Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim. Circa primum duo facit. Primo proponit mutuo se judicantes inexcusabiles esse. Secundo assignat rationem, ibi: In quo autem. Primo ergo concludit ex præmissis, dicens: Propter quod gentiles veritatem de Deo cognitam in injustitia detinuerunt. O homo qui judicas alium hominem in excusabilis es, sicut supra 1. dixit, ita ut sint inexcusabiles. Addit autem Omnis. Quasi dicat, quicumque sis, sive Gentilis, sive Judæus, quia etiam Gentilis de quo magis videbatur, non potest excusari per ignorantiam, sicut supra ostensum est. (1 Cor. 4.) Nolite ante tempus judicare. Deinde cum dicit, In quo enim, assignat rationem, excludendo causam excusationis. Primo quidem ignorantiam. Secundo innocentiam, ibi: Eadem enim. Ignorantia quidem excluditur per judicium: quicumque enim judicat aliquem quasi male agentem, demonstrat se cognoscere illud esse malum, et ex hoc ostendit esse condemnabilem : et hoc est quod dicit, Ideo, inquam, es inexcusabilis. In quo enim judicas alterum quasi male agentem, teipsum condemnas, id est, ostendis te esse condemnabilem. (Matth. 7.) Nolite judicare et non judicabimini. Non tamen credendum est, quod omne judicium sit condemnationis causa.

missum judicium absque debita veritatis cognitione: contra id quod dicitur (Job. 29.) Causam quam ignorabam diligentissime investigabam. Alio modo, quando aliquis usurpat sibi judicium de occultis, de quibus solus Deus judicare habet. Contra id quod dicitur (1 Cor. 4.) Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit, etc.

Est autem aliquid occultum, non solum quo ad nos, sed secundum sui naturam, ad solam Dei cognitionem pertinens. Primo quidem cogitatio cordis, secundum illud (Jer. 17.) Pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans corda, et probans renes. Secundo contingens futurum, secundum illud (Is. 41.) Annunciate quæ ventura sunt in futurum, et dicemus quia dii estis vos. Et ideo sicut dicit August. de sermone Domini in monte. Duo sunt in quibus temerarium judicium cavere debemus: cum incertum est quo animo quidque factum fuerit, vel cum incertum est, qualis quisque futurus est, qui nunc vel bonus vel malus apparet. Primum ergo judicium non est condemnationis causa, sed secundum et tertium.

Deinde cum dicit, Eadem enim, excludit aliam excusationis causam, scilicet innocentiam, quasi dicat. Ideo tu qui judicas alios, teipsum condemnas, quia tu eadem agis quæ judicas, id est, de quibus alios condemnas : et ita videtur quod contra conscientiam agis. (Matth. 7.) Quid autem vides festucam in oculo, etc. Est tamen sciendum quod non semper cum aliquis aliquem judicat de peccato quod ipse committit, per hoc ipsum semper sibi condemnationem acquirit, quia non semper mortaliter peccat sic judicando: semper

Est enim triplex judicium. Unum quidem justum, quod scilicet fit secundum regulam justitiæ. (Sap. 1.) Diligite justitiam qui judicatis terram. Aliud est judicium non justum, quod scilicet fit contra regulam justitiæ. (Sap. 6.) Cum essetis ministri regni ejus non recte judicastis. Est autem tertium judicium temerarium, contra quod dicitur (Eccl. 5.) Ne temere quid loquaris. Quod quidem dupliciter committitur. Uno modo, quando aliquis procedit circa id quod est sibi com- tamen suam damnationem manifestat.

Si enim publice sit in peccato de quo alium judicat, videtur scandalizare judicando, nisi forte humiliter se simul cum illo reprehendat pro suo peccato ingemiscens. Si vero sit in eodem peccato, occulte, non peccat judicando alium de peccato eodem, maxime cum humilitate et conatu ad resurgendum: ut Augustinus dicit in libro de sermone Domini in monte. Primum cogitemus cum aliquem reprehendere necessitas nos cogit, utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus: et tunc cogitemus nos etiam habere potuisse, vel tale quod habuimus, et jam non habemus: et tunc tangat memoriam fragilitas communis, ut illam correctionem non odium, sed misericordia præcedat. Si autem invenimus nos in eodem vitio esse, non objurgemus, sed congemiscamus, et ad pariter condolendum invitemus.

Deinde cum dicit, Scimus enim, astruit et commendat divinum judicium, et circa hoc tria facit. Primo ponit divini judicii veritatem. Secundo excludit contrariam opinionem, ibi: Existimas. Tertio manifestat veritatem, ibi: Qui reddet unicuique. Dicit ergo primo, Ideo dico quod teipsum condemnas, cum eadem agis, quæ judicas. Scimus enim, id est, pro certo tenemus, quoniam judicium Dei est in eos qui talia agunt, id est, imminet eis divinum judicium. (Job 19.) Ultor iniquitatis est gladius, et scitote esse judicium. (Eccl. ult.) Cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicio. Item scimus quod hoc judicium est secundum veritatem. (Ps. 95.) Judicabit orbem terræ in æquitate. Hominis autem judicium, etiam si juste judicet, non semper est secundum veritatem negotii, sed secundum dicta testi. um, quæ quandoque dissonant a veritate. Sed hoc non est in divino judicio: quia ut ipse dicit (Jer. 29.) Ego sum judex

et testis. Non etiam fallitur falsis allegationibus, secundum illud (Job 44.) Non parcam ei quasi verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

Deinde cum dicit, Existimas autem, excludit opinionem contrariam. Et primo ponit eam. Secundo assignat causam, ibi: An divitias. Tertio improbat, ibi: Ignoras. Dicit ergo primo. Ita dixi quod judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Sed nunquid, o homo, quicumque es, qui judicas eos qui talia agunt, et tamen facis ea, superioris judicium non times? existimas quia tu effugies judicium Dei? Quasi dicat, si hoc existimas, falsa est æstimatio tua. (Ps. 438.) Quo ibo a spiritu tuo: et quo a facie tua fugiam? (Job 11.) Effugium peribit ab eis.

Deinde cum dicit An divitias, ostendit causam hujus falsæ æstimationis. Quia enim homo non statim punitur a Deo pro peccato, æstimat se non esse puniendum. Contra id quod dicitur (Eccl. 5.) Ne dixeris in corde tuo, peccavi, et quid accidit triste? Altissi— mus enim est patiens redditor. Et (Eccl. 8.) Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, non debet contemnere, sed advertere quod est bonum timentibus eum. Et ideo hic dicit. An contemnis, secundum illud (Prov. 18.) Impius cum in profundum peccatorum venerit contemnit divitias, id est abundantiam. (Ephes. 2.) Deus qui dives est in misericordia bonitatis ejus, per quam scilicet in nos diffundit bona secundum illud (Ps. 144.) Aperis tu manum tuam, et omnia imples bonitate. Nam bonum diffusionis rationem importat secundum Dionysium. (Thren. 3.) Bonus est

Dominus sperantibus in eum. Et patientiæ, per quam, scilicet, sustinet graviter et ex malitia peccantes. (Ps. 7.) Deus judex justus et patiens, nunquid irascitur per singulos dies? Et longanimitatis, per quam scilicet diu sustinet homines ex infirmitate peccantes, diu tamen in peccato permanentes. (2 Pet. ult.) Longanimitatem Domini nostri Jesu Christi, salutem arbitramini.

Deinde cum dicit, Ignoras, improbat prædictam causam, scilicet contemptum divinæ patientiæ, et primo fructum divinæ patientiæ demonstrat : secundo periculum contemptus, ibi: Secundum duritiam autem. Dicit ergo primo, mirum est quod contemnis. Numquid igitur ignoras quoniam benignitas Dei differentis pœnam? (2 Pet. 3.) Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed ad pœnitentiam reverti. (Is. 3.) Expectat vos Deus ut misereatur vestri. Videtur autem Apostolus, ut in Glos. dicitur, tres gradus peccatorum tetigisse. Primo quidem impunitatem sibi promittentium. Secundo contemnentium Dei bonitatem. Tertio vero ignorantium. Unde dicit Glos. Peccas, o homo, dum tibi impunitatem promittis, gravius peccas, quia contemnis, et gravissime peccas, quia ignoras. Sed videtur hoc esse falsum, nam ignorantia alleviat peccatum magis quam aggravet. Est igitur secundum quosdam intelligendum gravissime, id est periculosissime, quia qui ignorat peccatum, non quærit remedium. Vel gravissime propter ignorantiæ speciem, quæ ad infidelitatem pertinet, quæ est gravissimum peccatum. Unde dicitur (1 Cor. 44.) Si quis ignorat, ignorabitur. Vel gravissime in genere ingratitudinis. Augustinus: Magis enim est ingratus qui be

neficium non cognoscit, quam qui diminuit, quod est contemnere. Deinde cum dicit, Secundum duritiam, ostendit periculum contemptus, dicens, secundum autem duritiam, quia scilicet ob beneficia divinæ bonitatis non emollitur. (Eccl. 3.) Cor durum male habebit in novissimo, et cor impœnitens, quod scilicet ad pœnitentiam non flectitur ex Dei patientia et longanimitate. (Jer. 8.) Nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo. Thesaurizas tibi iram, id est multiplicas tibi reatum pœnæ. (Jac. 5.) Thesaurisastis vobis iram in novissimis diebus. Unde et hic sequitur, In die iræ, id est in die judicii: de qua dicitur Sopho. 1. Dies illa dies iræ, quia scilicet nunc Deus vindictam non infert, quam tunc inferet, secundum illud (Ps.74.) Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Et revelationis justi judicii Dei, quia tunc revelabitur justitia divini judicii, quod nunc non creditur esse, aut non videtur esse justum. (Is. 56.) Juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. Et quia Glossa hic dicit, quod per duritiam et cor impœnitens significatur peccatum in Spiritum Sanctum, quod est irremissibile: ideo oportet videre quid sit peccatum in Spiritum Sanctum, et quomodo sit irremissibile.

Est igitur sciendum, quod secundum antiquos doctores Ecclesiæ qui fuerunt ante Augustinum, scilicet, Athanasium, Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, et Chrysostomum, peccatum in Spiritum Sanctum dicitur blasphemia, qua opera Spiritus Sancti spiritui immundo attribuuntur, ut patet (Matth. 12.) quod quidem dicitur irremissibile et in hoc sæculo et in futuro, quia pro hoc peccato puniti sunt Judæ, etiam in hoc sæculo per Romanos, et in futuro per dæmones. Vel quia non habet

aliquam rationem excusationis, sicut habebat blasphemia, quam dicebant in Christum, inquantum erat filius hominis: secundum illud (Matth. 11.) Ecce homo vorax et potator vini. Ad quod poterant induci per infirmitatem carnis, sicut et in veteri testamento, quia filii Israel murmuraverunt pro defectu panis et aquæ: ut legitur (Exod. 16.) Quasi humanum fuit et facile remissibile, sed quod postea dixerunt coram idolo: (ut Exod. 22.) Isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Ægypti: peccaverunt in Spiritum Sanctum, scilicet, opus Dei dæmonibus attribuentes. Unde et eorum peccatum dicitur irremissibile, cum Dominus subdit, Ego autem in die ultionis visitabo peccatum eorum. Augustinus autem dicit, peccatum in Spiritum Sanctum esse verbum vel blasphemiam, quam quis dicit contra Spiritum Sanctum, per quem fit remissio peccatorum, secundum illud (Joan. 20.) Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccara, etc. Et hoc quidem corde, scilicet, ore et opere, dum aliquis perseverat in peccato usque in finem ultimum. Et sic finalis impœnitentia, est peccatum in spiritum, de qua manifestum est esse irremissibile.

Magistri vero sequentes dicunt peccatum in Spiritum Sanctum, scilicet quod committitur ex certa malitia, quæ contrariatur appropriato Spiritui Sancto, scilicet bonitati, sicut et peccatum in filium Dei, quod est ex ignorantia, quæ opponitur sapientiæ, quæ appropriatur filio. Et similiter peccatum in patrem potest dici quod sit ex infirmi

tate, quæ contrariatur potentiæ, quæ est appropriata patri. Sic ergo peccatum quod est in patrem, vel in filium, dicitur remissibile, quia ex hoc ipso peccatum videtur aliquam excusationem habere, quia ex ignorantia, vel ex infirmitate committitur. Quod autem ex certa malitia committitur, nullam in se habet excusationis causam: sed ideo dicitur irremissibile, quia non habet in se, unde remittatur, licet quandoque Deus illud ex sua bonitate remittat, sicut quandoque ex sua virtute curat morbum qui est de se incurabilis. Et secundum hoc assignantur sex species peccati in Spiritum Sanctum, excludentes ea per quæ peccatum remittitur, quorum prima duo accipiuntur per respectum ad ea quæ se tenent ex parte Dei, scilicet spes divinæ misericordiæ, cui opponitur desperatio: et timor divinæ justitiæ, cui opponitur præsumptio. Alia vero duo accipiuntur ex parte hominis, scilicet, contemptus boni commutabilis, cui opponitur obstinatio, quæ hic duritia dicitur, per quam scilicet aliquis firmat animum suum ad peccatum : et destinatio aversionis a Deo, cui opponitur cor impœnitens, quod scilicet nunquam proponit per pœnitentiam reverti ad Deum. Alia vero accipiuntur ex parte donorum Dei, quorum unum est fides, secundum illud (Prov. 15.) Per fidem purgantur peccata, etc. huic opponitur impugnatio veritatis agnitæ. Aliud autem est charitas, secundum illud (Prov. 10.) Universa delicta operit charitas, et huic opponitur invidentia fraternæ gratiæ.

LECTIO 2.

Ostenditur Deus verus judex, et operum æquissimus remunerator, quamvis in hac mortali vita non videatur unicuique secundum opera reddere.

6. Qui reddet unicuique secundum ope- justitiam judicandi. (Ps. 74.) Cum acra ejus.

7. lis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quærunt, vitam æter

nam:

8. His autem qui sunt ex contentione et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judai primum et Græci.

10. Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judæo primum et Græco:

cepero tempus, ego justitias judicabo. Et ideo alibi dicitur in (Ps. 27.) Secundum opera manuum eorum tribue illis.

Quantum ad personas attenditur veritas divini judicii, quia retributionis æqualitas servabitur quantum ad omnes. (2 Cor. 5.) Omnes nos manifestari oportet. Videtur autem quod non sit secundum opera retributio futura, quia peccato temporali pœna æterna retribuetur. Sed dicendum est quod sicut August. dicit 24. de civitate Dei, In retributione justitiæ non consideratur

11. Non enim est acceptio personarum æqualitas temporis inter culpam et pœapud Deum.

12. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

Postquam Apostolus proposuit veritatem divini judicii, exclusa contraria opinione, hic manifestat divini judicii veritatem, et primo proponit quod in tendit;secundo manifestat propositum, ibi: His quidem qui secundum patientiam. Proponit autem primo veritatem divini judicii quantum ad duo, scilicet, quantum ad opera, et quantum ad per

sonas.

Quantum ad opera quidem, quia in præsenti non reddit secundum opera, sed quandoque male agentibus gratiam largitur, sicut ipsi Paulo Apostolo, qui prius blasphemus et persecutor misericordiam consecutus est: ut dicitur (1 Tim. 4.) Sed hoc non erit in die judicii, quando erit tempus, secundum

nam, quia etiam secundum humanum judicium pro culpa adulterii, quæ brevi hora committitur, infligitur pœna mortis; in qua non attendit legislator moram occisionis, sed potius quod per mortem perpetuo excluditur a societate viventium. Et sic etiam suo modo homo pro culpa temporali punitur pœna æterna. Et ideo non est mirum si peccata commissa contra charitatem, per quam scilicet, est societas inter Deum et homines, æternaliter divino judicio puniuntur. Et hoc quidem esse justum ex tribus apparet.

Ex infinita dignitate Dei in quem peccatur: tanto enim quis gravius peccat, quanto major est dignitas personæ in quam peccatur, sicut plus peccat qui percutit principem, quam qui percutit privatam personam. Et sic cum culpa peccati mortalis sit quodammodo infinita, oportet quod ei infinita pœna respondeat. Et sic cum non possit esse infinita secundum intentionem, relin

« PoprzedniaDalej »