Obrazy na stronie
PDF
ePub

2

tet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Tertio, quia est ab eo injunctum. (Marc. ult.) Prædicate evangelium omni creaturæ. Sed secundum Aug. cum idem sit, testis est mihi Deus, quod juro per Deum, videtur Apost. facere contra id quod Dominus dicit (Matth. 5.) Ego dico vobis, non jurare omnino. (Jac. ult.) Ante omnia autem fratres mei, nolite jurare. Sed sicut dicit Aug. lib. contra Manich. Intellectus sacræ scripturæ ex actibus sanctorum intelligitur. Idem enim spiritus quo sacræ scripturæ sunt editæ, secundum illud (2 Pet. 1.) Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei, sanctos viros ad operandum inducit. (Infra 8.) Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Ex hoc ergo quod Paulus jurasse invenitur, ostenditur verbum Domini et Apost. Jacobi non sic esse intelligendum quasi juramentum sit omnino illicitum, sed quia ad hoc homo niti debeat, ut quantum ex ipso est juramento non utatur tanquam quodam bono et per se appetibili, tum propter periculum quod imminet ex frequenti juratione, ne homo labatur in perjurium propter labilitatem humanæ linguæ, secundum illud (Eccl. 23.) Jurationi non assuescat os tuum, nam multi, etc. Tum etiam quia contra reverentiam Dei facere videtur qui ipsum absque necessaria causa testem inducit. Unde (Eccl. 23.) Nominatio Dei non sit assidua in ore tuo. Unde nec Apost. jurasse invenitur nisi scribendo quando homo cum majori deliberatione et cautela loquitur. Est autem quandoque necessarium juramentum, ut fides verbo dicentis adhibeatur, quod quandoque utile est etiam ei qui audit. Et sic Apost. jurat propter utilitatem auditorum, quibus erat utile ut ei crederent, quasi non quærens quod sibi utile est, sed multis, ut

salvi fierent. Unde quod Dominus dicit (Matth. 5.) Quod amplius est, sc. quam simplex verbum, a malo est, non est intelligendum a malo ejus qui jurat, sed ejus qui exigit juramentum: non quidem a malo culpæ, nisi in casu quando existimat quis eum a quo exigit juramentum esse falsum juraturum tunc enim est grave peccatum, ut dicit August. Sed intelligit, esse a malo pœnæ, scilicet ignorantia qua nescimus an sit verum, quod dicitur nobis.

Est autem duplex modus jurandi. Unus quidem per simplicem attestationem, sicut cum dicitur, per Deum, vel, testis est mihi Deus, et hoc modo Apostolus jurat hic. Alius autem per execrationem, quando scilicet aliquis implorat divinum testimonium secundum aliquam pœnam sibi infligendam si mentitur, secundum illud (Ps. 7.) Si reddidi retribuentibus mihi mala, etc. Et hoc etiam modo Apostolus jurat. (2 Cor. 1.) Testem Deum invoco

in animam meam.

Consequenter hic ponit id supra quod eum testem invocat, dicens, quod memoriam vestri facio semper in orationibus meis quæ sunt sine intermissione, sc. quia semper in orationibus suis pro eis orabat propter utilitatem communem, quæ ex eorum conversione proveniebat. (1 Reg. 12.) Absit hoc peccatum a me in Domino, ut cessem orare pro vobis. Quod autem dicit, Memoriam vestri facio, dupliciter potest intelligi. Uno modo sic, Memoriam vestri habeo, secundum illud

(Ps. 136.) Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Alio modo, Memoriam vestri facio, sc. orationem Deo, qui respicit orationes humilium. Et sic dum sancti pro aliquibus orant, quodammodo divino aspectui proponuntur, sicut et

cætera sanctorum facta. Unde (3 Reg. 17.) dixit mulier ad Heliam: Ingressus es ad me, ut remorarentur iniquitates meæ. Quasi illud sit in memoria et in oculis Dei quod contra justos agitur. Quod autem dicit, orationes sine intermissione se habere, congruit ei, quod dicit (2 Thess. ult.) Sine intermissione orate. Et (Luc. 18.) Oportet semper orare et nunquam deficere.Quæ quidem possunt intelligitribus modis. Uno modo, quantum ad ipsum actum orandi, et sic semper vel sine intermissione orat, qui statutis temporibus et horis orat. (Act. 3.) Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Alio modo, quantum ad finem orationis, qui est, ut intellectus noster ascendat in Deum. Et sic tamdiu homo orat, quamdiu totam vitam suam in Deum ordinat. (1 Cor.10.) Sive manducatis, sive bibitis, etc. Tertio quantum ad causam, dum enim aliquis agit, unde alii pro eo orent, ipse orare videtur, ut patet in his qui dant eleemosynas pauperibus qui pro eis orant. (Eccl. 29.) Conclude eleemosynam in sinu pauperis, etc. Sic ergo continuanda est littera, gratias ago pro vobis, quia bona vestra reputo quasi mea, quod patet ex hoc, quod pro vobis oro, sicut pro meipso.

Deinde cum dicit, Obsecrans, etc. probat affectum suum ex desiderio visitationis. Et primo ponit desiderium. Secundo propositum exequendi, ibi. Nolo autem vos ignorare, etc. Circa primum duo facit. Primo ponit desiderii signum. Secundo desiderii causam, ibi. Desidero enim. Signum autem desiderii est oratio quam pro hoc faciebat, ex hoc autem signum ostenditur desiderii hujusmodi.

Primo quidem intensum per hoc quod dicit, Obsecrans, quasi ob sacra

contestans, sicut pro aliquo magno, quod mea merita excedit. (Prov. 18). Cum obsecrationibus loquitur pauper, et dives effabitur rigide. Quod autem intense desideratur, magnum desideranti videtur. Secundo ostenditur esse anxium, cum dicit, si quo modo. Quæ enim anxie aliquis desiderat, quærit adipisci quocumque modo, sive facili sine laborioso. (Phil. 1.) Quid enim dum omni modo prædicetur sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur. Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Tertio ostenditur esse diuturnum in hoc, quod dicit, Tandem aliquando, sc. post longa desideria. Justi enim non ad horam, sed perseveranter afficiuntur. (Prov. 17.) Omni tempore diligit qui amicus est. Quarto ostenditur esse rectum ex hoc, quod est divinæ voluntati conforme. Unde subdit, Prosperum iter habeam et hoc in voluntate Dei id est secundum voluntatem ejus, secundum quam solum aliquid reputo prosperum, sicut et Dominus dicit (Matth. 26.) Non mea voluntas, sed tua fiat.

Deinde cum dicit, Desidero enim, etc. Ostendit desiderii causam, quæ quidem est duplex. Una utilitas eorum qui erant visitandi. Unde dicit Desidero enim videre vos. (Phil. 1.) Cupio omnes vos esse in visceribus Christi. Et hoc non in vanum, sicut est in amicitia seculari, sed ut impartiar id est tradam vobis aliquid gratiæ spiritualis, non tanquam auctor gratiæ, sed sicut minister. (1 Cor. 4.) Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et hoc ad confirmandos vos, sc. in fide quam suscepistis. (Luc. 22.) Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Impartitur autem gratiam minister multipliciter. Tum per administrationem sacramentorum gratiæ. (1 Pet. 4.) Unusquisque sicut accepit

gratiam in alterutrum illam administrantes, etc. Tum per exhortationem sermonum. (Ephes. 4.) Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Secunda causa est mutua consolatio quæ consideratur in convictu amicorum. Unde subdit, Id sc. me videre vos et impartiri gratiam, et me simul consolari cum vobis per eam, quæ invicem est fidem vestram atque meam. Ad mutuam enim consolationem redit, si unanimes in fide reddamur. (2 Cor. 7.) Qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus, in adventu Titi. Non solum, etc.

Deinde cum dicit, Nolo autem vos ignorare, ne videatur esse vanum desiderium, subdit propositum prosequendi. Et primo proponit propositum. Secundo ostendit causam propositi, ibi. Ut aliquem fructum. Tertio concludit propositi promptitudinem, ibi. Ita quod in me. Circa primum duo facit. Primo ponit propositum. Secundo impedimentum, ibi. Et prohibitus sum, etc. Dicit ergo primo, Non solum desidero vos videre, sed etiam proposui ad hoc operam dare: et hoc fratres nolo vos ignorare, quia sæpe proposui venire ad vos, ut dilectionem meam ostenderem, non solum verbo et lingua, sed etiam opere et veritate, ut dicitur (1 Joan. 3.) Secundo tangit obstaculum impediens eum ab isto proposito exequendo, dicens, Prohibitus sum usque adhuc, et hoc vel a diabolo, qui nititur impedire prædicationem, ex qua provenit salus hominum (Prov.25.) Ventus aquilo dissipat pluviam, id est doctrinas prædicatorum. Vel etiam ab ipso Deo, secundum cujus nutum dispensantur prædicatorum itinera et verba. (Job. 37) Nubes, sc. prædicatores, spargunt lumen suum, quæ lus

trant cuncta per circuitum quocumque
eas voluntas gubernantis duxerit. Unde
et (Act. 16.) dicitur, Transeuntes au-
tem Phrygiam et Galatiæ regionem
vetati sunt a Spiritu Sancto loqui. Et
iterum tentabant ire in Bithiniam, et
non permisit eos spiritus Jesu. Utrum-
que autem horum vult Apostolus eos
non ignorare propter eorum utilitatem,
ut sc. cognoscentes affectum Apos-
toli, devotius ejus verba suscipiant,
et impedimentum visitationis ejus im-
putent suæ culpæ, et sic corrigantur.
Nam in pœnam culpæ dicitur (Is.
5) Mandabo nubibus meis, ne pluant
super eam imbrem.

Deinde ponit causam duplicem pro-
positi. Quarum prima est utilitas. Un-
de dicit, Ut aliquem fructum habeam
in vobis sicut in cæteris Gentibus, qui-
bus sc. prædicavi. Quod potest dupli-
citer intelligi. Uno modo quasi dicat.
Ut faciam aliquem fructum in vobis
per meam prædicationem. (Joan. 15.)
Ut eatis et fructum afferatis. Alio mo-
do quasi ex eorum conversione ei
fructus accrescat, secundum illud
(Joan. 4.) Qui metit, mercedem accipit,
et fructum congregat in vitam æter-
nam. Alia autem causa est debitum,
quod sibi imminebat ex suscepto offi-
cio. (1 Cor. 9.) Si non evangelizavero,
væ mihi est, etc. Et quia universalem
Gentium Apostolatum susceperat om-
nibus se asserit debitorem, secundum
illud (1 Cor. 9.) Cum essem liber ex
omnibus, omnium me servum feci.

Et ideo duplicem diversitatem po-
nit. Unam quidem secundum diversi-
tatem Gentium, cum dicit, Græcis
ac Barbaris. Dicitur autem aliquis Bar-
barus dupliciter. Uno modo secundum
quid, qui sc. est extraneus quoad
aliquem, secundum illud (1 Cor. 14.)
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei
cui loquar Barbarus. Alio modo sim-

[ocr errors][merged small]

pliciter, qui sc. est quasi extraneus a communitate hominum, inquantum ratione non regitur. Unde proprie Barbari dicuntur, qui ratione non reguntur, secundum quod dictum est (2 Machab. 15.) Ne ita ferociter ac barbare feceris, id est inhumane, et quia Græci fuerunt primilegum inventores, omnes Gentiles qui humanis legibus reguntur, nominat Græcos. De Judæis autem, qui divinis legibus regebantur, mentionem non facit: quia non erat institutus Apostolus Judæorum, sed Gentilium. (Gal. 2.) Ita ut illi in circumcisis, nos autem in Gentibus. Ex utraque autem causa concludit promptitudinem voluntatis, cum subdit, Ita quod in me, id est quantum ad me pertinet, dummodo aliunde non impediar, promptum est, etiam vobis qui Romæ estis evangelizare. (Exod. 35.) Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, obtu

lit mente promptissima alque devota. Et excludit impedimentum promptitudinis, sc. erubescentiam, propter quam multi ea prætermittunt, quæ alias facerent prompte, et hoc est quod subdit, Non enim erubesco evangelium, quod quidem infidelibus apud quosdam erubescibile videbatur, propter id quod dicit (1 Cor. 4.) Nos autem prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Non est autem secundum rei veritatem erubescendum propter id quod sequitur, Ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Unde dicitur (Luc. 9.) Qui erubuerit me et meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Et inde est quod baptizati liniuntur chrismate in fronte signo crucis, ubi est sedes verecundiæ, ne scilicet Evangelium erubescant.

LECTIO 6.

16. Virtus enim Dei, in salutem omni credenti, Judæo primum et Græco. 17. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.

18. Revelatur enim ira Dei de cœlo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent.

19. Quia quod notum est Dei manifes

tum est illis. Deus enim illis manifestavit.

20. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas.

[blocks in formation]

quæ pertinent ad evangelicam doctrinam, in quam se segregatum prædixerat. Et primo ostendit virtutem evangelicæ gratiæ. Secundo exhortatur ad executionem operum hujus gratiæ. 12. cap. ibi. (Obsecro itaque.)

Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi. (Revelatur enim.) Circa primum, tria facit. Primo proponit virtutem evangelicæ gratiæ. Secundo exponit ibi (Justitia enim.) Tertio expositionem confirmat, ibi (sicut scriptum est. Dicit ergo primo, Ideo evangelium non erubesco, quia quamvis, ut dicitur (1 Cor. 4.) Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia sit, nobis tamen virtus Dei est. Virtus enim Dei est: quod potest intelligi dupliciter, uno modo, quia virtus Dei in

evangelio manifestatur, secundum illud. (Ps. 110.) Virtutem operum suorum annunciabit populo suo. Alio modo, quia ipsum evangelium in se Dei virtutem continet, secundum illud (Ps. 67.) Dabit voci suæ vocem virtutis.

Circa quam virtutem tria sunt consideranda. Primo quidem ad quid se ista virtus extendat, et hoc designatur, cum subditur, In salutem. (Jac. 1.) In mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras. Quod quidem fit tripliciter. Uno modo, inquantum per verbum evangelii remittuntur peccata. (Joan. 15.) Jam mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Secundo, inquantum per evangelium homo consequitur gratiam sanctificantem. (Joan. 17.) Sanctifica eos in veritate, sermo tuus veritas est. Tertio inquantum perducit ad vitam æternam. (Joan. 6.) Verba vitæ æternæ habes. Secundo, per quem modum evangelium salutem conferat, quia per fidem, quod designatur, cum dicitur omni credenti, quod fit tripliciter. Primo per prædicationem. (Marc. ult.) Prædicate evangelium omni creaturæ; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Secundo, per confessionem. (Infra 40.) Oris confessio fit ad salutem. Tertio per scripturam. Unde etiam verba evangelii scripta virtutem salutiferam habent, sicut beatus Barnabas infirmos curabat, evangelium superponendo.

Cavendæ sunt tamen superstitiones characterum, quia hoc est superstitiosum. Unde (Ezech. 9.) Illi salvati sunt, in quorum frontibus est scriptum Thau, quod est signum Crucis. Tertio quibus evangelium fit in salutem quia tam Judæis quam Gentibus. Non enim Judæorum tantum Deus est, sed et Gentium (Infra 3.) Et ideo subdit,

:

Judæo primum et Græco. Per Græcum, omnem Gentilem intelligens, eo quod a Græcis Gentilium sapientia est exorta. Sed cum (Infra 10.) dicatur, Non est distinctio Judæi et Græci, quomodo hic Judæo primum? Dicendum est ergo quod quantum ad salutis finem consequendum non est distinctio inter eos. Equalem enim consequuntur mercedem utrique, sicut pro labore etiam in vinea priores et posteriores eumdem denarium acceperunt, ut dicitur (Matth. 20.) Sed quantum ad ordinem salutis, Judæi sunt primi, quia eis promissiones sunt factæ. (Ut infra 15.) Et in eorum gratiam sunt Gentiles assumpti, ac si ramus oleastri inseratur in bonam olivam, ut (infra 11.) Ex his etiam salvator noster natus est. (Joan. 4.) Salus ex Judæis est. Exponit autem consequenter quomodo evangelium sit in salutem, cum dicit, Justitia enim Dei revelatur in eo ex fide in fidem. Quod quidem dupliciter potest intelligi. Uno modo de justitia qua Deus justus est, secundum illud (Ps. 10) Justus Dominus et justitias dilexit. Et secundum hoc sensus est, quod justitia Dei, qua sc. justus est servando promissa, in eo revelatur, sc. in homine credente evangelio: quia credit Deum implesse quod promisit de Christo mittendo: et hoc ex fide sc. Dei promittentis. (Ps. 144.) Fidelis Dominus in omnibus verbis suis. In fide sc. hominis credentis. Vel alio modo, ut intelligatur de justitia Dei, qua Deus homines justificat. Nam justitia hominum dicitur, qua se homines propriis viribus justificare pra-sumunt. (Infra 10.) Ignorantes Dei justitiam et suam quæren, tes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Quæ quidem justitia revelatur in evangelio, inquantum per fidem evangelii homines justificantur secundum quodcumque tempus. Unde sub

« PoprzedniaDalej »