Obrazy na stronie
PDF
ePub

49

quitur quod sit infinita secundum du- sunt, scilicet, meritum et præmium. rationem.

Secundo apparet ex voluntate per quam peccatur. Quicumque enim mortaliter peccat aversus ab incommutabili bono, finem constituit in bono commutabili, sicut fornicator in dilectione carnis, avarus in pecunia. Et quia finis per se appetitur, quicumque appetit finem, fertur in illud, volens illud semper obtinere, si aliquid aliud non obsistat. Unde ille qui peccat mortaliter, voluntatem habet perpetuo in peccato manendi, nisi forte per accidens, sicut quando timet pœnam, vel aliquod aliud impedimentum. Unde conveniens est, ut ex quo homo secundum suam voluntatem peccatum perpetuo obtinendum appetit, quod æternaliter pro illo puniatur. Deus enim qui est inspector cordis præcipue ad voluntatem peccantis attendit.

Tertio ex parte effectus peccati, quæ est substractio gratiæ ex qua sequitur quod homo, quantum est de se, perpetuo maneat in peccato, a quo exire non potest nisi per auxilium gratiæ. Non est autem conveniens ut durante culpa cesset pœna, et ideo in perpetuum durat pœna. Quod autem dicitur reddere unicuique secundum opera sua, non est intelligendum secundum æqualitatem operum, quia præmium excedit meritum, sed secundum proportionem, quia bonis retribuet bona, et melioribus meliora. Et eadem ratio est de malis.

ibi:

Deinde cum dicit: His quidem qui secundum patientiam. Manifestat propositum, et primo quantum ad opera, secundo quantum ad personas, In omnem animam. Quantum autem ad opera ostendit veritatem divini judicii, primo quidem in bonis: secundo in malis, ibi: His autem qui ex contentone. Circa primum duo consideranda

Ad meritum tria concurrunt. Primo quidem patientia, quod potest intelligi uno modo de patientia Dei, de qua supra dictum est. An divitias bonitatis secundum patientiam boni operis, sciet patientiæ, ut intelligantur illi esse licet dispositi, qui bene patientia Dei utuntur bene operando. Alio modo potest intelligi de patientia hominis, quod etiam intelligi potest dupliciter. Uno modo, secundum quod patientia importat tolerantiam adversorum cum æquanimitate cordis. Hoc autem necessarium est, quod aliquis a bono opere non desistat propter mala quæ patitur, et hoc est quod dicit, secundum patientiam boni operis. (Jac. 1.) Patientia opus perfectum habet. (Luc. 21.) In patientia vestra possidebitis animas vestras. Secundo potest intelligi patientia pro longanimitate, sive pro perseverantia, ut scilicet aliquis a bono opere propter tædium non recedat. (Jac. ult.) Patientes estote fratres usque ad adventum Domini. (Ad Hebr. 10.) Patientia vobis necessaria est. Secundum est bonitas operis, quod quiIdem dicitur bonum secundum ordinem ad debitum finem, et secundum quod convenit regulæ debitæ, quæ est lex Dei et ratio humana. (Gal. ult.) Bonum facientes non deficiamus.

Secundo tangitur rectitudo intentionis quærentibus vitam æternam, ut scilicet in malis quæ homo patitur, vel in bonis quæ agit non quærat aliquid temporale, sed æternum. (Matth. 6.) Primum quærite regnum Dei. Ex parte etiam præmii tangit tria, quorum primum est gloria, quæ significat claritatem sanctorum, etiam intrinsecam, qua replebuntur in mente, secundum illud (Is. 58.) Implebit splendoribus animam tuam et exteriorem, qua splendebunt in corpore.

(Matth. 13.) Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum. (Ps. 149.) Exultabunt sancti in gloria. Secundo tangitur honor, per quem significatur sanctorum dignitas, et reverentia quæ eis exhibetur ab omni creatura. Erunt enim reges et sacerdotes. (Apoc. 5.) Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Et ulterius computabuntur inter filios Dei, secundum illud (Sap. 5.) Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. (Ps. 138.) Nimis honorati sunt amici tui Deus.

Tertio tangitur incorruptio, quia scilicet illa gloria et honor non erunt transitoria, sicut ea quæ sunt in hoc mundo. (1 Cor. 9.) Illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, autem incorruptam.

nos

Deinde cum dicit, His autem, ostendit veritatem divini judicii in malis, in quibus etiam tangitur culpa et pœna. Et quantum ad culpam tanguntur tria, quorum primum est, contentionis pertinacia, quæ quidem primo potest intelligi hominis ad Deum beneficiis ad se vocantem, contra quem homo contendere videtur divinis beneficiis resistendo. (Deut. 31.) Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum. Secundo potest intelligi de contentione hominis contra fidem. (2 Tim. 2.) Noli verbis contendere. Tertio potest intelligi de contentione hominum ad invicem, quæ contrariatur charitati, quæ est mater virtutum. (Jac. 3.) Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Tertio ponitur duritia eorum, scilicet, qui non acquiescunt veritati. Quod potest uno modo intelligi de veritate fidei. (Joan. 8.) Si veritatem dico, quare non creditis mihi? Alio modo de veritate divinæ justitiæ, cui non acquiescunt, veritatem divini

judicii non credentes. (Ezech. 18.) Dixistis, non est æqua via Domini. Tertio potest intelligi de veritate vitæ cui non acquiescunt, qui perverse vivunt. (Joan. 3.) Qui facit veritatem, venit ad lucem.

Tertio autem tangitur malitia in hoc quod dicit, Credunt autem iniquitati, vel quia consentiunt persuadentibus iniquitatem. (Prov. 17.) Malus obedit linguæ iniquæ. Vel quia credunt impunitatem peccatorum quæ in divinam iniquitatem redundaret. (Eccl. 5.) Ne dixeris, peccavi, et quid mihi accidit triste? Vel credunt iniquitati, id est, infidelitati, scilicet doctrinæ quæ est contra fidem. (Thess. 2.) Judi centur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

Ex parte autem pœnæ quatuor ponuntur, quæ quidem dupliciter distingui possunt. Uno modo ut ira, id est, pœna et vindicta corporalis intelligatur esse post judicium. Sopho. 1. Dies illa, dies iræ. Indignatio autem in judicio, quando impii sibi ipsis indignabuntur, fit ex peccatis quæ commiserunt. (Sap. 5.) Erravimus a via veritatis. Tribulatio autem et angustia pertinent ad animam separatam a corpore ante resurrectionem. (Prov.1.) Quando venerit super vos tribulatio et angustia. Vel alio modo possunt distingui, ut prima duo accipiantur ex parte Dei, cujus ira dicitur dispositio ad puniendum, quæ est malis horribilis. (Apoc. 6.) Dicent montibus et petris: Cadite super nos, etc. Indignatio ejus refertur ad hoc quod peccatores indignos reputabit vita æterna. (Ps. 94.) Quibus juravi in ira mea si introibunt. Alia vero accipiuntur ex parte hominis. Et tribulatio quidem dicitur a tribulo, qui pungit, unde ad tribulationem potest pertinere omne quod dolorem infert. Sop. 1. Vox

diei Domini amara tribulabitur ibi fortis. Angustia autem dicitur ex hoc, quod animus hominis angustiatur non valens invenire remedium contra mala quæ timet, vel jam patitur. (Dan. 13.) Angustiæ mihi sunt undique, et quid eligam ignoro. (Job. 27.) Nunquid clamorem illius audiet Deus cum venerit super illum angustia?

Deinde cum dicit, In omnem animam, ostendit veritatem divini judicii quantum ad personas. Et primo proponit hujus æquitatem. Secundo rationem assignat, ibi: Non est enim personarum. Tertio rationem manifestat, ibi: Quicumque enim. Veritatem quidem divini judicii quantum ad personas ostendit primo in malis, cum dicit: In omnem animam hominis operantis, id est contra omnem animam, quia sicut gloria sanctorum ab anima ad corpus devenit, ita reproborum pœna primo et principaliter est in anima, et secundo in corpore, quod propter defectum vel culpam animæ resurget passibile. (Ezech. 48.) Anima que peccaverit ipsa morietur. Dicit autem: Judæi primum et Græci. quia Judæis major pœna debebatur tanquam cognoscentibus Dei voluntatem per legem. (Luc. 12.) Servus sciens voluntatem domini sui, et non fecit, etc. digne plagis vapulabit mullis. Et similiter Christiani quantum ad idem peccatum, adulterium vel furtum, graviori pœna puniuntur quam infideles. (Hebr. 10.) Quanto magis putatis majora mereri supplicia qui filium Dei, etc. Sed quantum ad totam pœnam gravior est pœna infidelium propter peccatum infidelitatis, quod est gravissimum. Unde dicitur (1 Pet. 3.) Quod super incredulos ira Dei manet.

Secundo manifestat in bonis, et ponit primo duo, quæ supra dixit

vero

gloriam et honorem. Tertium scilicet pacem ponit locum incorruptionis, quam includit pax, et multa alia comprehendit. Non enim potest esse pax hominis perfecta quamdiu aliquis timet se amissurum bona quæ habet, sed tunc aliquis habet veram pacem cordis, quando habet omnia quæ concupiscit, et ea perdere non timet. (Is. 32) Sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Et in his etiam primatum Judæis attribuit, quia eis sunt primo promissa, et in eorum promissiones gentes introierunt. (Joan. 4.) Alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis.

Deinde cum dicit, Non enim est acceptio, assignat rationem dictorum, quia sc. non est personarum acceptio apud Deum, (Act. 10.) Non est per¬ sonarum acceptor Deus. Opponitur autem personarum acceptio justitiæ distributivæ, per quam aliquis distribuit unicuique secundum dignitatem personarum; ergo acceptio est quando præter dignitatem datur alicui plus. vel minus, Tunc autem hoc fit præter dignitatem, quando hoc fit non propter conditionem sed propter personam quæ facit ad causam. Hoc est enim causam accipere, scilicet quasi regulam operandi, sed propter personam, quasi ipsa persona accipiatur ut causa aliquid faciendi, puta si aliquis det alicui propter consanguinitatem plus de bonis patrimonialibus, non est acceptio personarum, quia consanguinitas est conveniens causa propter quam de talibus bonis debeat habere. Si autem propter consanguinitatem aliquis prælatus det alicui plus de bonis Ecclesiasticis, potest hoc ad acceptionem personarum pertinere, si alia idoneitas non concurrat. Non enim consanguinitas est ratio conveniens distributionis bonorum spiritualium. Quia

igitur Deus omnia convenientissima ratione facit, non cadit in ipsum personarum acceptio. Dicitur enim (Sap. 8.) Quod disponit omnia suaviter : sed videtur acceptor personarum, quia peccatorum quosdam in suis peccatis relinquit, quosdam ad se vocat. Sed dicendum quod personarum acceptio opponitur justitiæ. Unde locum habet in his quæ dantur ex debito, quod attendit justitia Deus autem non ex debito, sed gratis peccatores ad pœnitentiam vocat. Si enim ex operibus, jam non ex gratia, ut dicitur (infra 41.) (Et Tit. 3.) Non ex operibus justitia quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. In talibus autem beneficiis gratis datis non solum Deo, sed etiam homini liberum est dare cui voluerit. (Matth. 20.) An non licet mihi quod volo facere?

Deinde cum dicit, Quicumque enim, exponit prædictam rationem. Quod enim non sit personarum acceptio apud Deum, patet per hoc quod omnes qui peccant puniuntur. Unde primo loquitur quantum ad illos qui legem non susceperunt, dicens, quod quicumque peccaverit sine lege, scilicet, Moysi, accepta a Deo, sine lege peribit, id est condemnabitur, non propter legis transgressionem. (Job. 4.) Quia nullus intelligit in æternum peribunt. Secundo loquitur quantum ad illos qui legem scriptam acceperunt, et dicit quod quicumque peccaverunt in lege, id est, post legem scriptam, judicabuntur per legem, id est, propter hoc quod transgressi sunt præ

ceptum legis. (Joan. 12.) Sermo quem locutus sum vobis ille judicabit eum in novissimo die.

Quidam autem ex hoc modo loqu→ endi occasionem erroris sumpserunt. Quia enim Apostolus non dicit, quicumque in lege peccaverit per legem peribit, sicut dixerat de his qui sunt sine lege, quod sine lege peribunt, crediderunt quod illi qui post legem susceptam peccant, judicentur æqualiter, scilicet in præsenti, non tamen pereunt. Sed sicut dicit Glos. quis Christianus dicat non perire Judæum si non credat in Christum, cum Dominus dicat quod tolerabilius erit Sodomæ in die judicii quam eis, ut habetur (Matth. 12.) Unde (Ezech. 18.) Nolo mortem peccatoris. Utitur autem tali diversitate in loquendo, quia ut Greg. dicit in moralibus super illud (Job. 36.) Judicium pauperibus tribuit.

Quidam in futuro judicio peribunt, sed non judicabuntur, id est impii, qui sunt sine fide et lege Dei. (Ps. 1.) Non resurgent impii in judicio, quia scilicet non est locus disceptandi contra eum, qui totaliter alienus est a Deo. (Joan. 3.) Qui non credit, jam judicatus est.

Alii vero qui lege. Dei et fide suscepta peccant ita peribunt, quod eti— am judicabuntur, quasi quadam disceptatione cum eis facta. Unde (Ezech. 34.) dicitur Ecce ego judico inter pecus, et pecus arietum et hircorum. Sicut et Rex (ut Gregorius dicit) hostes condemnat absque audientia, cives autem cum diligenti audientia.

LECTIO 3.

Gloria Judæorum, qui in lege gloriabantur, inanis esse ostenditur, cum lex nec audita tantum, nec tantum suscepta justificet.

13. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum: sed factores legis justificabuntur.

14. Cum enim Gentes quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex.

15. Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. 16. In die cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum.

Postquam Apostolus confutavit humanum judicium, quo se Gentiles et Judæi mutuo judicabant, et divinum judicium commendavit, hic procedit ad ostendendum ea quibus Judæi gloriabantur, eis non sufficere ad salutem: et primo ostendit propositum, secundo solvit ea, quæ in contrarium dici possent. 3. cap. ibi: Quid ergo amplius, etc. De duobus Judæi gloriabantur, scilicet de lege et circumcisione, quæ non erat ex lege Moysi, sed ex patribus, ut dicitur (Joan. 7.) Primo ergo ostendit quod lex audita sive recepta, non sufficiebat ad salutem. Secundo ostendit idem de circumcisione, ibi: Circumcisio quidem, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: Cum enim Gentes.

Circa primum proponit duo. Unum excludendo, alterum asserendo. Excludit enim quod Judæi opinabantur

se per solum legis auditum justificari. Unde dicit, ita dictum est peccantes in lege, judicentur per legem. Non enim auditores legis ex hoc ipso quod legem audiunt, justi sunt apud Deum, et si apud homines justi reputantur. (Matth. 7.) Qui audit verba mea et non facit ea, similis est viro stulto. (Jac. 1) Si quis auditor est verbi et 4 non factor, etc. Secundo astruit quod factores legis sunt justi, cum dicit, sed factores legis justificabuntur. (Matth. 7. Omnis qui audit verba mea el facit ea, assimilabitur viro, etc. (Jac. 1.) Estote factores verbi et non auditores tantum. (Ps. 110.) Intellectus bonus omnibus facientibus eum.

Sed circa secundum videtur esse quod infra 3. dicitur. Ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram eo. Non ergo aliqui ex hoc quod opera legis faciunt, justificantur. Sed dicendum est quod justificari tripliciter accipi potest.

Uno modo potest accipi quantum ad reputationem, ut tunc aliquis justificari dicatur, quando justus reputatur. (Ezech. 16.) Justificasti sorores tuas scilicet per reputationem. Et secundum hoc potest intelligi, Factores legis justificabuntur, id est, justi apud Deum et homines reputabuntur.

Secundo per executionem justitiæ, inquantum, scilicet, opera justitiæ exequuntur. (Luc. 18.) Descendit hic justificatus in domum suam, quia scilicet, publicanus opus justitiæ fecerat confitendo peccatum. Et hoc modo verificatur quod hic dicitur, Factores

« PoprzedniaDalej »