Obrazy na stronie
PDF
ePub

dit, Ex fide in fidem, id est ex fide veteris testamenti procedendo in fidem novi testamenti, quia ab utroque homines justificantur, et salvantur per fidem Christi, quia eadem fide crediderunt venturum, qua nos venisse credimus. Et ideo dicitur (1 Cor. 3.) Habentes eamdem speciem fidei, credimus propter quod loquimur. Vel potest intelligi ex fide prædicatorum in fidem auditorum. (Infra 11.) Quomodo credent ei quem non audierunt? Vel ex fide unius articuli in fidem alterius, quia ad justificationem requiritur omnium articulorum fides. (Apoc. 4.) Beatus qui legit et audit verba prophetic hujus, sc. omnia, non unum tantum, Alio modo potest intelligi ex fide præsenti in fidem futuram, id est in plenam visionem Dei : quæ quidem dicitur fides ratione certæ et firma cognitionis. Hoc autem ratione evangelicæ cognitionis (1 Cor. 43.) Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem fa cie ad faciem. Probat autem hanc expositionem, cum subdit, sicut scriptum est: Justus autem meus ex fide vivit. Quod quidem accipitur secundum litteram 70. Nam in littera nostra, quæ est secundum Hebraicam veritatem, dicitur, Justus ex fide sua vivit. Dicitur autem justus meus, sc. a me justificatus, et apud me justus reputaius. (Infra 4.) Si autem Abraham ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim scriptura dicit? Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justitiam. Unde ex hoc subditur, Ex fide vivit, sc. vita gratiæ. Gal. 2.) Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Quatuor autem hic considerare oportet circa fidem.

Primum quidem quid sit fides. Importat enim assensum quemdam cum certitudine ad id quod non videtur ex

voluntate, quia nullus credit nisi volens, ut Aug. dicit. Et secundum hoc differt credens a dubitante, qui in neutram partem assentit. Differt etiam ab opinante, qui assentit in unam partem, non cum certitudine, sed cum formidine alterius. Differt etiam a sciente, qui per certitudinem assentit ex necessitate rationis. Et securdum hoc fides est media inter scientiam et opinionem.

Secundo considerandum est, an fides sit virtus, et manifestum est, quod non est virtus, si accipiatur pro eo quod creditur, secundum illud, Fides Catholica hæc est, ut unum Deum in trinitate. Si autem accipiatur pro habitu quo credimus, sic quandoque est virtus quandoque non. Est enim virtus, principium actus perfecti. Actus autem ex duobus principiis dependens non potest esse perfectus, si alteri principiorum desit sua perfectio, sicut equitatio non potest esse perfecta, si vel equus bene non vadat, vel sessor equum ducere nesciat. Actus autem fidei, qui est credere, dependet ex intellectu, et voluntate movente intellectum ad assensum. Unde actus fidei erit perfectus, si voluntas perficiatur per habitum charitatis, et intellectus per habitum fidei, non autem si habitus charitatis desit, et ideo fides formata charitate est virtus, non autem fides informis.

Tertio considerandum est quod idem numero habitus fidei, qui sine charitate erat informis, adveniente charitate fit virtus: quia cum charitas sit extra essentiam fidei, per ejus adventum vel recessum, non mutatur substantia ejus.

Quarto considerandum est quod sicut corpus vivit per animam naturali vita, ita anima vivit per Deum vita gratiæ Primo autem Deus animam in

SC.

habitat per fidem. (Eph. 3.) Habitare Christum per fidem in cordibus vestris, nec tamen est perfecta habitatio, nisi fides per charitatem sit formata, quæ per vinculum perfectionis nos unit Deo, ut dicitur (Colos. 3.) Et ideo quod hic dicit, Ex fide vivit, intelligendum est fide formata. Deinde cum dicit (Revelatur enim ira Dei) probat quod dixerat, virtutem evangelicæ gratiæ esse omnibus hominibus in salutem. Et primo ostendit quod est necessaria ad salutem.Secundo quod est efficax sive sufficiens. 5. cap. ibi (Justificati igitur ex fide.) Circa primum duo facit. Primo ostendit virtutem evangelicæ gratiæ fuisse necessariam ad salutem Genti bus quia sc. sapientia de qua confidebant, salvare eos non potuit. Secundo estendit quod fuit necessaria Judæis, quia sc. circumcisio et lex et alia in quibus confidebant, eis salutem non attulerunt, secundo cap. ibi (Propter quod inexcusabilis es.) Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi (Quia quod notum est Dei.) Proponit autem tria.

Primo quidem pœnam dicens, recte dico quod in eo justitia Dei revelatur. Revelatur enim in eo ira Dei, id est, vindicta ipsius, quæ dicitur ira Dei secundum similitudinem hominum irascentium, qui vindictam quærunt, extra tamen Deus vindictam infert ex animi tranquillitate. (Sap. 12.) Tu autem dominator noster cum tranquillitate judicas. Et de hac ira Dei dicitur (Joan. 3.) Qui incredulus est filio, non videbit vitam sed ira Dei manet super eum. Hoc autem dicitur, quia quidam philosophi dicebaut, a Deo non esse pœnas peccatorum : contra id quod dicitur in (Ps. 93.) Qui corripit gentes, non arguet? Unde additur, De cælo, quia credebant circa

[ocr errors]

cælestia ejus providentiam occupari, ita quod ad res terrenas non se extenderet. (Job. 22.) Circa cardines cæli perambulat, nec nostra considerat. Sed sicut etiam in (Ps. 101.) dicitur, Dominus de cœlo in terram prospexit. Vel dicitur de cœlo eorum iniquitatem demonstrare, quia maxime ex magnitudine cœli creatoris virtutem intelligere debuerunt. (Job. 20.) Revelabunt cæli iniquitatem ejus. Vel de cœlo venturi ad judicium. (Act. 5.) Quemadmodum vidistis eum ascendentem in cælum, ita veniet.

Secundo ponit culpam, pro qua pœna infligitur. Et primo quidem culpam, quæ contra Deum committitur, cum subdit. Super omnem impietatem. Sicut enim pietas dicitur cultus qui Deo exhibetur, tanquam summo parenti, sic impietas dicitur peccatum quod est contra cultum divinum. (Ezech. 48.) Impietas impii super eum erit. Secundo ponit culpam quæ committitur in homine, cum dicit. (Et injustitiam), Nam justitia est per quam homines sibi invicem ratione conveniunt et communicant. (Job. 35.) Filium hominis adjuvabit justitia tua. Tertio ponit cognitionem quam de eo habuerunt, cum subdit. (Hominum eorum qui veritatem Dei) id est, veram de Deo cognitionem detinent in injustitia quasi captivatam. Nam vera Dei cognitio qua: tum est de se, inducit homines ad bonum, sed ligatur quasi captivitate detenta per injustitiæ affectum, per quam, ut (Ps. 11.) dicitur: Diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

Deinde cum dicit, (Quia quod notum est) manifestat propositum, ordine tamen retrogrado. Primo enim consentit quod sapientes Gentilium de Deo cognoverunt veritatem. Secundo ostendit quod in eis impietas et injustitia fuerit, ibi (Ita ut sint inexcusa

biles.) Tertio quod iram Dei incurrerunt, ibi (Qui cum justitiam Dei.) Circa primum tria facit. Primo ostendit quid de Deo cognoverunt. Secundo ostendit a quo hujusmodi cognitionem acceperunt, ibi (Deus enim illis.) Tertio ostendit per quem modum, ibi (Invisibilia enim). Dicit ergo primo, recte dico quod veritatem Dei detinuerunt. Fuit enim in eis quantum ad aliquid vera Dei cognitio, quia quod notum est Dei, id est, quod cognoscibile est de Deo ab homine per rationem, manifestum est in illis, id est, manifestum est eis ex eo quod in illis est, id est, ex lumine intrinseco. Sciendum est ergo quod aliquid circa Deum est omnino ignotum homini in hac vita sc. quid est Deus. Unde et Paulus invenit Athenis, aram inscriptam, Ignoto Deo, et hoc ideo quia cognitio hominis incipit ab his quæ sunt ei connaturalia, sc. a sensibilibus creaturis, quæ non sunt proportionatæ ad repræsentandam divinam essentiam.

Potest tamen homo ex hujusmodi creaturis Deum tripliciter cognoscere, ut Dionysius dicit in libro de divinis nominibus. Uno quidem modo per causalitatem, quia enim hujusmodi creaturæ sunt defectibiles et mutabiles, necesse est eas reducere ad aliquod principium immobile et perfectum, et secundum hoc cognoscitur de Deo an est. Secundo per viam excellentiæ. Non enim reducuntur omnia in primum principium sicuti in propriam causam et univocam, prout homo hominem generat, sed sicut in causam communem et excedentem, et ex hoc cognoscitur quod est super omnia. Tertio per viam negationis, quia si est causa excedens, nihil eorum quæ sunt in creaturis potest ei competere, sicut etiam neque corpus cœleste proprie dicitur grave vel leve, aut cali

dum aut frigidum. Et secundum hoc dicimus Deum immobilem et infinitum, et si quid aliud hujusmodi dicitur : hujusmodi autem cognitionem habuerunt per lumen rationis inditum. (Ps. 4. Multi dicunt, quis ostendit nobis bona? signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Deinde cum dicit (Deus illis manifestavit) ostendit a quo auctore hujusmodi cognitio eis fuerit manifestata, et dicit quod Deus illis manifesta vit secundum illud (Job. 35.) Docet nos super jumenta terræ. Ubi considerandum est quod unus homo alteri manifestat, explicando conceptum suum per aliqua signa exteriora, puta per vocem vel scripturam. Deus autem dupliciter aliquid homini manifestat. Uno modo infundendo lumen interius, per quod homo cognoscit. (Ps. 42.) Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Alio modo proponendo suæ sapientiæ signa exteriora, sc. sensibiles creaturas. (Eccl. 1.) Effudit illam, sc., sapientiam, super omnia opera sua. Sic ergo Deus illis manifestavit, vel interius infundendo lumen, vel exterius proponendo visibiles creaturas, in quibus, sicut in quodam libro, Dei cognitio legeretur.

Deinde cum dicit (Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, etc.) ostendit per quem modum hujusmodi cognitionem acceperint. Ubi primo considerandum est quæ sunt ista quæ de Deo cognoverunt. Et ponit tria. Primo quidem invisibilia ipsius, per quæ intelligitur Dei essentia, quæ, sicut dictum est, a nobis videri non potest. (Joan. 4.) Deum nemo vidit unquam, sc. per essentiam vita mortali vivens. (1 Tim. 4.) Regi sæculorum immortali invisibili. Dicit autem pluraliter invisibilia, quia Dei essentia non est nobis cognita, secundum illud quod est, sc. prout in se est una. Sic erit nobis in patria

[ocr errors]

cognita, et tunc erit Dominus unus, et nomen ejus unum, ut dicitur Zachar. ult. Est autem manifesta nobis per quasdam similitudines in creaturis repertas, quæ id quod in Deo unum est, multipliciter participant, et secundum hoc intellectus noster considerat unitatem divinæ essentiæ sub ratione bonitatis, sapientiæ, virtutis, et hujusmodi quæ in Deo non sunt. Hæc ergo invisibilia Dei dixit, quia illud unum quod his nominibus seu rationibus in Deo respondet, non videtur a nobis. (Heb. 11.) Ut ex invisibilibus visibilia fierent.

Aliudautem quod de Deo cognoscitur, est virtus ipsius: secundum quam res ab eo procedunt, sicut a principio. (Ps. 146.) Magnus Dominus, et magna virtus ejus. Hanc ergo virtutem philosophi perpetuam esse cognoverunt. Unde dicitur, Sempiterna quoque virtus ejus.

Tertium cognitum est quod dicit, Et divinitas. Ad quod pertinet quod cognoverunt Deum sicut ultimum finem, in quem omnia tendunt. Divinum enim bonum dicitur bonum commune quod ab omnibus participatur : propter hoc potius dixit divinitatem, quæ participationem significat, quam deitatem, quæ significat essentiam Dei. (Col. 2.) Et in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis. Hæc autem tria referuntur ad tres modos cognoscendi supradictos. Nam invisibilia Dei cognoscuntur per viam negationis sempiterna virtus per viam causalitatis divinitas per viam excellentiæ.

Secundo considerandum est per quod medium illa cognoverunt quod designatur, cum dicit, per ea quæ facta sunt. Sicut enim ars manifestatur per artificis opera, ita et Dei sapientia manifestatur per creaturas. (Sap. 13.) A magnitudine enim speciei et creaturæ cognos

cibiliter polerit creator harum videri. Tertio ostendit quomodo per ista cognoscatur Deus, cum dicit, Intellecta conspiciuntur. Intellectu enim cognosci potest Deus, non sensu vel imaginatione, quæ corporalia non transcendunt. Deus autem spiritus est, ut (Joan. 4.) dicitur. (Is. 52.) Ecce intelliget servus meus. Quarto potest designari a quo per hunc modum Deus cognoscatur, cum dicitur, A creatura mundi, per quod uno modo potest intelligi homo. (Marc. ult.) Prædicate Evangelium omni creaturæ, vel propter excellentiam hominis, qui ordine naturæ minor est angelis : sed excellit inter inferiores creaturas, secundum illud (Ps. 8.) Minuisti eum paulo minus ab angelis : omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves, etc. Vel quia communicat cum omni creatura: habet enim esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis, ut Greg. dicit. Alio modo potest intelligi de universali creatura. Nulla enim creatura ex propriis naturalibus potest Dei essentiam in seipsa videre. Unde et de Seraphim dicitur (Is. 6.) Quod duabus alis velabant caput : sed sicut homo intelligit Deum per creaturas visibiles, ita angelus per hoc quod intelligit propriam essentiam. Potest autem aliter intelligi per creaturam mundi non ipsa res creata, sed rerum creatio: ac si diceretur, a creatione mundi, et tunc potest dupliciter ordinari. Uno modo, quod intelligatur quod invisibilia Dei intelliguntur per ea quæ facta sunt a creatione mundi, non solum per ea quæ facta sunt tempore gratiæ. Alio modo quod intelligatur, quod a creatione mundi homines inceperunt Deum cognoscere per ea quæ facta sunt. (Job. 26.) Omnes homines vident eum. Glos. autem dicit quod

per invisibilia Dei, intelligitur persona patris. (4 Tim. ult.) Quem nullus hominum vidit, etc. Per sempiternam virtutem, persona filii, secundum illud (4 Cor. 4.) Christum Dei virtutem.Per divinitatem, persona Spiritus Sancti, cui appropriatur bonitas, non quod philosophi ductu rationis potuerint pervenire per ea quæ facta sunt in cognitionem personarum, quantum ad propria quæ non significant habi

tudinem causæ ad creaturas, sed secundum appropriata. Dicuntur tamen defecisse in tertio signo, id est, in Spiritu Sancto: quia non posuerunt aliquid respondere Spiritui Sancto, sicut posuerunt aliquid respondere patri, sc. ipsum primum principium, et aliquid respondere filio, sc. primam mentem creatam, quam vocabant paternum intellectum, ut Macrobius dicit in libro super somnium Scipionis.

LECTIO 7.

Ita ut sint inexcusabiles. 21. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis: et obscuratum est insipiens cor eorum:

22. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.

23. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. 24. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis :

25. Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.

Postquam Apostolus ostendit veritatem Dei fuisse a Gentibus cognitam: hic ostendit eos fuisse obnoxios culpæ impietatis et injustitiæ. Et primo ostendit hoc quantum ad culpam impietatis. Secundo quantum ad culpam injustitiæ, ibi (Et sicut non probaverunt, etc.) Posset autem aliquis credere eos a culpa impietatis excusari propter ignorantiam, sicut Apostolus de se di cit infra (1 Tim. 4.) Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci.

Primo ergo ostendit Gentiles non esse excusabiles. Secundo ponit eorum culpam, ibi: (Et mutaverunt gloriam.)

Circa primum considerandum est, quod tunc ignorantia culpam excusat, quando sic procedit et causat culpam, quod non causatur a culpa, sicut cum aliquis adhibita diligentia debita dum credit percutere hostem, percutit patrem. Si vero ignorantia causetur ex culpa, non potest subsequentem culpam ignorantia excusare. Unde si quis per ebrietatem homicidium committit non excusatur a culpa, quia peccavit se inebriando. Unde secundum philosophum, meretur duplices mulctationes. Primo igitur proponit quod intendit dicens, ita quod est Dei, notum est eis, ut sint inexcusabiles, id est, ut per ignorantiam excusari non possint. (Jac. 4.) Scienti bonum et non operanti peccatum est illi (Infra 2.) Propter quod inexcusabilis est.

Secundo ibi (Quia cum cognovissent etc.) Probat quod dixerat, et primo ostendit quod prima eorum culpa ex ignorantia non processit: secundo quod ex hac culpa est ignorantia subsecuta, ibi (Sed evanuerunt.) Quod autem prima eorum culpa non fuerit ex ignorantia ostenditur, per hoc quod Dei cognitionem habentes ea non

« PoprzedniaDalej »