Obrazy na stronie
PDF
ePub

Domino H. DESSAIN, Cancellariæ episcopalis typographo, libenter concedimus licentiam prelo denuo cudendi opus Doctoris Angelici cui titulus: Divi Thomæ Aquinatis ex ordine prædicatorum, Doctoris Angelici, in omnes D. Pauli apostoli epistolas commentaria, utpote perutile futurum Scripturæ Sacræ studiosis sive in seminariis sive pro collationibus ecclesiasticis.

[merged small][merged small][subsumed][merged small][graphic][subsumed]

DIVI THOME AQUINATIS

DOCTORIS ANGELICI

IN OMNES EPISTOLAS D. PAULI

EXPOSITIO.

Vas

PROLOGUS.

as electionis, etc. (Act. 9.) Homines in sacra scriptura inveniuntur vasis comparati propter quatuor, sc., propter constitutionem, repletionem, usum, et fructum.

Primo enim quantum ad constitutionem vas enim artificis arbitrio subjacet. (Jer. 18.) Fecit illud vas alterum sicut placuerat ei, etc. Sic et constitutio hominum subjacet Dei arbitrio, de quo in (Ps. 99.) Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Unde (Is. 45.) dicit: Nunquid dicit lutum figulo suo, quid facis? (Et infra 9. capite ad Rom.) Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit, quid me fecisti sic? Et inde est quod secundum voluntatem Dei artificis diversa invenitur vasorum constitutio. (2 Tim.) In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed etiam lignea, et fictilia.

Beatus autem Paulus qui vas electionis nominatur in verbis propositis, quale vas fuerit patet per id, quod dicitur (Eccl. 50.) Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Aureum quidem vas fuit propter ful

[ocr errors]

gorem sapientiæ: de qua potest intelligi quod dicitur (Gen. 2.) Et aurum terræ illius optimum est, quia ut dicitur (Prov. 3.) Pretiosior est cunctis opibus. Unde et beatus Petrus testimonium perhibet ei dicens (1 Petr.3.) Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis. Solidum quidem fuit virtute charitatis: de qua dicitur Cant. ult. Fortis est, ut mors, dilectio. Unde et ipse dicit (Rom. 8.) Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, etc., poterunt nos separare a charitate Dei. Ornatum autem fuit omni lapide pretioso, scilicet omnibus virtutibus, de quibus dicitur (1 Cor. 3.) Si quis superædificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, etc. Unde et ipse dicit (2 Cor. 1.) Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis, et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversați sumus in hoc mundo.

Quale autem fuerit istud vas, patet ex hoc, quod talia propinavit; docuit

enim excellentissime divinitatis mysteria, quæ ad sapientiam pertinent, ut patet (1 Cor. 2.) Sapientiam loquimur inter perfectos. Commendavit etiam excellentissime charitatem, (1 Cor. 13.) Instruxit homines de diversis virtutibus, ut patet (Col. 3.) Induite vos sicut electi Dei sancti, et dilecti viscera misericordiæ, etc.

Secundo etiam ad vasa pertinere videtur, ut liquore aliquo impleantur secundum illud ( 4 Reg. 4. ) Illi offerebant vasa, et illa infundebat. Invenitur etiam inter vasa diversitas quantum ad hujusmodi plenitudinem. Nam quædam inveniuntur vasa vini, quæ dam olei, et diversa diversi generis, sic etiam et homines diversis gratiis quasi diversis liquoribus replentur divinitus, (1 Cor. 12.) Alii datur per spiritum sermo sapientiæ, alii, etc.

Hoc autem vas dequo nunc agitur plenum fuit pretioso liquore, scilicet, nomine Christi, de quo dicitur (Cant. 4.) Oleum effusum nomen tuum. Unde dicitur:Ut portet nomen meum. Totus enim videtur fuisse hoc nomine plenus: secundum illud (Apoc. 3.) Scribam super eum nomen meum. Habuit enim hoc nomen in cognitione intellectus secundum illud (1 Cor. 2.) Non enim judicavi me scire aliquid inter vos nisi Christum. Habuit etiam hoc nomen in dilectione affectus secundum illud (Rom. 8.) Quis nos separabit a charitate Christi? (1 Cor.ult.) Si quis

non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema; habuit etiam ipsum in tota vitæ suæ conversatione. Unde dicebat (Gal. 2.) Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.

Tertio quantum ad usum considerandum est quod omnia vasa alicui usui deputantur, sed quædam ad honorabiliorem, quædam ad viliorem secundum illud (Rom. 9.) An non habet

potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Sic etiam homines secundum divinam ordinationem diversis usibus deputantur, secundum illud (Eccl. 33.) Omnes homines de solo et ex terra, unde et creatus est Adam. In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum, et ipsis benedixit et exaltavit, maledixit et humiliavit.

Hoc autem vas ad nobilem usum est deputatum. Est enim vas portatorium divini nominis. Dicitur enim ut portet nomen meum, quod quidem nomen necessarium erat portari, quia longe erat ab hominibus, secundum illud (Is. 30.) Ecce nomen Domini venit de longinquo. Est autem nobis longinquum propter peccatum, secundum illud (Ps. 118.) Longe a peccatoribus salus. Est etiam longinquum nobis propter intellectus obscuritatem. Unde et quibusdam dicitur (Hebr. 41. ) Quod erant a longe aspicientes. Et (Num. 24.) dicitur: Videbo eum, sed non modo, intuebor illum, sed non prope. Et ideo sicut angeli divinas illuminationes ad nos deferunt tanquam a Deo distantes, ita apostoli evangelicam doctrinam a Christo ad nos detulerunt, et sicut in veteri testamento post legem Moysi leguntur prophetæ qui legis doctrinam populo tradebant secundum illud (Mal. 4.) Mementote legis Moysi servi mei ; ita etiam in novo testamento post evangelium legitur apostolorum doctrina, qui ea quæ a Domino audierunt tradiderunt fidelibus secundum illud (1 Cor. 44.) Accepi a Domino quod et tradidi vobis.

Portavit autem beatus Paulus nomen Christi. Primo quidem in corpore, conversationem et passionem ejus imitando secundum illud (Gal. ult.) Ego enim stigmata Christi Jesu in corpore

meo porto. Secundo in ore, quod patet in hoc quod in epistolis suis frequentissime Christum nominat. Ex abundantia enim cordis os loquitur, ut dicitur (Matth. 12.) Unde potest significari per columbam, de qua dicitur (Gen. 8.) Quod venit ad arcam portans ramum olivæ in ore suo. Quia enim oliva misericordiam significat, congrue per ramum olivæ accipitur nomen Jesu Christi, quod etiam misericordiam significat, secundum illud (Matth. A.) Vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hunc autem ramum virentibus foliis detulit ad arcam, sc. ecclesiam : quando ejus virtutem et significationem multicipliter expressit, Christi gratiam et misericordiam ostendendo. Unde iste dicit (4 Tim. 4.) Ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primum ostenderet Jesus Christus omnem patientiam. Et inde est quod sicut inter scripturas veteris testamenti, maxime frequentantur in ecclesia Psalmi David, qui post peccatum veniam obtinuit, ita in novo testamento frequentantur epistolæ Pauli, qui misericordiam consecutus est, ut ex hoc peccatores ad spem erigantur. Quamvis possit et alia ratio esse, quia in utraque scriptura fere tota theologiæ continetur doctrina. Tertio portavit non solum ad præsentes, sed etiam ad absentes et futuros sensum scripturæ ipsum tradendo secundum illud (Is. 8.) Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis.

In hoc autem officio portandi nomen Dei, ostenditur ejus excellentia quantum ad tria. Primo quidem quantum ad electionis gratiam, unde dicitur vas electionis. (Eph. 1.) Elegit nos in Christo ante mundi constitutionem. Se cundo quantum ad fidelitatem, quia nihil sui quæsivit, sed Christi se

cundum illud (2 Cor. 4.) Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Christum Jesum. Unde dicit vas electionis est mihi. Tertio quantum ad singularem excellentiam. Unde ipse dicit (1 Cor. 15.) Abundantius illis omnibus laboravi. Unde signanter dicit: Vas electionis est mihi, quasi præ aliis singulariter.

Quantum ad fructum considerandum est quod quidam sunt quasi vasa inutilia, vel propter peccatum vel propter errorem, secundum illud (Jer. 51.) Reddidit me quasi vas inane. Sed beatus Paulus fuit purus peccato et errore: unde fuit vas electionis utile secundum illud (2 Tim. 2.) Si quis emundaverit se ab istis: scilicet erroribus et peccatis, erit vas in honorem sanctificatum utile Domino. Unde utilitas sive fructus hujus vasis exprimitur, cum dicitur, coram Gentibus, quarum doctor fuit, secundum illud (1 Tim. 2.) Doctor Gentium in fide et veritate. Et regibus, quibus fidem Christi annunciavit, sicut Agrippa: ut habetur (Act. 16.) Et etiam Neroni et ejus principibus. Unde dicit ( Phil. 1.) Quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii : ita, ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio. (Is. 49.) Reges videbunt et consurgent principes. Et filiis Israel, contra quos de Christo disputabat. (Act. 9.) Saulus autem magis convalescebat et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quo

niam hic est Christus.

Sic igitur ex verbis præmissis possumus accipere quatuor causas hujus operis, sc. epistolarum Pauli, quas præ manibus habemus. Primo quidem auctorem in vase. Secundo materiam in nomine Christi, quæ est plenitudo vasis: quia tota doctrina hæc est de doctrina Christi. Tertio modum seu

formam in usu portationis. Traditur enim hæc doctrina per modum epistolarum, quæ per nuncios portari consueverunt: secundum illud (2 Par. 30.) Perrexerunt cursores cum epistolis ex regis imperio, etc. Quarto distinctionem operis in utilitate prædicta. Scripsit enim 44 Epistolas, quarum novem instruunt ecclesiam Gentium : quatuor prælatos et principes ecclesiæ, id est reges: una populum Israel, sc. quæ est ad Heb, 1.

Est enim hæc doctrina tota de gratia Christi, quæ quidem potest tripliciter considerari. Uno modo secundum quod est in ipso capite, sc. Christo, et sic commendatur in epist. ad Heb. Alio modo secundum quod est in membris principalibus corporis mystici, et sic commendatur in epistolis quæ sunt ad prælatos. Tertio modo secundum quod in ipso corpore mystico, quod est ecclesia : et sic commendatur in epistolis quæ mittuntur ad gentiles quarum hæc est distinctio. Nam ipsa gratia Christi tripliciter potest considerari. Uno modo secundum se, et sic commendatur in epistola ad Rom. Alio modo secundum quod est in sa cramentis gratiæ, et sic commendatur in duabus epistolis ad Cor. in quarum prima agitur de ipsis sacramentis. In secunda de dignitate ministrorum. Et in epist. ad Gal. in qua excluduntur superflua sacramenta, contra illos qui volebant vetera sacramenta novis adjungere. Tertio consideratur gratia Christi secundum affectum unitatis quem in ecclesia fecit. Agit ergo Apostolus primo quidem de institutione ecclesiasticæ unitatis in epistola ad Ephesios. Secundo de ejus confirmatione et profectu in epist. ad Phil. Tertio de ejus defensione contra errores quidem in epist. ad Col. Contra persecutiones vero præsentes in 4. ad Thess.

Contra futuras vero, et præcipue tempore antichristi in 2. Prælatos vero ecclesiarum instruit et spirituales et temporales. Spirituales quidem de institutione, instructione et gubernatione ecclesiasticæ unitatis in prima ad Tim. de firmitate contra persecutores in secunda. Tertio de defensione contra hæreticos in epist. ad Tit. Dominos vero temporales instruxit in epistola ad Philemonem. Et sic patet ratio distinctionis et ordinis omnium epistolarum.

Sed videtur quod epistola ad Rom. non sit prima prius enim videtur scripsisse ad Cor. secundum illud

Rom. ult.) Commendo autem vobis Pheben sororem nostram, quæ est in ministerio Ecclesiæ, quæ est Chencris, ubi est portus Corinthiorum. Sed dicendum quod epistola ad Cor. prior est in tempore scripturæ, sed epistola ad Rom. præmittitur cum propter dignitatem Rom. qui aliis gentibus dominabantur; quia hic confutabatur superbia, quæ est initium omnis peccati, ut dicitur (Eccl. 20.); tum quia etiam hoc exigit ordo doctrinæ, ut prius gratia consideretur in se, quam ut est in sacramentis.

Item quæritur unde Apostolus hanc epistolam scripsit. Aug. dicit quod de Athenis. Hieronymus quod de Corintho. Nec est contradictio, quia forte Athenis incepit eam scribere, sed Corinth. consummavit.

Item objicitur contra id quod in Glossa dicitur, quod aliqui fideles ante quam Petrus Romanis prædicaverunt. In ecclesiastica vero historia dicitur quod Petrus primus prædicavit eis. Sed intelligendum est primus inter apostolos, et cum sequela magni fructus: ante vero prædicaverat Romæ Barnabas Clementis.

ut habetur in itinerario

« PoprzedniaDalej »