Obrazy na stronie
PDF
ePub

legis justificabuntur sc. legis justitiam faciunt quæ sunt legis, id est, quæ exequendo.

Tertio modo potest accipi justificatio quantum ad causam justitiæ, ut sc. ille dicatur justificari qui justitiam de novo accipit, sicut infra 5. Justificati igitur ex fide, etc. sic autem non intelligitur hic quod factores legis justificentur quasi per opera legis justitiam acquirant. Hoc quidem esse non potest, neque quantum ad opera ceremonialia, quæ gratiam justificantem non conferebant, neque etiam quantum ad moralia, ex quibus habitus justitiæ non acquiritur, sed potius per habitum justitiæ infusum hujusmodi opera facimus.

Deinde cum dicit, Cum enim Gentes, manifestat propositum. Et primo ostendit quod factores legis etiam si non sint auditores, justificantur. Secundo quod auditores legis sine legis observantia non justificantur, ibi: Si autem Judæus. Circa primum tria facit. Primo proponit dignitatem eorum qui legem absque auditu observant. Secundo manifestat quod dixerat, ibi: Qui osten dunt opus legis. Tertio probat, ibi : Testimonium reddente illis. 'Circa pri mum tria tangit quantum ad Gentiles.

Primo carentiam legis, dicens: Cum enim Gentes quæ legem non habent, scilicet divinam, quam non accepe runt : non enim Gentibus data est lex, sed Judæis, secundum illud (Eccl. 24.) Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob et Israel promissiones. Et in (Ps. 147.) Non fecit taliter omni nationi. Deut. 33.) Legem præcepit nobis Moyses hæreditatem multitudinis Jacob. Ex quo patet quod Gentiles non peccabant, non observando ceremonialia legis.

Secundo commendat in eis legis observantiam cum dicit, Naturaliter

lex mandat, scilicet, quantum ad præcepta moralia, quæ sunt de dictamine rationis naturalis, sicut et de Job dicitur, quod erat justus et rectus ac timens Deum et recedens a malo. Unde ipse dicit (23.) Vestigia ejus secutus est pes meus, vias ejus custodivi. Sed quod dicit, naturaliter, dubitationem habet: videtur enim patrocinari Pelagianis, qui dicebant quod homo per sua naturalia poterat omnia præcepta legis servare. Unde exponendum est naturaliter, id est, per naturam gratia reformatam. Loquitur enim de Gentibus ad fidem conversis, qui auxilio gratiæ Christi ceperant moralia legis servare. Vel potest dici naturaliter, id est, per legem naturalem ostendentem eis quid sit agendum, secundum illud (Ps. 4.) Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona, signatum, etc. Quod est lumen rationis naturalis, in qua est imago Dei, et tamen non excluditur quin necessaria sit gratia ad movendum affectum, sicut etiam per legem est cognitio peccati, ut dicitur infra 3. et tamen ulterius requiritur gratia ad movendum affectum.

Tertio ostendit eorum dignitatem in hoc, scilicet, quod hujusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, inquantum, sc. funguntur officio legis ad seipsos, instruendo se et inducendo ab bonum: quia ut Philosophus dicit 40. Ethic. Lex est sermo coactio- nem habens ab aliqua prudentia et intellectu procedens. Et ideo dicitur (1 Tim. 1.) Quod justo lex non est posita, id est, exteriori lege non cogitur, sed posita est injustis, qui indigent exterius cogi. Et iste est supremus gradus dignitatis in hominibus, ut scilicet, non ab aliis, sed a seipsis inducantur ad bonum. Secundus vero gradus est eorum qui indu

cuntur ab alio, sed sine coactione. Tertius autem est eorum qui coactione indigent, ad hoc quod fiant boni. Quartus est eorum qui nec coactione ad bonum dirigi possunt. (Jer. 2.) Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt.

Deinde cum dicit, Qui ostendunt, ostendit quomodo ipsi sunt sibi lex, quod quidem accipere possumus ad similitudinem legis quæ ab exteriori homini proponitur, quæ sc. consuevit ad infirmitatem et memoriam scripto tradi, et similiter illi qui le gem observant absque exteriori auditu legis, ostendunt opus legis scriptum, non quidem atramento, sed primo quidem et principaliter spiritu Dei vivi, ut dicitur (4 Cor. 3.) Secundo etiam humano studio. (Prov. 3.) Describit ea in tabulis cordis tui, scilicet, præcepta sapientiæ. Unde et hic sequitur, In cordibus suis : non pergameno, aut tabulis lapideis, sive æreis. (Jer. 31.) Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum superscribam eam.

Deinde cum dicit, Testimonium reddente, probat quod dixerat, scilicet, quod opus legis sit in cordibus eorum inscriptum per quædam opera quæ hujusmodi scriptum annunciant. Et primo ponit illa opera, quorum unum est testimonium conscientiæ, quod tangit dicens, testimonium reddente illis conscientia, quæ quidem nihil aliud est quam applicatio cognitionis habitæ ad judicandum de aliquo opere, utrum sit bene vel male factum. Unde hujusmodi conscientia quandoque testimonium perhibet de bono, secundum illud (2 Cor. 1.) Gloria nostra hrc est, testimonium conscientia nostræ. Quandoque autem de malo. (Eccl. 7. cap.) Scit conscientia tua, quia et tu crebro male dixisti aliis. Non autem

potest aliquis perhibere testimonium de aliquo opere, quod sit bonum vel malum, nisi per hoc quod habet legis notitiam. Unde hoc ipsum quod conscientia testimonium reddit de bono vel malo, est evidens signum quod in corde hominis sit opus legis descriptum. Aliud autem opus est accusatio et defensio, quæ sine notitia legis esse non possunt. Et quantum ad hoc dicit, Et cogitationum, id est cogitationibus, Accusantium aut etiam defendentium, id est, accusantibus ve defendentibus, more Græcorum, qui genitivis loco ablativorum utuntur, et hoc inter se invicem. Insurgit enim homini circa aliquod factum aliqua cognitio accusans, dum propter rationem aliquam cogitat se male fecisse. (Ps. 49.) Arguam te et statuam contra faciem tuam. (Is. 3.) Agnitio vultus eorum respondebit eis. Quandoque etiam insurgit aliqua cognitio defendens, dum per aliquam rationem cogitat se fecisse bene, secundum illud (Job. 27.) Non reprehendet me cor omni vita mea. Et inter hapc accusationem et defensionem locum habet testimonium conscientiæ cui statur.

Potest et aliter legi, ut dicatur, Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, quæ scilicet conscientia non solum est operum, sed etiam cogitationum, de quibus sc. homo conscientiam habet, sed primum melius est. Sed quia testimonium accusatio et defensio in judicio locum habent, agit secundo de hujusmodi judicio, ostendens tempus, cum dicit in die, quod dicit non ad designandum temporis qualitatem, sed absconditorum manifestationem. (1 Cor. 4.) Illuminabit abscondita tenebrarum. Quandoque tamen dicitur nox propter incertitudinem horæ illius. (Matth, 25) Media nocte clamor factus est. Dicuntur autem co

gitationes accusantes vel defendentes in die judicii non illæ quæ tunc erunt, quia tunc unicuique manifesta erit salus vel damnatio, sed defensio, vel accusatio cogitationum quæ nunc sunt et testimonium conscientiæ quod nunc est, repræsentabitur homini in illa die virtute divina faciente, ut dicit August. 2. de civitate Dei. Notitia autem illarum cogitationum quæ remanent in anima, nihil esse aliud videtur, ut dicit Glos. quam reatus pœnæ vel meritum ex eis consequens.

Ostendit etiam auctorem judicii, dicens, Cum judicabit Deus. (Ps. 95.) Judicabit orbem terrarum in æquitate. Determinat etiam de quibus erit judicium, cum dicit, Occulta hominum, de quibus nunc homines judicare nou possunt. (1 Cor. 4.) Illuminabit abscondita tenebrarum. Ostendit etiam doctrinam, ex qua habetur fides de hoc judicio, cum dicit, secundum Evan

gelium meum, id est, a me prædicatum. (Matth. 12.) Omne verbum otiosum, etc. Dicit autem, Evangelium meum, quamvis non possit dicere baptismum suum, et sit utriusque minister, quia in baptismo nihil operatur industria hominis, sed in Evangelio prædicando, industria prædicatoris operatur (Ephes. 3.) Prout polestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio. Postea ponit cui datum est judicium, cum subdit, per Jesum Christum, qui sc. est constitutus a Deo judex vivorum et mortuorum, ut dicitur (Act. 10.) et (Joan. 5.) Pater omne judicium dedit filio, qui sc. in judicio apparebit bonis et malis : sed bonis secundum gloriam divinitatis. (Is. 33.) Regem in decore suo vide→ bunt; malis autem secundum naturam humanitatis. (Apoc. 1.) Videbit eum omnis caro.

LECTIO 4.

Auditor legis et non factor, minime apud Deum justificatus ostenditur, ac unde sint dicti Judæi fit manifestum.

[blocks in formation]

est, neque quæ in manifesto in carne est circumcisio:

29. Sed qui in abscondito Judæus est, et circumcisio cordis in spiritu, non in littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

Ostenso quod factores legis justificantur etiam sine hoc quod sint auditores, quod pertinebat ad Gentiles, hic ostendit quod auditores non justificantur nisi sint factores, quod pertinet ad Judæos. Primo ergo ostendit prærogativam Judæorum quantum ad legis susceptionem. Secundo ponit eorum defectum quantum ad legis transgressionem, ibi: Qui ergo alium. Ponit autem eorum prærogativam tripliciter. Primo quantum ad gentem cui data est lex. Secundo quantum ad legem, ibi: et requiescis in lege. Tertio quantum ad legis effectum sive factum, ibi: Et nosti voluntatem ejus.

Quantum autem ad gentem dicit, Si autem tu Judæus cognominaris, quod est nomen honorabile, secundum illud (Ps. 113.) Facta est Judæa sanctificatio ejus. (Jean, 4.) Salus ex Judæis est. Dicuntur autem Judæi, non a Juda Machabæo, ut quidam dicunt, forte propter hoc quod Judas Machabæus gentem illam in dispersione existentem congregavit et protexit, secundum illud (Mach. 3.) Præliabatur prælia Israel cum lætitia, et dilatavit gloriam populo suo. Invenitur enim nomen Judæorum ante Judam Machabæum, secundum illud (Ester 8.) Judæis nova lux oriri visa est. Et ideo dicendum est quod Judæi denominantur a Juda Patriarcha.(Gen.49.) Juda, te laudabunt fratres tui. Cum enim tempore Roboam decem tribus ab ejus regno se segregantes, vitulum aureum adorarent, in transmigrationem sunt ductæ ab Assyriis, ut habetur (4 Reg. 17.) Nec de

eorum reversione facit mentionem scriptura, sed potius terra remansit occupata ab alienigenis, qui postmodum Samaritani sunt dicti. Duæ autem tribus, sc. Judæ et Benjamin adhærentes regno Roboam, perseveraverunt in cultu Dei. Et quamvis in captivitatem Babylonis fuerint ductæ, postmodum tamen per Cyrum regem Persarum sunt reducti in terram suam, ut dicitur ( Esd. 1.) Et quia tribus Judæ major erat, ab ea gens tota illa denominabatur. Et non solum illi qui erant ex tribu Benjamin, sed etiam de aliis tribubus revertentibus qui se illis adjunxerunt. Consequenter cum dicit, Et requiescis in lege, ponit eorum prærogativam quantum ad legem. Et primo quidem quantum ad ipsam legem, cum dicit, et requiescis in lege, quasi per eam certificatus in credendis et in agendis. Dubitans enim intellectu non quiescit, sed utrimque sollicitatur: qui autem sapientiæ certitudinem accipit, mente quiescit. (Sap.8.) Intrans in domum meam conquiescam cum illa.

Secundo quantum ad legislatorem, cum subdit, Et gloriaris in Deo, id est in cultu et notitia unius Dei. (Jer. 9.) In hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me. (1 Cor. 4.) et (2 Cor. 10.) Qui gloriatur, in Domino glorietur. Deinde cum subdit, et nosti ponit prærogativam eorum quantum ad fructum legis: primo quantum ad hominem respectu sui ipsius: secundo respectu aliorum, ibi: Confidis. Ponit autem duplicem fructum. Primum quidem respondentem gloriæ quam de Deo habebant, cum dicit, Nosti voluntatem ejus, quid sc. Deus velit nos facere. (Infra 12.) Ut probetis quæ sit voluntas Dei. Secundum fructum ponit, qui respondet quiescenti in lege Dei, cum dicit, et probas utiliora, id est, scis

approbare eligendo non solum mala a bonis, sed etiam meliora a minus bonis. Unde quærebat quidam, (Mat. 22.) Quod est mandatum magnum. Et hoc instructus per legem. (Ps. 53.) Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Consequenter ponit fructus per respectum ad alios, qui quidem tripliciter se habent ad notitiam legis. Quidam enim sunt omnino in legis ignorantia constituti.

Uno quidem modo per defectum naturalis ingenii, sicut et homo corporaliter dicitur cæcus per defectum interioris potentiæ visivæ. (Is. 59.) Palpavimus ut cæci parietem. Hujusmodi autem hominibus non potest homo lumen scientiæ præbere, ut ipsi per se videre possint quid sit agendum, sed præbet eis homo ducatum ut cæcis, mandando eis quid facere debeant : quamvis mandatorum rationem non cognoscant. (Job. 29.) Oculus fui cæco: de quibus tamen dicitur (Matth. 15.) Caci sunt, et duces cæcorum.

Alio modo sunt in ignorantia per defectum disciplinæ, qui sunt quasi in tenebris exterioribus non illuminati per doctrinam, quibus sapiens præbere potest lumen disciplinæ, ut in'telligant quæ mandantur, et hoc est quod dicit, Lumen eorum qui in tenebris sunt. (Luc. 1.) Illuminare his qui in tenebris.

Secundo autem tangit illos qui sunt in via perveniendi ad scientiam, quam nondum attigerunt, et hoc uno modo per defectum plenæ instructionis. Et hoc est quod dicit, eruditorem insipientium, id est, eorum qui nondum sapientiam acceperunt, qui dicuntur erudiri, quasi erui a ruditate quæ a - principio inest omnibus, cum primo instruuntur. (Eccl. 7.) Filii tibi sunt, erudi eos. Alio modo per defectum ætatis, sicut sunt pueri. Et quantum ad

hoc dicit. Magistrum infantium. Is. 33.} Ubi est doctor parvulorum? Tertii vero sunt qui jam sunt in scientia provecti. Et isti indigent a sapientibus informari, ut habeant sapientium dicta in auctoritate quasi quamdam regulam seu formam. Et quantum ad hoc dicit, Habentem formam scientiæ. (2 Tim. 1.) Formam habe bonorum verborum quæ a me audisti. Et (Philip. 3.) Observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram. Oportet autem eos qui sic informantur, auctoritate majorum instrui, ut sciant quid sit in lege traditum. Et ideo dicit, scientiæ (Sap. 10.) Dedit illi scientiam sanctorum. Et etiam ut sciant quid sit verus intellectus eorum quæ traduntur in lege. Et quantum ad hoc dicit, veritatis. (Ps. 42.) Emitte lucem tuam et verita

tem tuam.

Deinde cum dicit, qui ergo alium doces, ostendit defectum eorum secundum transgressionem legis. Et primo hominis ad seipsum cum dicit, qui ergo alium doces, dirigendo ipsum ad bonum, teipsum non doces dirigendo. Et potest legi vel interrogative, quasi cum quadam indignatione, vel remisse quasi asserendo eorum malitiam, et simile est in sequentibus. (Job. 4.) Ecce docuisti plurimos. (Et infra.) Nunc tetigit plaga et defecisti. Secundo tangit defectum quantum ad proximum. Primo quidem quantum ad res quæ furto subtrahuntur, cum dicit, qui prædicas non furandum, furaris? (Is. 1.) Principes tui infideles, socii furum. Secundo quantum ad personam conjunctam, quæ per adulterium polluitur. Et quantum ad hoc dicit, qui doces non mıchandum, mæcharis? (Oseœ 7.) Om ́nes adulterantes quasi clibanus. (Jer. 5.) Unusquisque ad uxorem proximi sui. Tertio autem ostendit eorum defectum per comparationem eorum ad

« PoprzedniaDalej »