Obrazy na stronie
PDF
ePub

sanctificantem, quæ quidem sanctifi- citat mortuos, et vivificat, sic et ficatio incœpit ex resurrectione mor- lius. tuorum Jesu Christi Domini nostri, id est, ex mortuis, secundum illud (Joan. 7.) Nondum erat spiritus datus; quia nondum Jesus fuerat glorificatus, quod non est sic intelligendum, quod nullus ante Christi resurrectionem spiritum sanctificantem acceperit: sed quia ex illo tempore quo Christus resurrexit, incœpit copiosius et communius spiritus sanctificationis dari.

Potest etiam intelligi, quod hic designentur duo signa virtutis divinæ in Christo. Primum quidem ex hoc quod dicit secundum spiritum sanctificationis, sive intelligatur secundum sanctificantem spiritum, sicut dictum est sive intelligatur secundum hoc quod ipse per spiritum sanctum est in utero virginali conceptus, quod est signum divinæ virtutis in ipso, secundum illud (Luc. 1.) Spiritus sanctus superveniet in te. Et postea sequitur, Ideoque et quod ex te nascetur, sanctum vocabitur filius Dei. Secundum autem signum virtutis divinæ est resuscitatio mortuorum, secundum illud (Joan. 5.) Sicut pater sus

Est ergo sensus, quod apparet Christum esse filium Dei in virtute ex resurrectione mortuorum, sc. ex hoc quod mortuos fecit secum resurgere, secundum illud (Matth. 27.) Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt, et tandem faciet omnes resurgere, secundum illud (Joan. 5.) Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent. Vel potest intelligi de spirituali resurrectione mortuorum, quæ est a peccatis, secundum illud (Eph.5.) Surge qui dormis, et exurge a mortuis. Dicuntur autem mortui Jesu Christi, qui ab ipso resuscitantur, sicut et infirmi alicujus medici a quo sanantur.

Possunt autem hæc duo signa ad duas præcedentes clausulas referri hoc modo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem : et hoc secundum spiritum sanctificationis, ex quo sc. caro ejus concepta est, qui prædestinatus est filius Dei in virtute, et hæc apparent in resurrectione mortuorum, etc. Sed prima expositio est melior.

LECTIO 4.

5. Per quem accepimus gratiam et Apos-
tolatum ad obediendum fidei in om-
nibus gentibus pro nomine ejus,
6. In quibus estis et vos vocati Jesu
Christi :

7. Omnibus qui sunt Romæ dilectis Dei
vocatis sanctis, Gratia vobis et pax a
Deo patre et Domino nostro Jesu
Christo.

Postquam commendavit Christum ab origine et virtute, hic commendat ipsum ex liberalitate, quæ ostenditur ex muneribus quæ fidelibus contulit. Ponitur autem duplex munus.

Unum quidem commune omnibus fidelibus, scilicet gratia per quam reparamur, quam quidem a Deo per Christum accepimus. Unde dicit, Per quem accepimus omnes fideles gratiam. (Joan. 4.) Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et hic infra (Rom.5.) Per quem accessum habemus in gratiam istam in qua stamus. Conveniens est enim, ut sicut per verbum Dei omnia ista facta sunt, ut habetur (Joan. 1.) Ita per ipsum sicut per artem omnipotentis Dei omnia instaurentur, sicut et artifex eadem arte

reparat domum qua condidit. (Coloss. 1.) Per eum placuit Deo reconciliare omnia, sive quæ in cœlo, sive buæ in terra sunt.

Aliud autem est munus spirituale collatum Apostolis quod tangit subdens, Et Apostolatum, quod est præcipuum inter ecclesiasticos gradus, (1 Cor. 12.) Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia, primum quidem Apostolos. Apostolus autem idem est quod missus. Sunt enim a Christo missi, quasi ejus auctoritatem et vicem gerentes. (Joan. 20.) Sicut misit me pater, et ego mitto vos, id est, cum plenitudine auctoritatis. Unde ipse Christus Apostolus nominatur (Hebr.3.) Considerate Apostolum et pontificem Jesum Christum. Unde et per ipsum tanquam principalem Apostolum sive missum alii sunt secundario Apostolatum consecuti. (Luc. 6.) Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit. Præmittit autem gratiam Apostolatui, tum quia non ex meritis, sed ex gratia Apostolatum sunt consecuti (1 Cor.15.) Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, gratia autem Dei sum id quod sum, tum etiam quia Apostolatus digne haberi non potest nisi præhabita gratia sanctificante. (Ephes. 4.) Unicuique nostrum data est gratia, etc.

Describit autem hunc Apostolatum. Primo quidem ex utilitate cum subdit, Ad obediendum fidei : quasi diceret, ad hos sumus missi, ut faciamus homines fidei obedire. In his obedientia locum habet quæ voluntarie facere possumus, his autem quæ sunt fidei voluntate consentimus non ex rationis necessitate, cum sint supra rationem. Nullus enim credit nisi volens, ut dicit Aug. Et ideo circa fidem locum habet. (Infra. 6.) Obedistis ex corde in eam formam doctrinæ, in quam tra

diti estis. De hoc fructu dicitur (Joan. 15.) Posui vos ut eatis, etc.

Secundo describitur ex amplitudine cum subditur. In omnibus gentibus, quia non tantum in una gente Judæorum, sed ad instructionem omnium gentium sunt directi. (Matth. ult.) Euntes docete omnes gentes. Specialiter Paulus in omnes gentes Apostolatum acceperat, ut ei competere possit quod dicitur (Is. 49.) Parum est ut sis mihi servus ad suscitandum tribus Jacob et fæces Israel convertendas, dedi te in lucem gentium. Tamen ab ejus Apostolatu exclusi non erant Judæi præsertim qui inter gentes habitabant. (Infra 11.) Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus ministerium meum honorificabo, si quo modo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex ipsis.

Tertio ex plenitudine potestatis cum subdit, pro nomine ejus, sc. vice et auctoritate ipsius. Sicut enim Christus in nomine patris venisse dicitur (Joan. 20.) Quasi plenam patris auctoritatem habens, ita et Apostoli in nomine Christi venisse dicuntur quasi in persona Christi. (2 Cor. 2.) Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Vel per hoc describitur ex fine ut sit sensus pro nomine ejus dilatando, non pro aliquo terreno fructu sibi quærendo. (Act. 9.) Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum. Unde ad hoc fideles hortabatur | Col. 3.) dicens: Omnia in nomine Jesu Christi agite.

Quarto ex potestate super illos, qui. bus scribebat, qui prædicto Apostolatui erant subjecti. Unde subdit, in quibus, id est, inter quas Gentes nostro Apostolatui subjectas estis et vos, sc. Romani, quamvis sublimes. ( Is. 26.) Civitatem sublimem humiliabit, conculcabit eam pes pauperis, sc.

sancti.

Deinde ponuntur bona quæ eis optat: quæ sunt, gratia et pax. Quorum unum, scilicet gratia, est primum inter Dei dona, quia per eam justificatur impius. (Infra 3.) Justificati gratis per gratiam ipsius. Aliud autem, scilicet pax, est ultimum quod in beatitudine perficitur. (Ps. 147.) Qui posuit fines tuos pacem, Tunc enim erit perfecta pax, quando voluntas requiescet in plenitudine omnis boni consequens immunitatem ab omni malo. (Is. 32.) Sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Et sic per hæc duo bona, alia media intelliguntur.

Christi, gressus egenorum, sc. Apos- dilecti a Deo, vocati ad hoc quod sitis tolorum specialiter Petri et Pauli. (2 Cor. 10.) Usque ad vos pervenimus in evangelio Christi. Subdit, vocati Jesu Christi, id est, a Jesu Christo, secundum illud (Osea 4.) Vocabo non populum meum, vel vocati ut sitis Jesu Christi. Infra. 8) Quos prædestinavit, hos et vocavit. Vel vocati Jesu Christi, id est, dicti a Jesu Christo Christiani. (Act. 14.) Ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani. Consequenter describuntur personæ salutatæ, et primo ex loco cum dicit, Omnibus qui sunt Romæ, signanter autem omnibus scribit, quia omnium salutem cupiebat. (1 Cor. 7.) Volo omnes homines esse sicut meipsum. (Act. 23.) dictum est ei, Oportet te et Romæ testificari.

Secundo describuntur personæ salutatæ ex gratiæ dono, ibi Dilectis Dei.

Circa quod primo ponitur prima gratiæ origo quod est Dei dilectio. (Deut. 33.) Dilexit populos omnes, sancti in manu illius sunt. (↑ Joan. 4.) Non quasi nos dilexerimus Deum, sc. prius, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Dei enim dilectio non provocatur ex bono creaturæ, sicut dilectio humana, sed magis ipsum bonum creaturæ causat, quia diligere est bonum velle dilecto: voluntas autem Dei est causa rerum, secundum illud (Ps. 434.) Omnia quæcumque voluit, fecit.. Secundo ponitur vocatio, cum subdit, Vocatis, quæ quidem est duplex. Una exterior, secundum quam vocavit Petrum et Andream. (Matth.4.) Alia est vocatio interior, quæ est secundum interiorem inspirationem. (Prov. 4.) Vocavi et renuistis. Tertio ponit gratiam justificationis, cum dicit, Sanctis, id est, per gratiam, et sacramenta gratiæ sanctificatis. (1 Cor. 6.) Sed abluti estis, sed sanctificati estis, ut sitis

Ostendit etiam consequenter unde sint hujusmodi bona expectanda, cum subdit, A Deo patre nostro. (Jacob. 1.) Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. (Ps. 83.) Gratiam et gloriam dabit Dominus. Addit autem, et Domino Jesu Christo: quia ut dicitur (Joan. 1.) Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Ipse etiam dicit (Joan. 4.) Pacem meam do vobis. Quod autem dicit, Deo patre nostro, potest teneri essentialiter pro tota trinitate, quæ dicitur pater, quia nomina importantia relationem ad creaturam communia sunt toti trinitati: sicut creator et Dominus. Addit autem et Domino Jesu Christo. Non quod sit alia persona a tribus, sed propter humanam naturam, per cujus mysterium ad nos dona gratiarum perveniunt. (2 Pet. 1.) Per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Vel potest dici, quod hoc quod dicit, Deo patre nostro, tenetur pro persona patris, quæ secundum proprietatem dicitur, pater Christi, sed secundum appropriationem, pater noster. (Joan. 20.) Ascendo ad patrem meum et patrem

vestrum. Tangitur autem persona filii, cum dicitur, Et Domino Jesu Christo. Persona autem Spiritus Sancti expressa non ponitur, quia intelligitur in donis

ejus, quæ sunt gratia et pax. Vel etiam quia intelligitur in duabus personis, patris et filii, quarum est unio et

nexus.

LECTIO 5.

8. Primum quidem gratias ago Deo
meo per Jesum Christum pro omnibus
vobis, quia fides vestra annunciatur
in universo mundo.

9. Testis enim est mihi Deus, cui ser-
vio in spiritu meo in evangelio filii
ejus, quod sine intermissione memo-
riam vestri facio,
10, Semper in orationibus meis obse-
crans si quo modo tandem aliquando
prosperum iter habeam in voluntate

Dei veniendi ad vos.

11. Desidero enim videre vos, ut ali-
quid impartiar vobis gratiæ spiritua
lis ad confirmandos vos :
12. Id est, simul consolari in vobis per
eam quæ invicem est, fidem vestram
atque meam.

13. Nolo autem vos ignorare fratres,
quia sæpe proposui venire ad vos, et
prohibitus sum usque adhuc, ut ali-
quem fructum habeam in vobis, sicut
et in cæteris Gentibus.

14. Græcis ac Barbaris, sapientibus
et insipientibus debitor sum :
15. Ita quod in me promptum est, et
vobis, qui Romæ estis, evangelizare
16. Non enim erubesco evangelium.

Præmissa salutatione, hic Apost. epistolarem tractatum incipit. In quo primo ostendit affectum suum ad eos quibus scribebat, ut reddat auditores benevolos. Secundo instruit eos de veritate quæ pertinet ad virtutem gratiæ Christi, ibi. Virtus enim Deiest. Ostendit autem affectum ad eos tripliciter.

Primo quidem ex gratiarum actione, qua de eorum bonis gratias agit. Secundo ex oratione quam pro eis ad Deum fundit, ibi. Testis enim est mihi Deus. Tertio ex desiderio visitationis

eorum, ibi. Obsecrans si quo modo.

Circa primum tria oportet considerare. Primo quidem gratiarum actionis ordinem, cum dicit, Primum quidem gratias ago Deo meo. Necesse est enim ut in omnibus gratiarum actionem præmittamus secundum illud (2 Thess. ult.) In omnibus gratias agite. Non enim est dignus beneficium consequi, qui de acceptis beneficiis gratias non agit. (Sap. 16.) Ingrati spes tanquam hybernalis glacies tabescet. (Et Eccl. 4) Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, quia ad principium unde proveniunt beneficia, revertuntur, sc. per gratiarum actiones, ut iterum fluant, sc. per iteratam beneficiorum exhibitionem. In omnibus autem quæ petimus vel agimus divino beneficio indigemus, et ideo ante omnia debet gratiarum actio præmitti.

Secundo designat personas tres, quarum una est persona, cui fit gratiarum actio, quam designat, dicens, Deo meo, sc. cui debetur gratiarum actio de omnibus bonis, quia ab eo fluunt. (Jacob. 1.) Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, etc. Et quamvis sit Deus omnium per creationem et gubernationem, secundum illud infra 4. Dominus omnium, specialiter tamen dicitur esse Deus justorum tripliciter. Primo quidem secundum specialem curam quam de eis gerit. (Ps. 33.) Oculi Domini super justos. Et alibi dicit Dominus illuminatio mea. Secundo, per specialem cultum. (Exod. 15.) Iste Deus meus et glorificabo eum. Tertio,

quia eorum præmium. (Gen. 15.) Ego Dominus merces tua magna nimis. Se cunda persona est mediatoris, quam tangit, dicens, per Jesum Christum. Eodem enim ordine debet gratiarum actio in Deum recurrere, quo gratiæ a Deo in nos deveniunt, quod quidem est per Jesum Christum. (Infra 5.) Per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus. Tertia est persona illorum pro quibus gratias agit, quam designat subdens, pro omnibus vobis: quia sc. eorum gratias quasi suas reputat propter vinculum charitatis, quasi diceret : majorem horum non habeo gratiam quam ut audiam, etc. Signanter autem dicit, pro omnibus vobis: quia

SC.

omnibus placere desiderat. (i Cor.10.) Sicut et ego per omnia omnibus placeo. Et omnium salutem cupit : secundum illud (1 Cor. 7.) Volo omnes homines esse sicut meipsum.

Tertio ponit materiam gratiarum actionis, cum subdit, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; agit quidem gratias de fide, eo quod est bonorum omnium spiritualium fundamentum. (Hebr. 11.) Est autem fides sperandarum substantia rerum. Commendantur autem Romani de fide: quia fidem de facili susceperant, et in eadem firmiter permanebant. Unde et usque hodie apud eos plurima fidei signa ostenduntur in visitatione sanctorum locorum : ut Hieronimus dicit super epist. ad Galatas. Nondum tamen perfectam fidem habebant: quia aliqui eorum præventi erant a pseudo-apostolis, ut crederent legis ceremonias evangelio jungendas. Gaudet autem et gratias agit de eorum fide, non solum propter eos, sed propter utilitatem inde consequentem : quia sc. eorum exemplo, qui erant domini Gentium, aliæ Gentes provo

cabantur ad fidem: quia ut dicit Glos. prompte facit inferior, quod videt fieri a superiori, propter quod admonentur prælati, ut fiant forma gregis ex animo. (1 Pet. ult.) Consequentur cum dicit, Testis enim, etc. Ostendit affectum suum ad eos ex oratione quam pro eis fundit. Et quia orationis negotium in secreto agitur coram Deo secundum illud (Matth. 6.) Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum. Dei testimonio probat se pro eis orare. Primo ergo inducit testem. Secundo manifestat supra quod testimonium inducat, quod sine intermissione.

Testem autem inducit, cum dicit, Testis est mihi Deus, sub cujus testimonio omnia aguntur. (Hier. 19.) Ego sum judex et testis. Et ut justum testem non frustra se invocare ostendat, ponit consequenter quomodo sit ei conjunctus. Primo quidem quantum ad servitium, cum dicit, Cui servio, sc. per latriæ cultum. (Deut. 6.) Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Secundo, quantum ad modum serviendi, cum dicit, In spiritu meo. Quasi dicat, non solum in exteriori servitio corporali, sed præcipue interius secundum spiritum. (Joan. 4.)Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Vel in spiritu, sc. in spiritualibus observantiis, non in carnalibus, sicut Judæi. (Phil. 3.) Nos sumus circumsisio, qui spiritu servimus Deo. Tertio, quantum ad officium, in quo servit,

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »