Obrazy na stronie
PDF
ePub

mercedem ab eo. (Eccl. 2.) Qui timetis Deum credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Ponit autem Apostolus hæc verba secundum litteram 70. Et ad hunc sensum pertinet quod in lit

tera nostra dicitur. Qui crediderit non festinet. Ille enim festinare videtur, qui delusum se reputat, quia cito non adipiscitur quod sperabat.

CAPUT X.

Tangitur Judæorum casus, oratque pro eis, quia nec universalis, nec irreparabilis est, licet miseratione dignus, non tamen penitus excusabilis.

1. Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem.

2. Testimonium enim perhibeo illis, quod æmulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

4. Finis enim legis Christus adjustitiam omni credenti.

5. Moyses enim scripsit, quoniam justitiam quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.

6. Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit. Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere.

eorum esse miserandus. Secundo, OStendit casum eorum non esse universalem, (11 cap.) ibi: Dico ergo, numquid, etc. Tertio ostendit casum eorum non esse inutilem neque irreparabilem, ibi: Dico ergo: Numquid, etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit casum eorum esse miserandum ex sua causa. Secundo ostendit quod non est totaliter excusabilis, ibi: Sed dico, numquid non audierunt? etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit se ad Judæos habere miserationis affectum. Secundo ostendit causam miserationis, ibi: Testimonium enim illis perhibeo. etc.

Dicit ergo primo, dictum est quod

7. Aut quis descendet in abyssum ? hoc Judæi in legem justitiæ non pervene

est Christum a mortuis revocare. 8. Sed quid dicit scriptura? Prope est verbum in ore tuo. Hoc est verbum fidei quod prædicamus.

9. Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

Postquam Apostolus ostendit quomodo per electionem gratiæ Dei Gentiles sunt ad fidem vocati, et etiam aliqui ex Judæis de majori parte populi Judaici offendentibus et scandalizatis, hic agit specialiter de casu Judæo

rum. Et circa hoc tria facit. Primo manifestat causam casus eorum quem supra tetigerat: ex qua ostenditur casus

runt, propter hoc quod offenderunt in lapidem offensionis nec tamen contra eos indignor sed eorum misereor. Et ideo dico vobis, o Fratres, qui conversi estis tam ex Gentibus quam ex Judæis. (Matth. 23.) Omnes vos fratres estis. Voluntas quidem cordis mei, id est, ex intimo cordis affectu procedens est ad salutem eorum, ut sc. ipsi salventur, sicut et ego salvatus sum. (1 Cor. 7.) Volo omnes homines esse sicut meipsum. (Act 26.) Opto apud Deum omnes qui audiunt tales fieri, qualis et ego sum. Et in hoc Deo conformabatur, qui ut dicitur (1 Tim. 2.) Vult omnes homines salvos fieri. Nec sola voluntas est in salutem eorum, sed etiam volunta

tis effectus, unde subdit: Et obsecratio, sc. mea, Fit ad Deum proillis in salutem.(Reg.12.) Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. (Jac. ult.) Orate pro invicem ut salvemini. Et ex hoc patet, quod orandum est pro infidelibus ut salventur, quia et ipsa fides est donum Dei. (Ephes. 2.) Gratia salvati estis per fidem et non ex vobis, Dei enim donum est.

Deinde cum dicit: Testimonium, etc. assignat causam suæ miserationis, quia, sc. non ex certa malitia, sed ex ignorantia peccabant. Et circa hoc tria facit. Primo enim proponit eorum ignorantiam. Secundo ostendit quid ignorabant, ibi: Ignorantes enim Dei, etc. Tertio ostendit veritatem eorum quæ ignorabant, ibi: Moyses enim dicit, etc. Dicit ergo primo. Ideo salutem eorum volo et propter hoc oro, misertus eorum, quia testimonium 'perhibeo de illis quod Emulationem quidem Dei habent, sc. quia zelo Dei Christum et ejus membra persequuntur. (Joan. 16.) Veniet hora, in qua omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Et hujus rei testis esse poterat, quia et ipse aliquando fuerat in simili causa. (Phil. 3.) Secundum æmulationem persecutus sum ecclesiam Dei, sed non secundum scientiam quia sc. eorum zelus per rectam scientiam non ordinatur dum ignorant veritatem. (Is. 5.) Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. (1 Cor. 14.) Si quis autem ignorat, ignorabitur.

Deinde cum dicit: Ignorantes enim, etc. ostendit cujus rei scientiam non haberent. Et primo proponit, quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: Finis enim legis Christus, etc. Dicit ergo primo. Recte dico quod non secundum scientiam: Ignorantes enim Dei justitiam, sc. qua Deus per

fidem justificat. (Supra 3.) Justitia au-
tem Dei per fidem Jesu Christi. Et quæ-
rentes statuere, id est, firmare, suam,
sc. justitiam, quæ consistit in operi-
bus legis, quæ secundum eorum opi-
nionem non expectabat aliquid a Deo,
sed solum ex arbitrio operantium erat.
Et ideo dicit eorum esse justitiam
quasi humanam et non divinam, se-
cundum illud (Supra 4.) Si Abraham
ex operibus legis justificatus est, habet
gloriam, sc. apud homines, sed non
apud Deum. Justitiæ enim Dei non
sunt subjecti, id est, nolunt subjici
Christo, per cujus fidem justificantur
homines a Deo. (Ps. 61.) Nonne Deo
subjecta erit anima mea? (Supra 3.)
Ut subditus fiat omnis mundus Deo.
(Exod. 10.) Usquequo non vis subjici
mihi?

Deinde cum dicit: Finis legis Christus, etc. manifestat quod dixerat, sc. eos Dei justitiam ignorare, et quod er subjici nolunt, cum tamen justitiam legalem statuere velint. Circa quod considerandum est, quod sicut etiam Philosophi dicunt, intentio cujuslibet legislatoris est facere homines justos: unde multo magis lex vetus hominibus divinitus data ordinabatur ad faciendum homines justos. Hanc tamen justitiam lex per semetipsam facere non poterat, quia neminem ad perfectum adduxit lex, ut dicitur (Hebr. 7.) Sed ordinat homines in Christum quem promittebat, et præfigurabat. (Gal. 3.) Lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur, et hoc est quod dicit, Christus enim est finis legis, ad quem, sc. tota lex ordinatur. (Ps. 118.), Omnis consummationis vidi finem. Finis inquam ad justitiam, ut sc. homines per Christum justitiam consequantur, quam lex intendebat. Supra 8. Quod impossibile erat legi, mittens Deus filium suum, damnavit peccatuin

in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis. Et hoc dico omni credenti, quia per fidem suos justificat. (Joan. 1.) Dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt innomine ejus. Deinde cum dicit: Moyses enim, etc. probat veritatem eorum quæ Judæi ignorabant, sc. quod justitia Dei sit perfectior quam justitia legalis. Et hoc auctoritate ipsius Moysi veteris legislatoris. Primo ergo per ejus verba ostendit conditionem justitiæ legalis. Secundo conditionem justitiæ fidei, ibi: Quæ autem ex fide est, etc. Dicit ergo primo. Recte distinxi justitiam humanam a justitia Dei, Moyses enim scripsit (Lev. 18.) Quoniam homo qui fecerit justitiam quæ ex lege est, vivet in ea, ubi sic littera nostra habet: Custodite leges meas atque judicia quæ faciens homo, vivet in eis. Et (Ezech. 20.) Judicia mea projecerunt quæ faciens homo, vivet in eis, quia, sc. hoc commoditatis consequebatur homo per legis observantiam, ne occideretur tanquam legis transgressor. (Hebr. 10.) Irritam quis faciens legem Moysi, absque ulla misericordia moritur. (Lev. 20.) Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur, et sic de aliis. Possumus ulterius dicere quod per legis observationem homo ordinatur in vita præsenti: promittebat enim lex temporalia bona, et quædam mandabat, quæ ad ordinationem carnalis vitæ pertinebant. (Hebr. 9.) Justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Sed contra videtur esse quod Dominus dicit (Matth. 19.) quærenti quid boni faciam ut habeam vitam æternam? Respondit. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Unde et supra 5. super illud: Lex autem subintravit, dicit quædam Gloss. Justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam

conferebat æternam sed hæc intelligenda sunt secundum spiritualem sensum legis, qui pertinet ad fidem Christi. Sed quod hic dicitur, refertur ad interiorem legis sensum, secundum quem lex de vita æterna mentionem non faciebat.

Deinde cum dicit: Quæ autem ex fide est justitia, etc. inducit auctoritatem Moysi de justitia fidei. Et primo Moyses ostendit certitudinem fidei, quæ debet esse in corde hominis. Secundo fidei effectum, ibi: Sed quid dicit scriptura, etc. Dicit ergo primo, non solum loquitur Moyses de justitia legis, sed etiam ipse sic dicit de justiția quæ est ex fide. Quæ autem est ex fide justitia, sic dicit, id est, sic loquitur in corde hominis: Ne dixeris in corde tuo, sc. dubitando. Quis assendit in cælum ? quasi hoc impossibile reputans, sicut, et (Prov. 30.) quæritur Quis ascendit in cælum atque descen- . dit, quia, sc. hoc tenere quasi impossibile, est deducere Christum a cælo, id est, asserere quod Christus non sit in cælo, contra id quod dicitur (Joan. 3.) Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, filius hominis qui est in cœlo. (Ephes. 4.) Qui descendit, ipse est, qui et ascendit super omnes calos. Aut eliam ne dixeris : Quis descendit in abyssum, id est, in infernum, quasi reputans hoc esse impossibile, hoc enim negare, Est revocare Christum ex mortuis, sc. negare eum non esse mortuum. Ipse enim moriens in abyssum descendit. (Eccl. 24.) Penetrabo inferiores partes terræ. Et secundum hoc prohibet dubitari de duobus articulis fidei Christi, sc. de ejus ascensione, et de ejus morte, et descensu ad inferos, quorum primum pertinet ad maximam Christi exaltationem secundum ad maximam ejus humiliationem. Potest autem et aliter

exponi, ut dicatur nobis certitudo duorum articulorum. Primo quidem incarnationis, qua de cælis ad terram descendit; ut sit sensus: Ne dixeris in corde tuo, quis ascendit in cælum, et exponitur supplendo, id est, Chris tum deducere: quasi dicat: Quis ascendit in cælum ad deducendum Christum ad nos? quod quidem non fuit necessarium, quia ipse propria virtute descendit. Secundo autem resurrectionis, cum subdit, Aut etiam, ne dixeris, quis descendit in abyssum, et supplendo additur. Hoc est Christum ex mortuis revocare: quasi dicat : Illuc doscendit ut inde posset Christum revocare sicut ex persona insipientium dicitur (Sap. 2.) Non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Et hic sensus congruit verbis Moysi; dicitur enim (Deut. 30.) secundum litteram nostram. Mandatum quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum, neque in cœlo situm, ut possitis dicere: Quis nostrum valet ad cælum conscendere, ut deferat illud ad nos? Nec est inconveniens si quod Moyses dixit de mandato legis, hoc Apostolus attribuit Christo: quia Christus est verbum Dei, in quo sunt omnia Dei man data. Sic ergo intelligendum est quod dixit. Quis ascendit in cælum, id est, Christum deducere. Ac si dicat: Quis potest in cælum conscendere, ut verbum Dei inde deferat ad nos? Et idem est dicendum in alio quod sequitur.

[ocr errors]

Deinde cum dicit: Sed quid dicit scriptura, etc. ostendit fructum fidei per ejusdem auctoritatem. Et primo proponit auctoritatem. Secundo exponit eam, ibi: Hoc est verbum fidei, etc. Tertio probat expositionem esse convenientem, ibi: Corde enim creditur, etc. Dicit ergo primo: Sed quid dicit scriptura? Hoc inquam, Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo.

Sic enim post præmissa verba Deut. sequitur: Juxta le est sermo valde in ore tuo et in corde tuo. Quasi dicat, non solliciteris quod tibi desit verbum fidei justificantis, propter hoc quod Christus est in cælo secundum naturam divinam, aut quod descendit in infernum propter mortem humanitatis, quia ipse descendens de cælo, et resurgens ab inferis, impressit verbum fidei in ore tuo et in corde tuo. Unde quod dicit, Prope est, potest referri ad hoc quod verbum Dei sumus adepti per Christum incarnatum et resurgentem. (Hebr. 2.) Quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum. (Jer. 1.) Ecce dedi verba mea in ore tuo. Vel secundum Glos. quod dicit, Prope, referendum est ad utilitatem secundum quod dicimus, prope apud nos esse quod nobis est commodum et utile. Verbo enim Dei cor nostrum mundatur. (Joan. 15.) Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Vel potest referri ad hoc quod verba fidei et si sint supra rationem (Eccl. 3.) Plurima supra sensum hominis monstrata sunt tibi, non tamen sunt contra rationem, quia veritas non potest esse veritati contraria. (Ps. 118.) Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.

Deinde cum dicit: Hoc est verbum, etc. exponit auctoritatem prædictam. Et primo ostendit quod sit illud verbum de quo Moyses loquitur, dicens : Hoc est verbum fidei quod prædicamus. (2 Tim. 4.) Prædica verbum (Jer. 23.) Qui habet sermonem meum, loquatur sermonem vere. Secundo exponit quomodo hoc verbum est in ore per confessionem, et in corde per fidem. El hoc est quod subdit, quia Si confitearis in ore tuo Dominum Jesum Christum, sc. recognosceos eum Dominum subjiciendo sibi tuum affectum,

secundum quod dicitur (1 Cor. 42.) Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. Et iterum. Si credideris in corde tuo, sc., fide formata, quæ per dilectionem operatur, ut dicitur (Gal. 5.) Quod Deus illum suscitavit a mortuis. (Ps. 40.) Tu autem Domine miserere mei et resuscita me. (quia ut dicitur (2. Cor. ult.) Resurrexit ex virtute Dei, quæ est commu

nis sibi et patri) Salvus eris, sc. salute æterna : de qua dicitur (Is. 45.) Salvatus est Israel in Domino salute æterna. Quod autem dicit, Dominum Jesum, ad mysterium incarnationis refertur. Quod autem sequitur Christum, manifeste ad resurrectionem refertur. De quibus duobus articulis supra fecerat mentionem.

LECTIO 2.

Per fidem, et fidei confessionem, homo salutem consequitur, quæ fides, est ex auditu verbi Christi.

[merged small][merged small][ocr errors]

12. Non enim est distinctio Judæi et Græci. Nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14. Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante? 15. Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est. Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! 16. Sed non omnes obediunt evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro ?

17. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

Postquam præmiserat Apostolus exponendo verbum Moysi, quod confessio oris et fides cordis operantur salutem, proponens hoc causa exempli in duobus articulis, de quibus videbatur Moyses fecisse mentionem hic probat quod dixerat in universali. Et

circa hoc tria facit. Primo ostendit quod per fidem et confessionem homo consequitur salutem. Secundo ponit salutis ordinem, ibi : Quomodo ergo invocabunt, etc. Tertio infert quamdam conclusionem ex dictis, ibi: Ergo fides ex auditu, etc. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit, dicens : Recte dico, quod si confitearis ore et credas corde, salvus eris; Corde enim creditur ab homine ad justitiam, id est, ad hoc ut justitiam per fidem consequatur. (Supra 5.) Justificati igitur ex fide. Signanter autem dicit: Corde creditur, id est, voluntate. Nam cætera quæ ad exteriorem Dei cultum pertinent, potest homo nolens, sed credere non potest nisi volens. Intellectus enim credentis non determinatur ad assentiendum veritati ex necessitate rationis, sicut intellectus scientis, sed ex voluntate: et ideo scire non pertinet ad justitiam hominis quæ est in voluntate, sed credere. (Gen. 45.) Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Postquam autem homo est justificatus per fidem, oportet quod ejus fides per dilectionem operetur ad consequendam salutem. Unde subdit: Ore autem confessio fit ad salutem.

« PoprzedniaDalej »