Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deum, et primo quidem quantum ad hoc quod peccabant contra ipsius cultum. Et quantum ad hoc dicit, qui abominaris idola, cognoscens sc. ex præcepto legis ea non esse colenda. Sacrilegium facis, abutendo sc. his, quæ pertinent ad divinum cultum. Quod quidem primo fecerunt in statu legis. (Malac. 1.) Dicitis: mensa Domini contaminata est. Et postmodum blasphemando Christum. (Matth. 12.) In Beelzebub principe, etc. Secundo quantum ad ipsam gloriam cum dicit, qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. Sicut enim legis observantia in bonis operibus est occasio videntibus ut honorent Deum, ita etiam transgressio legis per mala opera, occasio est videntibus blasphemandi. (1 Pet. 2.) Ex bonis operibus

[ocr errors]

considerantes glorificent Deum. Econtra autem dicitur (1 Tim. 6.) Quicumque sunt sub jugo servitutis, dominos suos omni honore d`gnos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina fidei blasphemetur. Et ideo in (Ps. 118.) dicitur Vidi prævaricantes, et tabescebam. Et ad hoc inducit auctoritatem subdens. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, quia sc. gentes videntes Judæorum malam conversationem, reputabant hoc provenire ex mala instructione legis a Deo traditæ. Dicit autem, sicut scriptum est, sc. (Is. 52.) Dominatores ejus inique agunt, et jugiter tota die nomen meum blasphematur. Et (Ezech. 56.) secundum aliam litteram, ubi nostra sic habet: Non propter vos faciam do~ mus Israel, sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in Gentibus.

Deinde cum dicit, Circumcisio, ostendit quod nec circumcisio sufficit ad salutem eadem ratione qua nec lex, quia sc. observantia legis sine circumcisione valet; sine qua tamen circum

cisio non prodest, sicut superius dictum est. Et circa hoc tria facit. Primo comparat circumcisionem ad Judæos circumcisos. Secundo ad gentes incircumcisas, ibi: Si igitur præputium. Tertio manifestat quod dixerat, ibi: Non enim qui in manifesto. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter circumcisio prosit. Secundo qualiter non prosit, ibi: Si autem prævaricator, etc. Dicit ergo primo, Circumcisio quidem prodest quantum ad remissionem peccati originalis. Unde dicitur (Genes. 17.) Masculus cujus præputii caro circumcisa, etc. Sed tibi adulto tunc finaliter prodest, si legem observes: sicut religiosis prodest professio, si regulam observent. Circumcisio enim erat quasi quædam professio, obligans homines ad observantiam legis. (Galat. 5.) Testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor, etc. Quod autem Apostolus dixit, si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit: loquitur quantum ad tempus post gratiam Evangelii divulgatum hic autem loquitur quantum ad tempus ante passionem Christi, in quo circumcisio statum habebat. Secundo, ibi: Si autem prævaricator, ostendit quomodo circumcisio non prosit dicens, si tu Judæe adulte prævaricator es legis, circumcisio tua præputium facta est, id est, non plus valet tibi quam præputium, quia non servas quod per circumcisionem profiteris. (Jer. 9.) Omnes gentes præputium habent, domus autem Israel incircumcisi sunt corde, quinimmo ex hoc sunt magis rei, quia non servant quod promiserunt. Displicet enim stulta et infidelis promissio, ut dicitur (Eccles. 5.)

Deinde cum dicit: Si ergo prœputium, comparat circumcisionem ad Gentiles, et hoc dupliciter. Primo quidem quantum ad hoc quod ejus fruc

tum habent Gentiles observando legem, unde dicit: si circumcisio prodest cum observatione legis, non autem sine ea igitur si præputium, id est, Gentilis incircumcisus, custodiat justitias legis, id est, justa præcepta legis. (Ps. 118.) Omnia mandata tua veritas. Nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? quasi dicat: Fructum veræ circumcisionis habebit. Ad hoc enim homo exterius circumciditur in carne, ut sc. se circumcidat in corde. (Jer. 4.) Circumcidimini Domino et auferte præputia cordium vestrorum. Secundo, ibi: Et judicabit, etc. comparat circumcisionem Gentili, eum ostendens propter observantiam legis Judæo præferri: unde dicit, Et præputium, id est, Gentilis incircumcisus, consummans, id est, implens mandata legis, ex natura, id est, per naturalem rationem, ut supra dictum est, quod naturaliter quæ sunt legis faciunt, Judicabit, per comparationem te sc, Judæum circumcisum, qui es prævaricator legis, transgrediendo præcepta ejus per litteram, id est, habentem legem litteris descriptam et circumcisionem, sc. carnis. Unde de hoc comparationis judicio dicitur (Matth. 12.) Viri Ninivitæ, etc. Deinde cum dicit, Non enim qui in manifesto, etc. assignat rationem dictorum. Et primo ponit rationem. Secundo probat eam, ibi: Cujus laus. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem quare circumcisio vel Judaismus sine legis observatione non prosit. Secundo, assignat rationem, quare observantia legis prosit sine Judaismo et circumcisione, ibi: Sed qui in abscondito. Dicit ergo quod ideo circumcisio prævaricantis legem sit præputium, et judicatur a præputio custodiente legem. Non enim est verus Juda us ille qui in manifesto est Jusecundum carnalem generatio

[ocr errors]

nem. (Infra 9.) Non enim omnes qui ex circumcisione sunt Israel, hi sunt Israelitæ, sed qui filii sunt promissionis: et similiter etiam non est vera circumcisio illa, quæ est manifesta in carne. Illa enim est signum, ut dicitur (Genes. 17.) Circumcidetis carnem præputii vestri ut sit in signum fœderis. Non autem est signum verum, nisi ei respondeat signatum. Unde si quis Judays esset transgressor fœderis, non esset ejus vera circumcisio. Et ideo re putatur in præputium.

Deinde cam dicit, Sed qui in abscondito, assignat rationem quare præputium custodientis legem reputetur in circumcisionem, et judicet circumcisionem carnalem, quia sc. ille vere est Judæus qui est in abscondito, id est, qui habet in affectu cordis mandata legis, quam Judæi profitentur. (Matth, 6.) Pater tuus qui videt in abscondito, etc. Et similiter circumcisio vera est, quæ est cordis in spiritu, id est, per spiritum facta, per quam superfluæ cogitationes a corde præciduntur. Vel in spiritu, id est, per spiritualem intellectum legis, non litteralem. (Philip, 3.) Nos sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus. Deinde cum dicit, Cujus laus, etc. probat præmissam rationem; manifestum est enim quod in omnibus judicium divinum præferendum est humano. Ea vero quæ exterius apparent, sive sit Judaismus, sive circumcisio, laudantur ab hominibus, sed ea quæ sunt in abscondito laudantur secundum judicium divinum, quia ut dicitur (4 Reg. 16.) Homines vident quæ apparent, Deus autem intuetur cor, etc. Unde relinquitur quod interior Judaismus et circumcisio prævalet exteriori: et hoc est quod dicit, cujus sc., interioris circumcisionis, laus non est ex hominibus, sed ex Deo. (2 Cor. 40.) Non enim qui seipsum commendat, etc.

CAPUT III.

Quid amplius Judæo sit quam Gentili declaratur, ac ostenditur, quod paucorum infidelitas, fidem Dei minime destruit.

1. Quid ergo amplius Judæo est, aut quæ utilitas circumcisionis? 2. Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.

3. Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. 4. Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

5. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Nunquid iniquus est Deus qui infert iram? 6. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?

7. Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloria ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judi

cor?

8. Et non sicut blasphemamur, et sicut

aiunt quidam nos dicere, faciamus mala ut veniant bona: Quorum damnatio justa est.

Postquam Apostolus ostendit, quod Judaismus, ad quem pertinet legis susceptio, et circumcisio, non sufficiunt ad salutem sine legis custodia, per quam Gentilis, sine exteriori Judaismo et circumcisione, fructum utriusque consequitur: hic objicit contra præmissa, et primo quidem proponit objectionem, secundo solvit, ibi: Multum quidem. Objicit ergo primo sic; si ita esset, sicut dictum est, quod non est verus Judæus, nec vera circumcisio in manifesto, sed in occulto cordis. Quid ergo amplius est Judæo, id est, quid amplius datum est quam cæteris ? videtur quod nihil. Et hoc est inconveniens, cum

Dominus dixerit (Deut. 7.) Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Aut quæ utilitas circumcisionis, scilicet exterioris? Videtur ex præmissis quod nulla, quod est inconveniens, cum sit a Deo tradita, qui dicit (Is. 48.) Ego Dominus docens te

utilia.

Deinde cum dicit, Multum quidem, solvit præmissam objectionem : et primo quantum ad prærogativam Judaismi, secundo quantum ad utilitatem circumcisionis, 4 cap. ibi: Quid ergo dicemus? Circa primum duo facit. Primo ostendit Judæorum prærogativam. Secundo excludit eorum gloriam, qua se Gentibus superbe præferebant, ibi: Quid ergo? præcellimus. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat, ibi: Primum ibi: Quid enim si quidam. Dicit ergo quidem. Tertio excludit objectionem, primo. Quæsitum est quid amplius sit Judæo. Est autem ei amplius, et quantum ad quantitatem, quæ significatur, cum dicit, Multum. Et quantum ad numerum, qui significatur, cum dicit: Per omnem modum. Habent enim amplius aliquid, et in contemplatione divinorum, secundum illud (Ps. 75.) Notus in Judæa. Et secundum dispositionem temporalium. (Ps. 447.) Non fecit taliter omni nationi. Habent etiam amplius quantum ad patres, quantum ad promissiones, et quantum ad prolem. (Infra 9.) Quorum est adoptio filiorum Dei, et gloria, et testamentum: et in quolibet eorum non est parva excellentia, sed magna et præcipua, quod pertinet ad id quod dicit, Multum.

Maximum enim bonum hominis est in Dei cognitione, in hoc quod Deo adhæreat, et a Deo instruatur. (Ps. 93.) Beatus homo quem tu erudieris, Domine.

Deinde cum dicit, Primum quidem, etc. manifestat quod dixerat, dicens, Primum quidem, id est, præcipue amplius est Judæis, Quia eloquia Dei sunt tradita illis, quasi amicis. (Joan. 5.) Vos dixi amicos. Et hoc est multum, quia eloquia Dei sunt honesta. (Ps. 18.) Eloquia Domini vera, justificata in semet psa. Sunt delectabilia. (Ps. 18.) Quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Sunt etiam utilia ad non peccandum. (Ps. eodem.) In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi.

Deinde cum dicit: Quid enim si quidam, excludit objectionem. Et primo ponit eam. Secundo excludit ipsam ducendo ad inconveniens, ibi: Numquid incredulitas. Tertio ostendit esse inconveniens id ad quod inducitur, ibi: Est autem Deus verax, Posset aliquis prærogativæ Judæorum derogare, opponendo ingratitudinem eorum, per quam viderentur diguitatem eloquiorum Dei amisisse, Unde dicit: Quid autem si quidam illorum non crediderunt: numquid per hoc excluditur, quod nihil amplius sit Judæo? secundum illud (2 Pet. 2.) Melius erat eis non cognoscere viam just tiæ, quam post cognitam retrorsum converti. Non crediderunt autem primo quidem legislatori. (Ps. 105) Non crediderunt in verbo ejus. Secundo non crediderunt prophetis. (Ezech. 2.) Increduli et subversores sunt tecum. Tertio non crediderunt ipsi filio. (Joan. 8.) Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?

Deinde cum dicit, numquidincredulitas, excludit dictam objectionem ducendo ad inconveniens, quia si propter incredulitatem aliquorum prærogativaJudæorum tolleretur, sequeretur quod

incredulitas hominis fidem Dei evacuaret, quod est inconveniens. Et hoc est quod dicit, Numquid incredulitas eorum, scilicet qui non crediderunt, evacuavit fidem Dei, quod potest dupliciter intelligi. Uno modo de fide qua creditur in Deum. Non enim per hoc, quod quidam non crediderunt, evacuatur fides illorum qui crediderunt. Malum enim quorumdam in societate existentium, non evacuat bonum aliorum. (Eccl. 33.) Ex ipsis benedixit et exaltavit, sanctificavit et ad se applicavit, etc. quod est contra illos, contra quos Augustinus dicit in epistola ad plebem Hypponensem. Ad quid aliud sedent isti, et quid aliud tractant, nisi ut cum Episcopus vel Clericus, vel Monachus, vel sanctimonialis ceciderit, omnes tales esse credant, sed non omnes posse manifestari? Alio modo potest intelli→ gi de fide qua Deus fidelis est implens promissa. (Hebr. 10) Fidelis enim est qui repromisit. Hæc autem fidelitas evacuaretur, si propter quorumdam incredulitatem accideret, quod nihil amplius esse Judæo. Promisit enim Deus populum illum multiplicare et magnificare, ut patet (Genes. 22.) Multiplicabo semen tuum.

Deinde cum dicit, Absit. Est autem, ostendit hoc esse inconveniens, quod fides Dei evacuaretur propter hominum incredulitatem. Et primo quidem ad hoc inducit rationem. Secundo auctoritatem, ibi: Sicut scriptum est. Tertio excludit falsum sensum auctoris, ibi: Si autem iniquitas. Ratio autem sumitur ex hoc, quod Deus secundum se verax est. (Jer. 10.) Dominus autem Deus verax est. (Joan, ult.) Hic est verus Deus, et vita æterna: et tamen omnis homo est mendax. (Ps. 115.) Ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax. Unde patet quod mendacium hominis sive infidelitas veritati pon adhærens,

Dei veritatem sive fidem non evacuat. Ad horum evidentiam sciendum est, quod veritas importat adæquationem rei ad intellectum. Aliter autem adæ quatur res ad intellectum nostrum, aliter ad intellectum divinum. Noster enim intellectus cognitionem accipit a rebus: et ideo causa et mensura veritatis ipsius est esse rei: ex eo enim, quod res est, vel non est, oratio dici tur vel vera vel falsa, secundum Philosophum. Unde intellectus noster potest esse verus vel falsus: inquantum potest adæquari vel non adæquari.Quod autem potest esse et non esse, indiget alio agente ad hoc quod sit, sine quo remanet non ens: sicut enim aer sine illuminante remanet tenebrosus, ita et intellectus noster, nisi a prima veritate illuminetur, de se in mendacio remanet. Unde quantum est de se, omnis homo est mendax secundum intellectum, sed solum est verus inquantum veritatem divinam participat. (Ps. 42.) Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Intellectus autem divinus est causa et mensura rerum, et propter hoc secundum seipsum est indeficienter verax, et unaquæque res est vera inquantum ei conformatur. Similiter secundum quod accipitur veritas ex parte rei, homo de se non habet veritatem, quia natura sua vertibilis est in nihilum.Sed solum natura divina, quæ nec est ex nihilo, nec vertibilis in nihilum, de se veritatem habet.

Deinde cum dicit, sicut scriptum est, probat idem per auctoritatem (Ps. 50.) in quo sic legitur, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Quod qualiter ad propositum faciat videri potest, si præcedentia Psalmi considerentur. Præmittitur enim, tibi soli peccavi: et tunc sequitur, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Promiserat enim Deus per

63

Nathan prophetam David, quod ejus regnum in æternum stabiliret in semine suo, ut habetur (2 Reg. 7.) Postea vero cum in grave peccatum incideret, adulterii scilicet, et homicidii, ut legitur (2 Reg. 44.) propter hujusmodi peccatum dicebatur a quibusdam, quod Deus non esset ei promissum observaturus. Intentio ergo Psalmistæ, est duo dicere.

Primo quidem, quod propter peccatum ejus non mutatur justitia Dei, ad quam pertinet ut suos sermones impleret. Et quantum ad hoc dicit, ut justificeris in sermonibus tuis, id est, ut ex hoc appareas in sermonibus tuis justus, quia propter mea peccata eos non præteris. (Prov. 8.) Recti sunt omnes sermones mei. (Ps. 144.) Fidelis Dominus in omnibus verbis suis.

Secundo, quod divina promissio imitetur humanum judicium: et hoc est quod dicit, Vincas, scilicet promissionem tuam servando, Cum judicaris, scilicet ab hominibus: quod eam propter mea peccata non sis impleturus. (Infra 12.) Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Hoc dicitur homini, quod multo magis competit Deo.

Est autem considerandum, quod promissio facta David a Deo, erat implenda de Christi incarnatione. Unde pertinebat ad prophetiam prædestinationis, secundum quam aliquid promittitur, quasi omnibus modis implendum: quod vero promittitur vel pronunciatur secundum prophetiam comminationis, non prædicitur, quasi omnibus modis implendum, sed secundum quod exigunt humana merita quæ possunt mutari. Et ideo si non factum fuisset, quod promissum est David, præjudicaret divinæ justitiæ. Si vero non fiat, quod promittitur per prophetiam comminationis, non præjudicat divinæ justitiæ, sed designat mutatio

« PoprzedniaDalej »