Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt usi ad bonum. Dupliciter autem Deum cognoverunt, uno modo sicut omnibus supereminentem, et sic ei debebant gloriam et honorem, quæ superexcellentibus debetur : isti ideo dicuntur inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt vel quia ei debitum cultum non impenderunt, vel quia virtuti ejus et scientiæ terminum imposuerunt, aliqua ejus potentiæ et scientiæ subtrahentes, contra id quod dicitur (Eccl. 43.) Glorificantes dominum quantumcumque poteritis. Secundo cognoverunt eum sicut omnium bonorum causam, unde ei in omnibus gratiarum actio debebatur, quam tamen ipsi non impendebant, sed potius suo ingenio, et virtuti suæ bona sua ascribebant. Unde subdit, gratias non egerunt sc. domino. (1 Thess. ult.) In omnibus gratias agite. Deinde cum dicit, (Sed evanuerunt) ostendit quod in eis ex culpa est ignorantia subsecuta. Et primo ponit intentum: secundo manifestat propositum, ibi (Dicentes.)

Primo ergo proponit culpam, quæ est ignorantiæ causa, cum dicit, Evanuerunt. Vanum enim dicitur quod non habet stabilitatem seu firmitatem: solus autem Deus de se est immutabilis. (Malac. 3.) Ego Deus et non mutor. Et ideo tunc solum mens humana est a vanitate libera quando Deo innititur, cum autem prætermisso Deo innititur cuicumque creaturæ, incurrit vanitatem. (Sap. 43.) Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, etc. (l's. 93.) Dominus scit cogitationes hominum: quoniam vanæ sunt. In cogitationibus suis evanuerunt inquantum in seipsis, et non in Deo, fiduciam habebant; sibi, et non Deo bona sua ascribentes, secundum illud (Ps. 14.) Labia nostra, etc.

Secundo ponit ignorantiam subsecutam, dicens, Et obscuratum est, id est, per hoc quod obscuratum est, factum est cor eorum insipiens, id est, lumine sapientiæ privatum, per quam homo vere Deum cognoscit. Sicut enim qui oculos corporales a sole materiali avertit, obscuritatem corporalem incurrit, ita ille qui a Deo avertitur de seipso præsumens, et non de Deo, spiritualiter obscuratur. (Prov. 11.) Ubi humilitas, per quam sc. homo se Deo subjicit, ibi sapientia: ubi superbia, ibi contumelia. (Matth. 11.) Abscondisti hæc a sapientibus, secundum quod sc. eis videbatur, et revelasti ea parvulis, id est, humilibus, et de his habetur (Ephes. 4.) Gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum.

Deinde cum dicit, (dicentes) exponit quod dixerat, et primo qualiter in cogitationibus suis evanuerunt, cum dicit, (dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.) Dicentes, id est, sapientiam sibi a seipsis ascribentes. (Is. 5.) Væ qui sapientes estis in oculis vestris. (Is. 19.) Quomodo dicetis Pharaoni, filius sapientium, ego filius regum antiquorum? etc. Secundo exponit quod dixerat, et obscuratum est insipiens cor, cum dicit, stulti facti sunt, quasi contra divinam sapientiam agentes. (Jer. 10.) Stultus factus est omnis homo scientia sua, de qua sc. præsumebat.

Deinde cum dicit (Et mutaverunt gloriam ponit peccatum impietatis Gentilium. Et primo, quantum ad hoc quod peccaverunt contra Dei gloriam. Secundo, quomodo contra veritatem naturæ ipsius, ibi (Quia commutaverunt veritatem.) Circa primum duo facit. Primo ponit impietatis culpam, secundo pœnam, ibi (Propter quod tradidit.) Culpa quidem eorum fuit,

quod quantum in ipsis erat, honorem divinum in alium transtulerunt, secundum illud (Jer. 2) Populus meus mutavit gloriam suam in idolum. Primo ergo ponit id quod mutaverunt : secundo id in quod mutaverunt, ibi (In similitudinem.)

Circa primum tria sunt attendenda ex parte Dei. Primo quidem ipsius gloria quam tangit, dicens, et mutaverunt gloriam, quod potest intelligi dupliciter. Uno modo de gloria qua homo Deum glorificat, ei cultum latriæ exhibendo. (1 Tim. 1.) Soli Deo honor. Hanc igitur mutaverunt, cum cultum Deo debitum exhibuerunt aliis. Alio modo potest intelligi de gloria, qua Deus in se gloriosus est, quæ est incomprehensibilis et infinita. (Prov. 25.) Perscrutator majestatis opprimetur a gloria. Quæ quidem gloria nihil est aliud quam ipsa claritas divinæ naturæ. Lucem enim habitat inaccessibilem. (1 Tim. ult.) Hanc autem mutaverunt dum eam aliis attribuerunt. Incommunicabile enim nomen lignis et lapidibus imposuerunt, ut dicitur (Sap. 14.)

Secundo notatur incorruptibilitas cum dicit, incorruptibilis, ipse enim solus perfecte incorruptibilis est, qui est omnino immutabilis. Omnis enim mutatio quædam corruptio est. Unde dicitur (1 Tim. ult.) Solus habet immortalitem.

Tertio notatur naturæ sublimitas cum dicitur, Dei: ut enim in (Ps. 47.) dicitur, Deus magnus Dominus. Ex parte vero ejus in quod mutaverunt, tria correspondentia ponuntur. Nam contra gloriam dicit, in similitudinem imaginis, id est, in similitudinem alicujus rei per modum imaginis ab aliquo expressæ. Manifestum enim est quod similitudo imaginis est posterior illa re cujus est imago. Gloria autem

sive claritas Dei est principium omnis speciei et formæ. Et sic dum Dei gloriam in similitudinem imaginis mutaverunt, converterunt primum in ultimum. (Sap. 14.) Acerbo luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem. Contra id quod dixerat incorruptibilis, dicit corruptibilis. (Ps. 29.) Quæ utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem? Sc. quod est amplius jam corruptum sive mortuum. (Sap. 15.) Cum sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Contra id quod dixit Dei, ponit hominis. (Job. 32.) Non accipiam personam viri et Deum homini non æquabo. Et quod est abominabilius, homo gloriam Dei transtulit non solum in hominem, qui est ad imaginem Dei: sed etiam ad ea quæ sunt infra hominem. Unde subdit, et volucrum, quantum ad volatilia. Et quadrupedum, quantum ad gressibilia. Et serpentum, quantum ad reptilia. Prætermittit autem pisces tanquam magis ab humana conversatione sejunctos. Hæc autem omnia sunt a Deo homini supposita. (Ps. 8.) Omnia subjecisti sub pedibus ejus. (Ezech. 8.) Ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi : et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, etc.

Est autem notandum, quod sicut dicit Glos. ab adventu Æneæ consueverunt in Italia imagines hominum coli, puta Jovis, Herculis et similium. Sed tempore Cæsaris Augusti devicta Egypto eorum cultum Romani assumpserunt: qui imagines animalium colebant propter figuras animalium quæ notantur in cælo, quibus Ægyptii tanquam astrologiæ dediti, cultum divinitatis impendebant. Unde et Dominus filios Israel in Ægypto nutritos, ab hujusmodi cultu removet dicens, (Deut. 4) Ne forte oculis ele

vatis in cælum videas solem et lunam et omnia astra cæli, etc. Deinde cum dicit (Propter quod tradidit), ponit pœnam hujusmodi culpæ responden

tem.

Circa quod considerandum est quod homo medium locum obtinet inter Deum et animalia bruta, et cum utroque extremorum communicat: cum Deo quidem secundum intellectualita→ tem, cum animalibus vero brutis secundum sensualitatem. Sicut igitur homo id quod est Dei mutavit usque ad bestias ita Deus id quod est divinum in homine secundum rationem, subdit ei quod est brutale in ipso sc. desiderio sensualitatis secundum illud (Ps. 48.) Homo cum in honore esset, non intellexit, similitudines sc. divinæ imaginis propter rationem, compara→ tus est jumentis insipientibus. Hoc est ergo quod dicit, propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis, ut eorum ratio subderetur desideriis cordis, sc. sensualis affectus de quibus dicitur (infra 13.) Carnis curam ne feceritis in desideriis, etc. Quod quidem est contra naturalem ordinem ho minis, secundum quem ratio appetitui sensibili dominatur. (Gen. 4.) Sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Inducit ergo homines in desideria cordis eorum, sicut in manum dominorum crudelium. (Is. 49.) Tra dam Ægyptum in manum dominorum crudelium. Præcipue tamen circa appetitum sensitivum bestialis quædam deordinatio pertinet ad peccata carnalia. Nam delectationes tactus, circa quas sunt gula et luxuria, manifeste sunt communes uobis et brutis. Et ideo sunt magis exprobrabiles. quasi magis brutales, ut dicit Philosophus in tertio Ethicor. Et hoc designatur cum subdit, in immunditiam quæ ad peccata carnalia pertinet: secundum

illud (Ephes. 5.) Omnis fornicator aut immundus: quia sc. homo per hujusmodi peccata maxime convertitur et traditur ad id quod est infra ipsum: unumquodque enim dicitur esse impurum sive immundum ex commixtione vilioris, sicut argentum ex com→ mixtione plumbi. Unde exponens subdit. Ut contumeliis, id est, turpibus et immundis actibus, afficiant, id est, inficiant, corpora sua in semetipsis, id est, non quasi ab aliis coacti, puta a Barbaris, sed a semetipsis hoc agunt propria sponte. (infra 9.) Aut non habet potestatem figulus luti ex eodem luto facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam, sc. in turpem usum. Sed cum hujusmodi immunditia sit peccatum, videtur quod Deus in eam homines non tradat: quia ut dicitur (Jac. 1.) Deus intentator malorum est. Dicendum est quod Deus non dicitur tradere homines in immunditiam directe inclinando affectum hominis ad malum, quia Deus omnia ordinat in seipsum. (Prov. 16.) Universa propter se operatus est Dominus. Peccatum autem est aliquid per aversionem ab eo. Sed indirecte trahit homines in peccatum, inquantum juste subtrahit gratiam per quam homines continebantur ne peccarent, sicut si aliquis alicujus sustentaculum tolleret, diceretur facere casum ejus. Et per hunc modum, primum peccatum est causa sequentis peccati, sequens vero est pœna prioris. Ad cujus evidentiam sciendum est quod unum peccatum potest esse causa alterius indirecte et directe. Directe quidem, inquantum ex uno peccato inclinatur ad aliud, quod fit tripliciter. Uno mado secundum rationem causæ finalis, sicut cum quis ex avaritia vel invidia incitatur ad homicidium committendum.Secundo, secundum rationem causæ mate

rialis, sicut gula inducit ad luxuriam ministrando materiam. Tertio, secundum rationem causæ moventis, sicut cum ex multis actibus alicujus peccati generatur habitus ad simile peccatum inducens. Indirecte autem, sicut primum peccatum meretur exclusionem gratiæ, qua subtracta homo ruit in aliud peccatum. Et sic primum peccatum est causa secundi indirecte sive per accidens, sicut removens prohibens.

Sed notandum est quod peccatum inquantum hujusmodi non potest esse poena, quia pœnam contra voluntatem patimur, peccatum autem est voluntarium, ut Aug. dicit: sed quia peccatum habet quædam adjuncta quæ sunt contra voluntatem peccantis, ratione eorum peccatum dicitur pœna præcedentis peccati. Hoc autem est uno modo aliquid præcedens peccatum, sicut subtractio gratiæ, ex qua sequitur ut homo peccet. Alio modo est aliquid adjunctum ipsi peccato vel interius, sicut est inordinatio animi. Unde Aug. dicit in primo confess. jussisti domine, et sic est ut pœna sibi sit omnis inordinatus animus, sive quantum ad exteriores actus, quibus difficultates ac labores adjunguntur, secundum illud quod dicunt impii. (Sap. 5.) Ambulavimus vias difficiles, etc. Tertio, quantum ad id quod sequitur peccatum, sicut est remorsus conscientiæ, infamia, et similia.

Deinde cum dicit (Commutaverunt, etc.) Ponit culpam impietatis quam commiserunt contra veritatem divinæ naturæ. Et primo ponit culpam, secundo pœnam, ibi, ( Propterea tradidit.) Divina autem natura potest considerari dupliciter. Uno modo secundum quod est ratio cognoscendi, ut veritas prima, et quantum ad hoc dicit, quia commutaverunt veritatem Dei in men

dacium, quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo, quia veram cognitionem quam a Deo acceperunt perversa ratione ad falsa dogmata converterunt, sicut cum dixerunt idola esse Deos, vel Deum non esse omnipotentem, vel omniscientem. (Jer. 9.) Docuerunt linguas suas loqui mendacium. Alio modo veritatem Dei in mendacium mutaverunt, quia divinitatis naturam, quæ est ipsa veritas, attribuerunt idolo quod est mendacium inquantum non est Deus, ut dicitur (Jer. 19.) Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. Nunquid faciet homo sibi Deos, et ipsi non sunt dii? Alio modo potest considerari divina natura, secundum quod est principium essendi omnibus per creationem, et sic debetur ei ab homine interius quidem cultus secundum pium affectum. (Joan. 9.) Si quis cultor est Dei, etc. exterius vero debetur ei servitus latriæ, secundum illud (Deut. 6.) Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Unde et subdit contra eos sc., Coluerunt et servierunt creaturæ potius, etc. Colebant enim cælestia corpora, et aerem et aquam, et alia hujusmodi, secundum illud. (Sap. 13.) Aut ignem aut spiritum aut citatum aerem, etc. Et in hoc improbat sapientes gentilium, qui quamvis nunquam in imaginibus aliquid numinis esse crederent, sicut sectatores Hermetis credebant, neque ea quæ a poetis fabulose dicebantur de diis crederent esse vera, creaturis tamen aliquibus cultum divinitatis impendebant, ex quibus rationem fabularum assignabant, sicut Varro posuit totum mundum esse Deum propter animam ejus, dicens quod toti mundo, et omnibus partibus ejus, divinitatis cultus impendi potest, sc. aeri, quem vocabant Junonem, et aquæ, quam

vocabant Liæum, et sic de aliis. Platonici etiam posuerunt quod omnibus substantiis rationalibus quæ sunt supra nos cultus divinitatis debetur: puta dæmonibus, animabus cælestium corporum, intelligentiis, id est substantiis separatis. Quamvis autem his quæ supra nos sunt aliquam reverentiam exhibere debeamus, non tamen cultu latriæ, quæ præcipue in sacrificiis et oblatione consistit, per quam homo profitetur omnium bonorum Deum esse auctorem, sicut et in quolibet regno aliquis honor supremo Domino exhibetur, quem non licet transferre in alium. Et ideo subdit, qui est benedictus, id est, cujus bonitas est manifesta. Sicut enim dicimur benedicere Deum, inquantum ejus bonitatem corde recognoscimus et ore confitemur. (Eccles. 43.) Benedicentes Deum exaltate illum quantum potestis. Addit autem, in sæcula, quia

[blocks in formation]

LECTIO 8.

26. Propterea tradidit illos Deus in possiones ignominia. Nam fœminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam. 27. Similiter autem et masculi relicto naturali usu fœminæ exarserunt in desideriis suis in invicem : masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. 28. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

29. Repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurrones, 30. Detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,

31. Insipientes, incompositos, sine affectione, absque fædere, sine misericordia.

32. Qui cum justitiam Dei cognovis

sent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Posita culpa impietatis, secundum quam contra naturam divinam peccaverunt, hic ponit pœnam, qua sc. ad hoc reducti sunt, ut contra suam naturam peccarent. Et primo ponit pœnam, secundo exponit, ibi (Nam fœmina,) tertio ejus convenientiam ostendit, ibi (Et mercedem.) Dicit ergo primo (propterea) scilicet quia Dei veritatem in mendacium mutaverunt (tradidit illos Deus) non quidem im

« PoprzedniaDalej »