eccl 7.) Non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet. Tertio etiam potest intelligi, ut referatur ad populum malorum, inter quos nullus est justus. Est enim consuetudo scripturæ, ut quandoque loquatur de toto populo ratione malorum, quandoque ratione bonorum, ut patet (Jer.16.) Ubi dicitur quod cum complesset Jeremias loqui omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetæ, et omnis populus dicentes, morte moriatur. Et postea subditur: dixerunt principes et omnis populus, non est viro huic judicium mortis. Sed primi duo sensus magis sunt secundum intentionem Apostoli. Et hoc idem dicendum est in sequentibus.

Secundum autem principium bon i operis est discretio rationis. Et hoc excludit subdens, Non est intelligens. (Ps.81.) Nescierunt neque intellexerunt. Et (Ps. 35.) Noluit intelligere.

Tertium principium est rectitudo intentionis quam excludit subdens, Non est requirens Deum, intentionem suam

scilicet dirigendo ad ipsum. (Osea 10.) Tempus inquirendi Dominum, qui cum venerit docebit justitiam. Consequenter excludit ipsa bona opera. Et primo quidem quantum ad offensionem divinæ legis cum dicit, Omnes declinaverunt, scilicet a regula divinæ legis. (Is. 56.) Omnes in viam suam declinaverunt. Secundo quantum ad ostensionem finis, unde subdit, Simul inutiles facti sunt. Hoc enim inutile dicimus, quod non sequitur finem suum. Et ideo cum homines a Deo declinant propter quem facti sunt, redduntur inutiles. (Sap. 4.) Impiorum multitudo non est utilis. Tertio excludit ipsa bona opera, cum subdit, Non est qui faciat bonum. (Jer.4.) Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Subdit autem, Usque ad unum, quod potest uno modo intelligi exclusive,. quasi diceret, præter unum, qui scilicet solus fecit bonum redimendo humanum genus. (Eccl. 7.) Virum de mille unum reperi, mulierem non inveni. Vel potest intelligi inclusive, quasi dicat, nec etiam unus est purus homo qui faciat bonum, scilicet perfectum. (Jer. 5.) Quærite in plateis ejus an inveniatis virum facientem judicium et quærentem fidem.

Deinde cum dicit, Sepulchrum patens, ponit peccato commissionis, et primo peccata oris. Secundo peccata operis, ibi: Veloces pedes eorum. Peccata vero cordis ex his peccatis deprehenduntur. Circa peccatum oris quatuor ponit.

Primo promptitudinem, seu turpitudinem cum dicit, Sepulchrum patens est guttur eorum. Sepulchrum enim patens duo habet. Est enim paratum ad recipiendum mortuum, et secundum hoc, guttur hominis dicitur esse sepulchrum patens quando est paratum ad dicendum mortifera, per quem modum

dicitur (Jer. 5.) Pharetra ejus quasi sepulchrum patens. Secundo, exhalat fœtorem. (Matth. 23.) Similes sunt sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa, intus sunt plena ossibus mortuorum et omni spurcitia. Eorum ergo guttur est sepulchrum patens, ex quorum ore procedit turpiloquii fætor. (Apoc. 9.) Et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur.

Secundo tangit circa peccatum oris fraudem, cum dicit, Linguis suis dolose agebant. Aliud scilicet habendo in corde, aliud in ore. (Jer. 9.) Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est.

Tertio ponit verborum noxietatem cum dicit, Venenum aspidum sub labiis eorum: quia scilicet talia verba eveniunt, quæ insanabiliter proximos occidunt, vel spiritualiter vel corporaliter. (Deut. 32.) Fel draconum vinum eorum et venenum, etc.

Quarto designat abundantiam horum peccatorum, cum dicit, Quorum os maledictione plenum est et amaritudine, quia scilicet in talibus semper abundat maledictio, quia scilicet maledicunt de aliis detrahendo, contra id quod dicitur (Infra 12.) Benedicite et nolite maledicere. Et amaritudine, in quantum scilicet non verentur in faciem proximi dicere injuriosa verba, quibus ad amaritudinem provocantur, contra id quod dicitur (Ephes. 4.) Omnis amaritudo tollatur a vobis.

Deinde cum dicit, Veloces pedes corum, tangit peccata operis, circa quæ tria tangit. Primo quidem promptitudinem ad male agendum. Unde dicit, Veloces pedes eorum. Prompti sunt pedes, id est affectus eorum. Ad effundendum sanguinem, id est, ad faciendum quæcumque gravia peccata, quia inter cætera quæ committimus in proximum, homicidium est gravius. (Prov. 3.) Pe

« PoprzedniaDalej »