Obrazy na stronie
PDF
ePub

tendit suam parvitatem. Secundo rationem hujus exponit, ibi: Quoniam persecutus sum, etc. Parvitatem autem suam manifestat, primo in comparatione ad Apostolos cum dicit: Ego enim sum minimus. (Is. 60.) Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. (Eccl. 3.) Quanto major es, etc. Et licet sit minimus in comparatione ad Apostolos, posset tamen dici, quod est magnus in comparatione ad alios, quia est Apostolus, et ideo secundo ostendit suam parvitatem in comparatione ad alios, cum dicit: Qui non sum dignus, non solum esse, sed vocari Apostolus, licet vocer. (2 Cor. 3.) Non quod sufficientes, etc. Sed posset dicere: 0 Apostole, propter humilitatem nullus debet dicere falsum: cum ergo tu sis magnus, quare vocas te minimum? et ideo cum dicit: Quoniam persecutus, etc. ostendit quomodo sit minimus, et quomodo non minimus: minimum autem dicit se, considerando præterita facta sua, et dicit: Non sum dignus, etc. Quare? Quia persecutus sum ecclesiam Dei, quod alii Apostoli non fecerunt. (Gal. 1.) Supra modum persequebar, etc. (1 Tim. 1.) Qui fui blasphemus et persecutor, etc. Et licet ex me sim minimus, tamen ex Deo non sum minimus, et ideo dicit: Gratia Dei sum id quod sum. Et circa hoc duo facit. Primo commendat conditionem suam quantum ad statum. Secundo quantum ad executionem status, ibi: Et gratia ejus, etc.

Dicit ergo primo, ex me nihil sum, sed id quod sum, gratia Dei sum, id est, ex Deo, non ex me. (Ephes. 3.) Cujus factus sum minister, etc. Et dicit id quod sum, quia homo sine gratia nihil est. (Supra 13.) Si habuero omnem prophetiam, etc. Sed qualiter usus sit et executus statum suum ostendit, dicens: Et gratia ejus, etc.

Ubi primo ostendit, quomodo usus sit gratia ista, quia ad bonum, et ideo dicit: In me vacua non fuit, id est, otiosa, quia ea usus est ad id, ad quod data est sibi. (Gal. 2.) Non in vacuum cucurri, etc. Secundo manifestat quomodo alios excessit, et ideo subdit: Sed abundantius illis omnibus, id est, Apostolis sigillatim, laboravi, prædicando, quia nullus per tot loca prædicavit et annuntiavit Christum. Unde dicit (Rom. 15.) Ita quod a Jerusalem usque ad Illyricum, etc. Et etiam usque ad Hispaniam operando; quia licet ipse sicut alii Apostoli posset exigere sumptus sibi necessarios, tamen specialiter voluit de labore manuum quærere sumptus suos, ut ipse dicit (2 Thess. 3.) Nocte et die manibus nostris, etc. Tribulationes sustinendo. Nullus enim Apostolorum tot persecutiones et tribulationes sustinuit, ut ipse enumerat (2 Cor. 11.) In laboribus plurimis et carceribus, etc. Tertio ostendit usus efficaciam, quia hoc non a se solo, sed ex instinctu et adjutorio Spiritus Sancti, et ideo dicit: Non autem ego, solus operor, sed gratia Dei mecum, quæ movet voluntatem ad hoc. (Is. 26.) Omnia opera nostra, etc. (Phil. 2.) Qui operatur in nobis velle, etc. Deus enim non solum infundit gratiam qua nostra opera grata fiunt et meritoria, sed etiam movet ad bene utendum gratia infusa, et hæc vocatur gratia cooperans. Sive ego enim, etc. Hic ostendit concordiam prædicantium, et hoc potest dupliciter legi.

Primo ut sit confirmatio dictorum. Quasi dicat aliquis: Tu ita prædicas, sed tamen non credimus tibi soli, quia minimus es inter Apostolos. Ideo respondens Apostolus ait: Immo debetis mihi credere, quia ego non prædico alia, sive ego, sive alii Apostoli sic prædicamus, sc. Christum resurrexisse et

visum fuisse, etc. Et vos etiam credidistis sicut ego et illi prædicaverunt, sc. quod Christus resurrexit, et visus est, etc. (2 Cor. 2.) Habentes eumdem spiritum, etc. Secundo potest legi, ut efficacia prædicationis sit omnibus Apostolis ex uno, id est, a gratia Dei, quasi dicat: Sive ego prædicem, sive

illi, id est, Apostoli, sicut prædicamus, hoc fecimus adjuti et firmati per gratiam Dei; et etiam, Vos ipsi credidistis, sc. inspirati Spiritu Sancto et gratia Dei, sine qua nihil facere possumus. (Joan. 15.) Sine me nihil potestis fa

cere.

LECTIO 2.

Ex resurrectione Christi, resurrectio nostra probatur, quæ si non est futura, fides, spes, labor, omnis denique virtus frustra docetur.

12. Si autem Christus prædicatur, quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?

13. Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. 14. Si autem Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, inanis est et fides vestra.

15. Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

16. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

17. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra. Adhuc enim estis in peccatis vestris.

ibi: Ecce mysterium vobis dico, elc. Circa primum duo facit. Primo probat resurrectionem mortuorum futuram ratione sumpta ex resurrectione Christi. Secundo ratione sumpta ex vita sanctorum, ibi: Alioquin quid facient, etc. Probat autem mortuorum resurrectionem ex resurrectione Christi tali ratione. Si Christus resurrexit, ergo et mortui resurgent. Circa ergo hanc rationem tria facit. Primo ponit conditionalem, sc. si Christus resurrexit, et mortui resurgent. Secundo vero probat antecedens ipsius conditionalis, ibi: Si autem resurrectio mortuorum, etc. Tertio probat conditionalem esse veram, ibi: Nunc autem Christus resurrexit, etc. Dicit ergo primo: dixi,

18. Ergo et qui dormierunt in Christo, quod sive ego prædicaverim, sive illi, perierunt.

19. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

Supra Apostolus astruxit fidem per resurrectionem Christi, hic vero probat per resurrectionem Christi, resurrectionem mortuorum futuram. Et primo probat futuram resurrectionem. Secundo ostendit qualitatem resurgentiam, ibi: Sed licet aliquis, etc. Tertio vero describit ordinem resurrectionis,

sc. alii Apostoli, sic credidistis: sed si prædicatur a nobis, quod Christus resurrexit a mortuis, quomodo quidam in vobis, id est, inter vos dicunt, etc. quasi dicat: Si Christus resurrexit a mortuis, secundum quod nos prædicamus: (1 Thess. 4.) Si credimus quod Christus, etc. nullus debet dubitare resurrectionem mortuorum futuram. Unde (Rom. 8.) Qui suscitavit Jesum, etc. Sed videtur quod hæc argumentatio non valeat, cum sit locus a majori affirmando: quia licet Christus resurrexit

seu humanitas non dicitur facere effectum virtutis infinitæ, inquantum caro vel humanitas, sed inquantum caro Christi, vel humanitas Christi. Sed quæritur adhuc. Nam posita causa sufficienti, statim ponitur effectus; si ergo resurrectio Christi est sufficiens causa re

specialiter ex virtute divinitatis suæ, non sequitur, quod alii homines resurgant. Sed ad hoc dicunt aliqui quod non est locus a majori, sed a simili. Mori enim et resurgere competit Christo secundum humanam naturam, et dicunt, quod est simile argumentum, sicut si dicerem: anima fortis est im-surrectionis mortuorum, statim demortalis, ergo omnes, sc. animæ hominum sunt immortales.

Videtur autem quod sit melius dicendum, quod sit locus a causa, quia resurrectio Christi est causa resurrectionis nostræ. Et ideo secundum Gloss. dicendum est: Si Christus, qui est causa efficiens nostræ resurrectionis, resurrexit, quomodo dicunt, etc. Sed tamen non est dicendum, quod sit causa efficiens tantum per modum meriti, quia resurgendo non meruit eam, cum jam esset comprehensor, et viveret vita gloriosa, nisi forte meritum resurrectionis mortuorum referatur ad passionem Christi. Nec est causa exemplaris tantum, ut quidam dicunt, sed est causa efficiens et exemplaris. Unde August. dicit super Joannem, quod verbum caro factum vivificat animas, et resuscitat mortuos. Sic ergo patet, quod si Christus resurrexit, et mortui resurgent. Sed contra, resurgere a mortuis est supra naturam, hoc autem non est nisi virtutis infinitæ, qui Deus est, non ergo resurrectio corporis Christi est causa efficiens resurrectionis mortuorum, cum humanitas Christi seu corpus sit creatura; licet de Christo vel de homine, non possit dici, quod est creatura. Responsio: dicendum, quod inquantum Deus, sive inquantum divinitas est in Christo, Christus est et exemplar, et causa efficiens resurrectionis mortuorum per humanitatem suam, sicut per instrumentum divinitatis suæ. Ad illud quod objicitur, dicendum, quod caro Christi

berent mortui resurgere, et non tantum differre. Responsio, dicendum, quod effectus sequitur ex causis instrumentalibus secundum conditionem causæ principalis. Et ideo cum Deus sit principalis causa nostræ resurrectionis resurrectio vero Christi sit instrumentalis, resurrectio nostra sequitur resurrectionem Christi secundum dispositionem divinam, quæ ordinavit, ut tali tempore fieret. Sed numquid si Deus non fuisset incarnatus, homines resurrexissent? Dicendum videtur, quod non, quia Christus non fuisset passus, nec resurrexisset. Dicendum est autem ad hoc, quod hæc objectio nulla est, quia quando aliquid ordinatur ab aliqua causa debet argumentari ad illud, servato ordine illius causæ. Et ideo dicendum est, quod Deus ordinavit resurrectionem mortuorum fore per istum modum: potuisset tamen et alius modus adhuc inveniri a Deo si voluisset.

Deinde cum dicit: Si autem resurrectio mortuorum non est, etc. probat antecedens, sc. quod Christus resurrexit, et hoc ducendo ad inconvenientia. Et circa hoc duo facit. Primo ducit ad inconvenientia. Secundo ostendit illa esse inconvenientia, ibi: Invenimur autem et falsi testes, etc. Circa primum facit deductionem suam supponendo, quod si Christus non resurrexit, neque mortui resurgent: quod si ita est, sequuntur duo inconvenientia. Unum est, quod inanis est prædicatio Apostoli et inutilis. Aliud est, quod inanis est fides Corinthiorum. Unde dicit: Si autem

Christus non resurrexit, inanis est, etc.

Et hoc est quod dicit: Ex hoc, quod sive ego, sive illi, si sic prædicant, etc. Dicit ergo: Si autem Christus non resurrexit, inanis est, id est, falsa prædicatio nostra, quia sic credidistis, et hoc magnum est inconveniens, quod prædicationem eorum non suffulserit veritas, cum Apostolus dicat (Phil. 2.) Non in vacuum cucurri neque laboravi.- Invenimur autem, etc, Hic ostendit illa duo esse inconvenientia. Et primo ostendit, quod sit inconveniens, si prædicatio Apostolorum esset inanis seu falsa. Secundo ostendit, quod sit inconveniens, si fides illorum esset inanis, ibi: Quod si Christus non resurrexit, etc. Ostenditur autem primum esse inconveniens, quia essent falsi testes non solum dicendo aliqua vana vel aliqua contra aliquem hominem false, quod est mortale peccatum sed falsi testes adversus Deum, quod est sacrilegium. Quia si Deus non suscitavit Christum a mortuis, secundum quod nos prædicamus, Invenimur falsi testes; et si mortui non resurgunt, Deus non resuscitavit Christum a mortuis. (Job. 13.) Numquid Deus indiget vestro mendacio? etc. Et hoc est pessimum, sc. quod aliquid attribuatur Deo, quod non facit, et laudare in eo, quod non est. Unde dicit Augustinus: non minori, sed majori fortasse scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperetur veritas. Cujus ratio est, quia intellectus noster numquam potest tantum laudare Deum, quin deficiat a perfectione ejus, et ideo si non totaliter intellectus omnem veritatem possit de Deo, intelligere, hoc est, ad excellentiam Dei: sed si attribuitur aliquid Deo, quod non habet, vel non facit, videtur quod intellectus noster est major Deo et intelligat aliquid majus eo, quod sibi false attribuit. Et hoc contra

Joan.

3.) Deus major est

illud (
corde nostro. Quod si Christus. Hic
ostendit quod inconveniens sit, si fides
illorum esset inanis. Et hoc ostendit
per tria inconvenientia, quæ sequun-
tur inde.

Primum est, quia constat, quod falsitas non habet virtutem purgandi, sed constat quod fides purgat peccata. Act. 15.) Fide purificans, etc. Si ergo fides nostra sit inanis, quod esset si Christus non resurrexit, quia sic credidistis, sc. quod resurrexit, peccata vestra non sunt vobis dimissa. Et hoc est, quod dicit: Adhuc estis in peccatis vestris. Sed quia posset aliquis dicere: licet fides non purget peccata, possunt tamen purgari ab eis per bona opera: ideo addit secundum inconveniens, sc. quod mortui, qui non possunt purgari in alia vita, perierunt absque spe salutis, et ideo quasi concludens, dicit: Ergo qui in Christo, id est, in fide Christi, dormierunt, id est, mortui sunt in spe salutis, perierunt, quia in alia vita nulla sunt opera meritoria. Sed quia posset adhuc dicere, non curo de peccatis, non curo de mortuis, dummodo habeam in vita ista quietem et tranquillitatem: ideo addit tertium inconveniens cum dicit: Si in hac tantum vita, etc. Et innititur tali argu-. mento. Si resurrectio mortuorum non est, sequitur quod nihil boni habeatur ab hominibus, nisi solum in vita ista, et si hoc est, tunc illi sunt miserabiliores, qui in vita ista multa mala et tribulationes patiuntur. Cum ergo plures tribulationes Apostoli et Christiani patiantur, sequitur, quod sint miserabiliores cæteris hominibus, qui ad minus perfruuntur hujus mundi bonis. Sed circa hanc rationem videntur duo dubitanda. Unum quia non videt, quod sit verum universaliter, quod Apostolus dicit, sc. quod Christiani sunt confi

dentes in hac vita tantum, quia possent dicere illi, quod licet corpora non habeant bona nisi in vita ista, quæ est mortalis, tamen secundum animam habent multa bona in alia vita. Ad hoc obviatur dupliciter. Uno modo, quia si negetur resurrectio corporis, non de facili, imo difficile est sustinere immortalitatem animæ. Constat enim, quod anima naturaliter unitur corpori, separatur autem ab eo contra suam naturam, et per accidens. Unde anima exuta a corpore, quamdiu est sine corpore, est imperfecta. Impossibile autem est, quod illud quod est naturale et per se sit finitum, et quasi nihil; et illud quod est contra naturam, et per accidens sit infinitum, si anima semper duret sine corpore. Et ideo platonici ponentes immortalitatem posuerunt reincorporationem, licet hoc sit hæreticum: et ideo si mortui non resurgunt, solum in hac vita confidentes erimus. Alio modo quia constat, quod homo naturaliter desiderat salutem sui ipsius, anima autem cum sit pars corporis hominis, non est totus homo, et anima mea non est ego, unde licet anima consequatur salutem in alia vita, non tamen ego vel quilibet homo. Et præterea cum homo naturaliter desideret salutem, etiam corporis, frustraretur naturale desiderium.

Secundum dubium est, quia videtur, quod dato, quod corpora non resurgant, non essemus nos Christiani miserabiliores cæteris hominibus, quia illi qui sunt in peccatis, sustinent ma

ximos labores. (Jer. 9.) Ut inique agerent laboraverunt. Et (Sap. 5.) Dicunt impii: ambulavimus vias difficiles. At vero de bonis et justis dicitur (Gal. 5.) Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, etc. Ad hoc dicendum, quod mala quæ sunt in hoc mundo, non sunt secundum se appetenda, sed secundum quod ordinantur ad aliquod bonum. Apostoli autem et Christiani multa mala passi sunt in hoc mundo. Nisi ergo ordinarentur ad aliquod bonum, essent miserabiliores cæteris hominibus. Aut ergo ordinantur ad bonum futurum, aut ad bonum præsens, sed ad bonum futurum non ordinantur, si non est resurrectio mortuorum. Si autem ordinantur ad bonum præsens, hoc vel est bonum intellectus, sicut philosophi naturales paupertates, et alia multa mala passi sunt, ut pervenirent ad veram verita— tem. Sed ad hoc non possunt ordinari, si non est resurrectio mortuorum, quia sic fides eorum esset falsa, quia ipsi prædicaverunt resurrectionem futuram; falsitas autem non est bonum intellectus. Vel est bonum moris, sicut morales philosophi multa mala passi sunt, ut pervenirent ad virtutes et famam. Sed nec ad hoc ordinari possunt, quia si resurrectio mortuorum non sit, non reputatur virtus et gloria velle omnia delectabilia dimittere, et sustinere pœnas mortis et contemptus, sed potius reputatur stultitia. Et sic patet, quod miserabiliores essent cæteris hominibus.

« PoprzedniaDalej »