Obrazy na stronie
PDF
ePub

dixit quod etiam ante incarnationem fuerunt duæ naturæ, post incarnationem vero una. Sed hoc est expresse falsum, quia cum Deus sit immutabilis, secundum illud (Malach. 3.) Ego Deus et non mutor, non potest in aliquid aliud converti. Unde cum dicitur, factus est, non intelligitur secundum conversionem, sed secundum unionem absque divina mutatione. Potest enim aliquid de novo dici relative de aliquo absque ejus immutatione, puta aliquis non immobiliter sedens fit dexter per mutationem ejus qui transfertur. Et sic Deus dicitur ex tempore dominus vel creator per mutationem creaturæ. Et eadem ratione dicitur de novo factus, secundum illud Psalm. Domine refugium factus es nobis. Quia igitur unio relatio quædam est, per mutationem creaturæ, Deus dicitur de novo factus homo, id est unitus in persona humanæ naturæ.

Fuerunt enim et alii qui dixerunt animam Christum non habuisse, sed ibi fuisse verbum loco animæ, scilicet Arius et Apollinarius. Contra quos est illud (Joan. 10.) Nemo tollit animam meam. Quod ergo dicitur secundum carnem non excluditur a Christo anima, sed caro ponitur pro toto homine, secundum illud (Is. 40.) Videbit omnis caro, etc.

Quæritur autem cum nos confitemur Christum natum ex virgine, quare Apostolus dicat eum esse factum ex muliere. Et dicendum quod illud nascitur, quod naturali ordine producitur, sicut fructus ex arbore, vel proles a parente; quod autem ex voluntate agentis producitur, non secundum naturæ ordinem, (sicut domus ab artifice) non potest dici nasci, sed

factum. Quia igitur Christus ex virgine processit naturali ordine quantum ad aliquid, scilicet quod conceptus est ex fœmina, spatio novem mensium, dicitur natus. Quia vero quantum ad aliquid nou naturali ordine, sed sola virtute divina processit absque virili semine, dicitur factus. Eva autem dicitur ex Adam facta, non nata. Isaac autem ex Abraham natus, non factus. Item quare specialiter dicitur ex semine David, et non ex semine Abrahæ, cui promissio facta fuit de Christo, secundum illud (Galat. 3.) Abrahæ dictæ sunt promissiones. Et dicendum est quod factum est ad dandam spem veniæ peccatoribus, quia David peccator fuit, ex cujus semine nascitur Christus ; Abraham vero justus, ad commendandam etiam dignitatem regiam Christi Romanis, regnum gentium tenentibus.

Excluditur etiam per verba ista triplex error Manichæorum. Primo quidem quod dicunt non eumdem esse Deum veteris testamenti, et qui est pater Domini nostri Jesu Christi : quod excluditur per hoc quod dicit Apostolus. Quod Deus ante promiserat per prophetas suos de filio suo in scripturis sanctis, scilicet veteris testamenti. Secundo vero quod damnant scripturas veteris testamenti, quas Apostolus hic dicit sanctas. Non enim aliæ scripturæ fuerunt sanctæ ante evangelium. Tertio quod dicunt Christum habuisse carnem fantasticam, quod excluditur per hoc quod dicit Christum factum ex semine David secundum carnem ei, id est ad gloriam patris, secundum illud (Joan. 8.) Ego gloriam meam non quæro, sed gloriam ejus qui misit me.

LECTIO 3.

4. Qui prædestinatus est filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum

Jesu Christi Domini nostri.

Commendata origine Christi, hic commendat virtutem ipsius, et ponit tria. Primo prædestinationem cum dicit (Qui prædestinatus est.) Secundo dignitatem seu virtutem cum dicit (Filius Dei in virtute.) Tertio signum sive effectum cum dicit (Secundum spiritum sanctificationis.)

Circa primum considerandum est quod nomen prædestinationis a destinatione sumitur. Dicitur enim prædestinatus quasi ante destinatus. Destinatio autem dupliciter sumitur; quandoque pro missione dicuntur enim destinati, qui ad aliquid mittuntur, secundum illud (1 Machab. 1.) Destinaverunt aliqui ex populo, et abierunt ad regem. Quandoque vero destinare idem est quod proponere ; secundum illud (2 Machab. 6.) Destinavit Eleazarus non admittere illicita. Hæc autem secunda significatio a prima derivari videtur. Sicut enim nuntius qui mittitur ad aliquid dirigitur, ita quod proponimus ad finem aliquem ordinamus. Secundum hoc igitur prædestinare nihil aliud est quam ante in corde disponere quid sit de re aliqua faciendum.

Potest tamen aliquis de futura re seu operatione disponere. Uno modo quantum ad ipsam rei constitutionem, sicut artifex disponit qualiter debeat facere domum. Secundo modo quantum ad ipsum usum, vel gubernationem rei sicut aliquis disponit qualiter debeat uti suo equo, et ad hanc secundam prædispositionem pertinet

prædestinatio, non ad primam. Id enim quo aliquis utitur refert in finem : quia ut Augustinus dicit in libro de doctrina Christiana, uti, est referre aliquid in finem quo fruendum est. Sed cum res in seipsa constituitur, non dirigitur ex hoc ipso in aliud. Unde prædispositio constitutionis rei, proprie prædestinatio dici non potest. Ergo idem est negare prædestinationem, quod negare præordinationem divinam ab æterno de his quæ sunt fienda in tempore, sed quia omnia naturalia pertinent ad constitutionem rei ipsius, quia vel sunt principia ex quibus res constituitur, vel ex hujusmodi principiis consequuntur : consequens est quod naturalia proprie sub prædestinatione non cadant, sicut non dicimus proprie quod homo est prædestinatus habere manus.

Relinquitur ergo quod prædestinatio dicatur proprie eorum solum quæ sunt supra naturam in quæ rationalis creatura ordinatur. Supra autem naturam rationalis creaturæ est Deus solus, cui unitur rationalis creatura per gratiam. Uno modo quantum ad actum ipsius Dei, puta cum per gratiam prophetiæ, communicatur homini præcognitio futurorum, quæ est propria Deo. Et hujusmodi dicitur gratia gratis data. Alio modo quantum ad ipsum Deum, cui unitur rationalis creatura communiter quidem secundum effectum dilectionis, secundum illud ( Joan. 4.) Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Quod quidem fit per gratiam gratum facientem, quæ est gratia adoptionis. Alio modo quæ est singularis Christo per unionem in esse personali. Et hæc dicitur gratia unionis. Sicut ergo hominem

[ocr errors]

esse unitum Deo per gratiam adoptio-
nis cadit sub prædestinatione, ita
etiam esse unitum Deo per gratiam
unionis in persona, sub prædestina-
tione cadit et quantum ad hoc dicit,
qui prædestinatus est filius Dei. Et
ne hoc referatur ad filiationem adop-
tionis, additur, in virtute: quasi di-
ceret, prædestinatus est, ut sit talis
filius, ut habeat æqualem imo eamdem
virtutem cum Deo patre: quia ut di-
citur (Apoc. 5.) Dignus est agnus qui
occisus est accipere virtutem et di-
vinitatem, quin imo ipse Christus est
Dei virtus secundum illud (4 Cor.
1.) Christum Dei virtutem et Dei sa-
pientiam. Unde (Joan. 5.) Quæcum-
que pater facit, hæc et filius similiter
facit.

Respectu vero gratiæ gratis datæ
non dicitur aliquis prædestinari sim-
pliciter, quia gratia gratis data non
ordinatur directe ad hoc quod ille qui
eam recipit, ad finem ultimum diri-
gatur, sed ut per eam alii dirigantur,
secundum illud (1 Cor. 12.) Unicui-
que datur manifestatio spiritus ad uti-
litatem.

Manifestum est autem quod id quod est per se, est mensura et regula eorum quæ dicuntur per aliud, et per participationem. Unde prædestinatio Christi, qui est prædestinatus ut sit filius Dei per naturam, est mensura et regula vitæ, et ita prædestinationis nostræ, qui prædestinamur in filiationem adoptivam, quæ est quædam participatio et imago naturalis filiationis, secundum illud (Rom. 8.) Quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Sicut igitur homo Christus prædestinatus non est, propter merita præcedentia, sed ex sola gratia, ut sit filius Dei naturalis, ita et nos ex sola gratia, non ex meritis prædestinamur, ut simus filii Dei adoptivi,

secundum illud (Deut. 9.) Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: propter justitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem. Est igitur manifestum ad quid sit ista prædestinatio; sc. ad hoc quod aliquis sit Dei filius in virtute.

Sed restat inquirendum, quis est iste qui est ad hoc prædestinatus. Cum autem prædestinatio antecessionem im portet, videtur quod ille qui est prædestinatus ut sit filius Dei in virtute, non semper fuerit filius Dei in virtute, Non enim videtur esse prædestinatio de eo quod semper fuit, quia hoc non potest antecessionem habere. Si igitur secundum Nestorium, quod poneremus persona filii hominis esset alia a persona filii Dei, nulla esset dubitatio: quia possemus dicere, quod persona creata filii hominis, quæ non fuit ab æterno, ex tempore incœpit esse filius Dei in virtute. Et simile est si quis dicat quod est alia hypostasis vel suppositum filii Dei et filii hominis. Sed hæc aliena sunt a fide, ut supra dictum

est.

Cum igitur non solum sit eadem persona filii Dei et filii hominis, sed etiam hypostasis et idem suppositum, ratione cujus non potest dici vere et proprie, quod filius hominis est factus filius Dei, ne aliquod suppositum creatum intelligatur esse, de quo de novo prædicatur filius Dei: pari ratione videtur quod non possit dici filius hominis esse prædestinatus filius Dei, quia filius hominis supponit suppositum æternum quod fuit semper filius Dei. Unde antecessio quam importat prædestinatio, locum non habet. Propter hoc igitur, Origenes dicit, quod littera non debet esse: Qui prædestinatus est: sed, Qui destinatus est filius Dei in virtute, ut nulla antecessio designetur: et secun

[ocr errors]

dum hoc planus est sensus, quia Christus destinatus sc. missus est a Deo patre in mundum tanquam verus filius Dei, in virtute divina.

Sed quia communiter omnes libri la tini habent, qui prædestinatus, aliter alii hoc exponere voluerunt secundum consuetudinem Scripturæ, in qua dicitur aliquid fieri quando innotescit, sicut Dominus post resurrectionem dicit (Matth.ult.) Data est mihi omnis potestas, quia post resurrectionem innotuit, talem potestatem sibi esse datam ab æterno. Sed secundum hoc quod dicit prædestinatus, non proprie accipitur; quia prædestinatio est de eo, quod pertinet ad gratiam, non autem in hoc gratia Christo facta est, quod ejus virtus divina innotuit, sed potius nobis. Et ideo etiam in Glossa dicitur, quod secundum hunc sensum prædestinatus large ponitur pro præscito, ut sit sensus, Christus prædestinatus est, sc. ab æterno præscitus, ut innotesceret ex tempore esse filius Dei in virtute.

Unde quidam alii prædestinationem ad ipsam unionem referentes, non attribuerunt eam personæ, sed naturæ, ut sit sensus: Qui prædestinatus est filius Dei in virtute, sc, cujus natura prædestinata est, ut sit ei unita, qui est filius Dei in virtute. Sed hæc etiam expositio impropria est et extorta.Cum enim prædestinatio importet ordinem in finem, ejus est prædestinari, cujus est per suam operationem ordinari in finem. Agere autem propter finem, non est naturæ, sed personæ. Ideo si proprie accipiatur, oportet quod prædestinatio attribuatur ipsi persona Christi.

Sed quia persona Christi subsistit in duabus naturis, humana sc. et divina, secundum utramque potest aliquid dici de eo: sicut enim de homine potest aliquid dici secundum corpus,

ut tangi et vulnerari, aliquid autem secundum animam, ut intelligere et velle, ita et de Christo potest aliquid dici, et secundum divinam naturam, sicut ipse de se dicit (Joan.10.) Ego et pater unum sumus; aliquid secundum humanam naturam, sicut cum dicimus eum crucifixum et mortuum, et hoc modo dicitur esse prædestinatus secundum humanam naturam. Quamvis enim ipsa persona Christi semper fuerit filius Dei, tamen non semper fuit, ut existens in humana natura esset filius Dei, sed hoc fuit ineffabilis gratiæ.

Est autem alia ratio de hoc participio, factus, quod designat actum realem, et de hoc participio, prædestinatus, quod designat actum animæ. Anima enim secundum suum intellectum et rationem, potest distinguere ea, quæ sunt secundum rem conjuncta. Potest enim aliquis de pariete albo cogitare, et loqui; seorsum quidem quantum ad hoc quod est paries, seorsum autem ex hoc quod est albus. Ita etiam in prædestinatione. Nam prædestinatio potest attribui personæ Christi secundum quod subsistit in humana natura, licet non attribuatur ei secundum quod subsistit in divina.

Unde et Apostolus, prius filium Dei incarnatum esse præmiserat, et postea ei prædestinationem attribuit, ut intelligatur prædestinatus esse secundum quod factus est ex semine David secundum carnem, et sic a filio Dei explicando incarnationis mysterium, descendit ad carnem, et a carne secundum prædestinationem, ascendit ad filium Dei, ut ostendatur, quod neque gloria divinitatis impedivit infirmitatem carnis, neque infirmitas carnis diminuit majestatem Dei.

Quæritur autem in Gloss. 4. quidem, utrum Christus, secundum quod homo, sit filius Dei : et videtur quod

sic quia hic est Christus qui prædestinatus est ut sit, sed secundum quod homo est prædestinatus ut sit, ergo secundum quod homo, est filius Dei. Et dicendum quod si ly secundum quod, denotat unitatem suppositi, verum est, quod secundum quod homo, est filius Dei, quia unum est suppositum Dei et hominis. Si autem designat conditionem naturæ vel causam, falsum est: non enim ex natura humana habet ut sit filius Dei. In argumento autem est fallacia compositionis et divisionis, ex eo quod ly secundum quod, potest determinare participium Prædestinatus, et sic verum est, quod secundum quod homo, est prædestinatus, vel potest determinare ipsum esse filium Dei, ad quod ordinatur prædestinatio et sic falsum est. Non enim prædestinatus est, ut secundum quod homo, sit filius Dei, et in hoc sensu procedit ratio.

Secundo quæritur utrum Christus secundum quod homo, sit persona. Et dicendum quod si ly secundum quod, referatur ad ipsum suppositum hominis, concedendum est quod ipsum suppositum hominis est persona divina. Si vero designet naturæ conditionem vel causam, sic Christus secundum quod homo, non est persona, quia humana natura non causat novam personalitatem in Christo. Adjungitur enim digniori in cujus personalitatem transit. Item objicitur de hoc quod Glossa dicit, quod qui suscepit, et quod suscepit est una persona. Id autem quod suscepit filius Dei, est humana natura, ergo humana natura est persona. Et dicendum est, quod hujusmodi locutiones sunt exponendæ, ut sit sensus quod ille qui suscepit, et natura quam suscepit, uniuntur in una persona.

Quarto quæritur utrum hoc sit ve

rum, homo est assumptus a verbo, et videtur quod sic, secundum illud (Ps. 64.) Beatus quem elegisti et assumpsisti. Et dicendum est, quod cum homo supponat suppositum æternum, non potest proprie dici quod homo sit assumptus a verbo: non enim assumitur idem a seipso, sed exponendum est sicubi inveniatur homo assumptus, id est humana natura.

Quinto quæritur, utrum hæc sit vera, iste homo semper fuit. Et dicendum est hanc esse veram, propter hoc quod homo supponit æternum suppositum. Unde Hebr. ult. dicitur, Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula: non tamen cum reduplicatione est vera hujusmodi propositio. Non enim ille homo secundum quod homo est, semper fuit, sed secundum quod est filius Dei. Sic igitur patet et de præordinatione et de virtute filii Dei.

Restat tertium sc. de signo, quod tangitur in eo quod subditur, Secundum spiritum, etc. Est enim proprium virtutis divinæ per collationem Spiritus S. sanctificare homines (Lev. 20.) Ego Dominus qui sanctifico vos. Ipse etiam Spiritum S. solus dare potest, secundum illud ( Is. 42.) Hæc dicit Dominus Deus creans cœlos. (Et infra.) Dans flatum populo qui est super terram, et spiritum calcantibus eam. Ex hoc igitur apparet Christum habere virtutem divinam, quia ipse dat Spiritum S. secundum illud (Joan. 15.) Cum venerit paracletus quem ego mittam. Ejus etiam virtute sanctificamur secundum illud. (1 Cor. 6.) Sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et spiritu Dei nostri. Dicit ergo, quod Christus sit filius Dei in virtute apparet, Secundum spiritum sanctificationis, id est, secundum quod dat spiritum

« PoprzedniaDalej »