Obrazy na stronie
PDF
ePub

pellendo in malum, sed deserendo In passiones ignominiæ) id est, peccata contra naturam. quæ dicuntur passiones, secundum quod proprie passio dicitur, ex eo quod aliud trahitur extra ordinem suæ naturæ, puta cum aqua calefit, aut cum homo infirmatur. Unde quia per hujusmodi peccata homo recedit ab ordine naturali, convenienter dicuntur passiones (infra 7.) Passiones peccatorum. Dicuntur autem passiones ignominiæ, quia non sunt nomine digna, secundum illud (Ephes. 5.) Quæ aguntur in occulto ab eis turpe est dicere. Si enim peccata carnis communiter exprobrabilia sunt, quia per ea homo deducitur ad id quod est bestiale in homine, multo magis peccatum contra naturam, per quod etiam homo a natura bestiali decidit. (Osea. 4.) Gloriam eorum in ignominiam commutabo.

Deinde cum dicit, (Nam fœminæ eorum, ete.) exponit quod dixerat. Et primo quantum ad fœminas, secundo quantum ad masculos, ibi (Similiter autem et masculi.) Dicit ergo primo, Ideo illos dico in passiones ignominia traditos. (Nam fœminæ eorum mutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.) (1 Cor. 11.) Nec ipsa natura docet vos. (Is. 24.) Mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum id est, jus naturale.

Est autem considerandum quod dupliciter est aliquid contra naturam hominis. Uno modo contra naturam differentiæ constitutivæ hominis, quæ est rationale, et sic omne peccatum dicitur esse contra naturam hominis, inquantum est contra rationem rectam. Unde et Dam. dicit in 2. lib. quod angelus peccans versus est ex eo quod est secundum naturam in id quod est præter naturam. Alio modo dicitur esse aliquid contra naturam hominis

ratione generis, quod est animal. Manifestum est autem quod secundum naturæ intentionem commixtio sexuum in animalibus ordinatur ad actum generationis. Unde omnis commixtionis modus, ex quo generatio sequi non potest, est contra naturam hominis, inquantum est animal. Et secundum hoc dicitur in Glos. naturalis usus est, ut vir et mulier in uno concubitu coeant, contra naturam vero, ut masculus masculum polluat, et mulier mulierem et eadem ratio est de omni actu coitus, ex quo generatio sequi non potest.

Deinde, cum dicit (Similiter autem) exponit quantum ad mares, qui scilicet relicto naturali usu fœminæ exarserunt, id est, extra terminos naturæ arserunt, secundum illud (Ps. 105.) Exarserunt sicut ignis in spinis. Et hoc (in desideriis suis) scilicet carnalibus (invicem masculi in masculos turpitudinem operantes.) (Ezech. 16.) Nudabo ignominiam tuam coram eis, etc.

Deinde cum dicit, (Et mercedem) ostendit hanc pœnam convenientem esse culpæ dicens, (Recipientes in semetipsis) id est, in deformatione suæ naturæ (mercedem erroris sui) scilicet quo Dei veritatem in mendacium commutaverunt, mercedem, id est, retributionem, quam oportuit scilicet eos recipere, secundum justitiæ ordinem, ex qua debitum erat, ut qui in Dei naturam injuriosi fuerant, id quod est proprium sibi creaturis attribuendo, in sui natura contumeliosi existerent. Et quamvis merces proprie videatur in bonum sonare, tamen hic sumitur communiter pro quacumque retributione etiam in malis, secundum mo→ dum quo dicitur (infra. 9.) Stipendia peccati mors. (Mich. 1.) Mercedes eorum igni comburentur. Et est notandum quod satis rationabiliter Apos

tolus vitia contra naturam, quæ sunt gravissima inter peccata carnalia, ponit idololatriæ pœnam, quia simul cum idololatria incepisse videntur, scilicet tempore Abrahæ, quando creditur idololatria incepisse. Unde et tunc primo leguntur in Sodomitis punita esse, ut (Gen. 19.) Similiter etiam idololatria crescente hujusmodi vitia creverunt. Unde dicitur (2 Mach. 4.) Quod Jason ausus est sub ipsa arce optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. Erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis, et alienigenæ conversationis.

Deinde cum dicit (Et sicut non probaverunt) ostendit eos justitiæ fuisse subjectos. Et primo ostendit ex qua priori culpa in hæc peccata devenerunt. Secundo enumerat horum peccatorum differentias, ibi, (Repletos omni iniquitate.) Culpam autem præcedentem ponit cum dicit. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, quia quamvis lumine rationis, et per creaturas visibiles veram Dei cognitionem habere potuerunt, tamen ut liberius possent peccare non probaverunt, id est, non approbaverunt, ut ipsi haberent Deum in sui notitia. (Job. 22.) Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Alio modo potest intelligi, quod ipsi non probaverunt quod Deus in sua notitia haberet facta humana, secundum illud (Ps. 93.) Dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus. Et secundum hunc sensum convenienter huic culpæ respondet pœna cum subditur, Tradidit illos Deus in reprobum sensum dicitur autem hic sensus hominis non exterior, quo sensibilia cognoscuntur, sed interior, secundum quem judicat de

agendis, secundum illud (Sap. 6.) Cogitare de illa sensus est consummatus. Dicitur autem sensus reprobus, quo aliquis reprobandum judicium habet de agendis, secundum illud (2 Tim. 3.) Homines mente corrupti reprobi circa fidem. (Jer. 9.) Argentum reprobum vocate eos. Et ideo subdit: Ut faciant ea quæ non conveniunt, id est, ea quæ a recta ratione discordant. (Sap 3.) Inutilia opera eorum sunt. Est autem conveniens, ut qui contra Dei notitiam peccaverunt vel eum cognoscere nolentes, vel eum cognoscere non arbitrantes, in perversitatem sensus traderentur. Unde et (Sap. 14.) dicitur : Peccantium pœna perambulat semper in justorum prævaricationem.

Deinde cum dicit, (Repletos, etc.) enumerat hujusmodi inconvenientia opera et primo ponit id quod est generale, dicens : Repletos omni iniquitate, quia ut dicitur ( Joan. 3.) Omne peccatum est iniquitas. Sicut enim omnis virtus, inquantum exequitur præceptum legis, habet rationem justitiæ, ita etiam omne peccatum, inquantum a regula legis divinæ discordat, habet rationem iniquitatis. Et sic in sacra scriptura præcipue peccata arguuntur. Dupliciter autem eorum culpam exaggerat. Primo quidem intensive, per hoc quod dicit, repletos. Ille enim videtur repleri iniquitate, cujus affectus est totaliter ad peccandum dispositus, secundum illud (Ps. 13.) Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Secundo extensive, quia scilicet non tantum in uno peccaverunt, sed in omnibus. (Sap. 14.) Infandorum idolorum cultura omnis mali causa est. Consequenter cum dicit, (Malitia) enumerat peccata in speciali. Et primo quantum ad transgressionem, quæ opponitur præceptis negativis. Secundo quantum

ad omissionem, quæ opponitur præceptis affirmativis, ibi (Superbos.) Circa primum duo facit. Primo ponit peccata, quibus aliquis deterioratur in seipso. Secundo peccata, quibus aliquis fit nocivus proximo, ibi (Nequitia.)

Circa primum ponit quidem id primo quod est generale, cum dicit (Malitia) quæ est habitus vitiosus virtuti oppositus. Unde ex malitia peccare dicuntur qui ex habitu peccant. (Ps. 51.) Quid gloriaris in malitia? In speciali ponit peccatum, quo quis deordinatur circa appetitum corporalium delectationum, cum dicit (Forni catione.) Quamvis enim fornicatio proprie sit cum meretricibus, quæ juxta fornices, id est arcus triumphales se publice prostituebant, tamen hic sumitur pro omni illicito concubitu. (Tob. 4.) Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione.

Secundo ponit vitium, per quod quis deordinatur circa appetitum re-rum exteriorum, cum dicit, Avaritia, quæ est immoderatus appetitus habendi. (Hebr. ult.) Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus.

Deinde ponuntur peccata quæ tendunt ad nocumentum proximi. Et primo ponit id quod est generale, cum dicit, Nequitia, dum scilicet attentat aliquis quod nequit implere, quod maxime contingit circa nocumenta proximorum, quibus non potest aliquis aliquando pro voto nocere. (Ps. 7.) Consumetur nequitia peccatorum. Consequenter ponit radicem horum peccatorum, dicens, Plenos invidia, quæ est dolor de alieno bono ex quo aliquis incitatur ad nocendum alteri, (Sap. 2.) Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.

Postea ponuntur nocumenta, et pri mo manifesta, et quantum ad facta, cum dicit, Homicidiis, quæ sunt præ

cipua nocumenta. (Osec 4) Maledictum, men lacium, et homicidium, furtum, et adulterium inundaverunt. Dicit autem pluraliter, Homicidiis, quia homicidium, non solum consistit in opere, sed etiam in voluntate. (1 Joan. 3.) Qui odit fratrem, homicida est, qui scilicet odit ad occidendum. Et quantum ad verba, cum dicit, Contentione. Est autem contentio, impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. (Prov. 20.) Honor est homini qui se separat a contentionibus,

Deinde ponit nocumenta occulta, et primo illud quod est generale, cum dicit, Dolo, quando scilicet aliud simulatur, et aliud agitur. (Jer. 9.) Sagitta vulnerans, lingua eorum, dolum locuta est in ore suo, pacem cum amico suo loquitur, et occulte ei ponit insidias. Post hæc ponit radicem interiorem horum nocumentorum, cum dicit, Maligni tate, quæ importat malum ignem, id est malum affertum in corde, secundum illud (Ps. 27.) Loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus. (Ps. 5.) Non habitabit juxta të malignus. Consequenter ponit nocumenta occulta, quæ præcipue fiunt verbis, cum dicit Susurrones. Qui scilicet occulte susurrant in auribus hominum ad seminandum inter eos discordias. (Eccl. 18) Susurro et bilinguis maledictus in populo: multos enim turbavit pacem habentes. Detractores, qui scilicel detrahunt famæ alicujus occulte, id est, eo ignorante, mala dicentes de eo. (Eccl. 10.) Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Et ne putentur ista peccata esse levia quia solo ore committuntur, subdit, Deo odibiles. Impugnant enim id maxime quod Deus in hominibus amat scilicet mutuum amorem. (Joan. 15.) Hoc est præceptum meum ut diligatis invicem. Unde dicitur (Prov. 6.) Sex

sunt quæ odit Deus, et septimum detestatur anima ejus, sc. qui seminat inter fratres discordias. Addit autem: Contumeliosos, qui scilicet mala in faciem inferunt. (1 Tim. 1.) Qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus. Sic ergo tria vitia in materia conveniunt, quia omnes mala dicunt de proximo. Dicit autem in fine, nam susurro intendit discordiam, detractor infamiam, contumeliosus injuriam. Consequenter ponit peccata quæ pertinent ad omissionem et primo ponit radicem horum peccatorum, cum dicit, Superbos. Dicuntur enim superbi quasi super se euntes per inordinatum appetitum excellentiæ volunt enim præesse, non subesse alienæ regulæ, et ideo præcepta omittunt.(Eccl. 10.) Initium omnis peccati superbia. Quod verum est quantum ad aversionem a Deo, non quantum ad conversionem ad bonum commutabile. Dicitur enim (1 Tim. ult.) quod radix omnium malorum est cupiditas. Secundo ponit processum superbiæ, ex quo primo in corde nascitur elatio, ut sc. homo se super alios efferat. (Luc. 18.) Non sum sicut cæteri hominum. Unde dicitur contra elatos illud (Ps. 130). Neque elati sunt oculi mei.

Secundo ex superbia in opere nascitur novitatum præsumptio. Et quantum ad hoc subdit: Inventores malorum, quia enim bona jam a Deo et ab hominibus sunt instituta, consequens est ut ipsi de novo adinveniant mala. (Is. 3.) Adinventiones eorum contra Dominum. Consequenter ponuntur ipsæ omissiones. Et primo respectu superiorum. Unde quantum ad parentes dicit, Parentibus non obedientes. Contra id quod dicitur (Eph. 6.) Filii obedite parentibus vestris in Domino. Quantum autem ad Deum, dicit, Insipientes, id est contra divinam reve

rentiam agentes. (Job. 28). Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia. Secundo ponit omissionem, quantum ad seipsum, cum dicit, Incompositos, in habitu et in incessu. (Eccl.19.) Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo. Quidam tamen inculpantur (Is. 3) de hoc quod composito gradu incedebant, quia illa compositio excedebat modum communem hominum inter quos conversabantur. Tertio ponit omissionem, quantum ad pares, ad quos debemus habere primo affectum in corde, contra quod dicit Sine affectione. (Prov. 12.) Viscera impiorum crudelia. (2 Tim. 3.) Erunt homines seipsos amantes sc. et non alios.

Secundo debet homo eis exhibere socialem conversationem, contra quod subdit Absque fædere, quo scilicet aliis socialiter non convivunt (Judic. 18.) Percusserunt eos in ore gladii. eo quod cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii. (Eccl. 4.) Væ solı, quoniam cum ceciderit, etc. Quarto quantum ad inferiores, subdit, Sine misericordia, quam debemus miseris exhibere. (Jac. 2.) Judicium sine misericordia fiet illi qui non facit misericordiam, etc.

Deinde cum dicit, Qui cum justitiam, ostendit eos esse obnoxios iræ sive vindictæ divinæ. Circa quod tria sunt consideranda. Primo naturalis eorum affectus quia cum cognoscerent Deum justum et omnes alias perfectiones habentem, non crediderunt quod pro peccatis pœnam inferret. (Soph. 4.) Dicunt in cordibus suis, non faciet Dominus male. Et hoc est quod dicit, Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt. Secundo pœna peccatis eorum debita, cum dicit, Digni sunt morte. (Infra 6.) Stipendia peccali mors est. Dignum est enim

quod anima quæ deserit Deum, a corpore suo deseratur per mortem corporalem, et finaliter deseratur a Deo per mortem æternam, de qua dicitur in (Ps. 33.) Mors peccatorum pessima. Et (Apoc. 2.) In his mors secunda non habebit potestatem. Tertio considerandum est quibus talis pœna debetur. Et primo his qui talia agunt sc. prædicta peccata, secundum illud (Ps. 5.) Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium, et non solum illis qui faciunt, sed etiam his qui consentiunt facientibus. Et hoc dupliciter. Uno modo

directe vel laudando peccatum, secundum illud (Ps. 9.) Laudatur peccator in desideriis animæ suæ. Vel etiam præbendo consilium et favorem, secundum illud (2 Par. 19.) Impio præbes auxilium. Alio modo indirecte, quando non reprehendit aut impedit quocumque modo si potest, et præcipue si ex officio incumbat, sicut peccata filiorum imputantur Heli: sicut patet (4 Reg. 4.) Hæc etiam specialiter Apost. dicit propter quosdam sapientes Gentilium qui et si idola non colebant, tamen colentibus non resistebant.

CAPUT II.

Arguuntur tum Judæi tum Gentiles ex eo quod invicem sese judicarent, cum eadem peccata committerent, ubi obiter quæritur, num judex judicans aliquem de peccato, ab ipso etiam judice commisso, peccet mortaliter.

1. Propter quod inexcusabilis es, o homo, omnis qui judicas. In quo enim alterum judicas, teipsum condemnas. Eadem enim agis quæ judicas. 2. Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem, in eos qui talia agunt.

3. Existimas autem, o homo, qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? 4. An divitias bonitatis ejus et patientia et longanimitatis ejus contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit.

5. Secundum autem duritiam tuam et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei.

Postquam Apostolus ostendit quod Gentiles justificati non sunt ex veritatis cognitione quam habuerunt, hic ostendit quod neque etiam Judæi justificati sunt ex his in quibus gloriabantur. Et sic utrisque est necessaria ad sa

lutem virtus evangelicæ gratiæ. Primo ergo dicit quod Judæi non sunt justificati ex lege. Secundo quod non sunt justificati ex genere, de quo gloriabantur. (3 Cap.) Quid ergo est amplius ? Tertio quod non sunt justificati ex circumcisione. 4. c. Quid ergo dicemus?

Circa primum considerandum est, quod Judæi et Gentiles ad fidem conversi se invicem judicabant de priori vita. Judæi enim Gentibus objiciebant, quod sine Dei lege viventes, idolis immolabant. Gentes autem objiciebant Judæis quod lege Dei accepta, eam non ser vabant. Primo ergo utrosque arguit de inordinato judicio. Secundo specialiter ostendit quod Judæi non erant digni præmio: quia ea in quibus gloriabantur non sufficiebant ad salutem, ibi: Non enim auditores legis. Circa primum duo facit. Primo confutat humanum judicium. Secundo astruit et commendat divinum, ibi: Scimus

« PoprzedniaDalej »