Obrazy na stronie
PDF
ePub

informis respectu illius formæ, quam est acceptura per gloriam. Sic igitur ipsa creatura, id est, nos ipsi, secundum quod consideramur in bonis naturæ, expectat revelationem gloriæ filiorum Dei. Quod etiam nobis competit per gratiam, sicut si dicamus quod materia expectat formam, vel colores expectant completionem imaginis, sicut dicit Gloss. (Job. 14.) Cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea.

Tertio modo potest intelligi de ipsa creatura sensibili, sicut sunt elementa hujus mundi secundum illud (Sap. 13.) A magnitudine speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit eorum creator videri. Hujusmodi autem creatura dupliciter aliquid expectat: nam expectatio creaturæ sensibilis, secundum quod est a Deo, ordinatur ad aliquem finem, quod quidem contingit dupliciter. Uno modo secundum quod Deus imprimit aliquam formam et virtutem naturalem hujusmodi creaturæ, ex qua inclinatur ad aliquem finem naturalem, puta si dicamus, quod arbor expectat fructificationem, et ignis expectat locum sursum. Alio modo creatura sensibilis ordinatur a Deo ad aliquem finem qui superexcedit formam naturalem ipsius. Sicut enim humanum corpus induetur quadam forma gloriæ supernaturali, ita tota creatura sensibilis in illa gloria filiorum Dei, quamdam novitatem gloriæ consequetur: secundum illud (Apoc. 21.) Vidi cœlum novum et terram novam. Et per hunc modum creatura sensibilis expectat revelationem gloriæ filiorum Dei.

Deinde cum dicit, Vanitati enim, etc. manifestat prædictam expectationem. Et primo ponit necessitatem expectandi. Secundo expectationis terminum, ibi: Quia ipsa creatura, etc. Tertio expectationis siguum, ibi: Scimus enim

quod omnis creatura, etc. Necessitas autem expectandi est ex defectu, cui subjacet creatura. Cui enim nihil deficit, non habet necesse aliquid expectare. Defectum autem creaturæ ostendit, dicens: Vanitati enim creatura subjecta est. Et siquidem per creaturam intelligatur homo justus, sic intelligitur subjici vanitati, id est, istis rebus corporalibus, quæ sunt mutabilia et caduca.

ut sc.

Unde dicitur vana, secundum illud (Eccl. 1.) Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Subjicitur autem eis propter necessitatem præsentis vitæ, circa ea occupationem habens, non tamen volens, quia hujusmodi temporalia non amat, sicut illi contra quos dicitur in (Ps. 4.) Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium? Sed tamen hujusmodi vanitati subjicitur talis creatura propter eum, id est, propter ordinationem Dei qui subjecit eam, id est, hominem justum hujusmodi sensibilibus creaturis, et tamen, in spe, quandoque a tali occupatione homo liberetur, in resurrectione, sc., quando neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in cœlo. (Matth. 22.) Si vero intelligatur creatura ipsa humana natura, sic, est subjecta vanitali, id est, passibilitati, secundum illud (Ps. 38.) Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Non tamen volens, quia talis vanitas est humanæ naturæ in pœnam inflicta. Pœna autem est involuntaria, sicut et culpa voluntaria, sed tamen hujusmodi passionibus humana natura subjicitur, propter eum, id est, propter sententiam Dei, qui subjecit eam, sc. humanam naturam defectibus: sed tamen, in spe, quandoque evadendi hujusmodi passiones. (Is. 28.) Non in perpetuum triturans triturabit. Si autem intelligatur de creatura sensibili, sic talis creatura

subjecta est vanitati, id est, mutabilitati, non volens. Hujusmodi enim defectus, qui consequuntur mutabilita tem sicut corruptio et senium et alia hujusmodi, sunt contra naturam particularem hujus vel illius rei, cujus appetitus est ad conservationem, licet sint secundum naturam universalem. Sed nihilominus hujusmodi vanitati creatura sensibilis subjicitur, propter eum, id est, propter ordinationem Dei, qui subjecit eam in spe, id est, in expectatione gloriosa novitatis, ut supra dictum est.

Deinde cum dicit, Quia et ipsa creatura, etc. ostendit terminum prædictæ expectationis. Non enim est vana ejus expectatio vel spes, quia ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. Et si quidem per creaturam intelligatur homo justus, per servitutem corruptionis intelligitur cura quærendi victum et vestitum, et alia, quibus servitur nostræ mortalitati, quæ est quædam servitus, a qua liberabuntur sancti tendentes in libertatem gloriæ filiorum Dei. Qui, quamvis nunc habeant libertatem justitiæ, quæ est a servitute peccati, nondum tamen habent libertatem gloriæ, quæ est a servitute miseriæ. (Job 39.) Quis dimisit onagrum liberum? Si vero per creaturam intelligatur humana natura, ipsa, liberabitur a servitute corruptionis, id est, (ad litteram) a passibilitate et corruptione, et hoc tendens in libertatem gloriæ filiorum Dei, quæ est non solum a culpa, sed etiam a morte, secundum illud (1 Cor. 15.) Absorpla est mors in victoria. Si vero intelligatur de creatura sensibili, sic ipsa creatura, liberabitur a servitute corruptionis, id est, mutabilitatis: quia in qualibet mutatione est aliqua corruptio, ut Augustinus dicit, et etiam

Philosophus in 8 Physi. c. 13. et hoc in libertatem gloriæ filiorum Dei, quia hoc etiam libertati gloriæ filiorum Dei congruit, ut sicut ipsi sunt innovati, ita etiam eorum habitatio innovetur. (Is. 65.) Ego creo cœlos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora, id est, prior mutabilitas creaturæ. Dicit autem, quia et ipsa, etc. secundum primum sensum. Ac si dicat: Non solum nos Apostoli, sed etiam alii justi. In sensu autem secundo, non solum justi, sed etiam ipsa humana natura, quæ in quibusdam nondum est renovata per gratiam. In tertio autem sensu intelligendum est, ac si dicatur: Non solum homines, sed alia creatura.

Deinde cum dicit: Scimus enim, etc. ponit signum expectationis, dicens : Scimus enim nos Apostoli per Spiritum Sanctum instructi, et etiam per experimentum, quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Quod quidem si intelligatur de creatura sensibili, habet difficultatem. Primo quidem quantum ad hoc quod dicit. Ingemiscit et parturit, hoc enim convenire videtur non nisi creaturæ rationali, sed potest sic exponi, ut hoc quod dicit, ingemiscit, idem sit ei quod dixit, non volens. In illis enim ingemiscimus, quæ nostræ voluntati repugnant Sic ergo inquantum defectus creaturæ sensibilis sunt contra naturalem appetitum particularis naturæ, dicitur ipsa creatura sensibilis ingemiscere, quod autem dicit, parturit, idem est ei quod supra dixerat, Expectat. Nam, parturitio est via ad prolem producendam. Secundum autem dubium est in hoc quod dicit, omnis creatura, quia sic etiam includerentur corpora cœlestia. Unde et Glossa dicit, quod sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia, sed

exponendum est ut labor accipiatur pro motu, sicut et requies quandoque accipitur pro cessatione ab opere, sicut Deus die septima requievisse dicitur (Gen. 1.) Et secundum hoc, per gemitum intelligitur corruptio, quæ ammiscetur motui locali, prout, sc. desinit esse in hoc, ubi et incipit esse in alio. Per parturitionem autem intelligitur ordinatio cœlestium corporum ad eorum innovationem. Si vero exponatur de hominibus, sic dicitur humana natura, omnis creatura, quia participat cum omni creatura, cum spirituali quidem quantum ad intellectum, cum animali quantum ad corporis animationem, cum corporali quantum ad corpus. Hæc ergo creatura, id est, homo, ingemiscit, partim propter mala quæ patitur, partim propter bona sperata quæ differuntur. (Thren. 4.) Multi gemitus mei. Parturit autem, quia cum quadam afflictione animi sustinet dilationem gloriæ expectatæ. (Prov. 13.) Spes quæ differtur, affligit animam. (Joan. 16.) Mulier cum parit, tristitiam habet. (Ps. 44.) Ibi dolores ut parturientis.

Dicit autem, usque adhuc, quia iste gemitus non est ablatus per nostram justificationem, sed manet, usque adhuc, id est, usque ad mortem, vel, usque adhuc, quia et si aliqui jam sint liberati qui sunt in gloria, adhuc tamen nos sumus residui. Vel usque adhuc, quia non solum antiqui patres, qui fuerunt ante Christum, sed etiam adhuc tempore gratiæ eadem patimur. (2 Pet. 3.) dicitur ex persona impiorum. Ubi est nunc promissio aut adventus ejus? Ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. Est autem sciendum quod creatura Dei potest dici omne illud, quod sub Deo est aliqui voluerunt prædicta verba exponere de qualibet creatura, etiam de angelis sanctis: sed valde inconveniens est, ut ipsi dicantur vanitati subjecti, aut ingemiscere et parturire, cum ipsi jam habeant gloriam ejus cujus similitudinem expectamus, secundum illud (Matth. 22.) · Erunt sicut angeli Dei in cœlis: et ideo convenientius secundum prædicta exponitur.

LECTIO 5.

Gloriæ futuræ magnitudo ostenditur, ex expectatione Apostolorum, qui per patientiam expectantes, non vident, et sperant.

23. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem corporis nostri.

24. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes. Nam quod videt quis, quid sperat? 25. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. 26. Similiter autem et spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus: sed ipse

spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

27. Qui autem scrutatur corda, scit quid desiderat spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

Supra ostendit Apostolus excellentiam futuræ gloriæ ex expectatione creaturæ, nunc ostendit idem ex expectatione Apostolorum. Non autem potest esse parvum quod a magnis viris expectatur tam anxie. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod inten

dit. Secundo probat propositum, ibi: qualem charitatem cum Apostolis. Dispe enim, etc.

Circa primum tria facit. Primo proponit dignitatem expectantium, cum dicit, non solum autem illa, sc. creatura, expectat gloriam filiorum Dei, sed et nos ipsi, sc. Apostoli, habentes primitias Spiritus Sancti, quia sc. Spiritum Sanctum et tempore prius, et cæteris abundantius Apostoli habuerunt, sicut et in fructibus terræ illud quod primo ad maturitatem pervenit, est pinguius et magis acceptum. (Jer. 2.) Sanctus Israel Domino primitiœ frugum ejus. (Hebr. 12.) Accessistis ad ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in cœlestibus. Ex quo patet quod Apostoli sunt omnibus aliis sanctis, quacumque prærogativa præfulgeant, sive virginitatis, sive doctrinæ, sive martyrii, præferendi, tamquam abundantius Spiritum Sanctum habentes.

Sed potest aliquis dicere, quod quidam alii sancti majora tormenta sustinuerunt, et majores austeritates propter Christum, quam Apostoli. Sed sciendum est quod magnitudo meriti principaliter et respectu essentialis præmii, attenditur secundum charitatem. Consistit enim præmium essen→ tiale in gaudio quod habetur de Deo. Manifestum est autem, quod de Deo plus gaudebunt qui plus amant. Unde et illam visionem beatam Dominus suo dilecto promittit, dicens (Joan. 14.) Si quis diligit me, diligetur a patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Sed secundum quantitatem operum, meretur homo præmium accidentale, quod est gaudium de talibus operibus. Apostoli ergo, illa opera quæ fecerunt, ex majori charitate fecerunt, ex qua habebant cor ad multa majora facienda si fuisset opportunum. Si autem dicat aliquis, potest lantum quis conari quod habebit æ

cendum, quod charitas hominis non est a seipso, sed ex gratia Dei, quæ datur unicuique secundum mensuram donationis Christi, ut dicitur (Ephes. 4.) Unicuique autem dat gratiam proportionatam ei ad quod eligitur, sicut homini Christo data est excellentissima gratia, quia ad hoc est electus, ut ejus natura in unitatem personæ divinæ assumeretur, et post eum habuit maximam plenitudinem gratiæ beata Maria, quæ ad hoc est electa ut esset mater Christi. Inter cæteros autem ad majorem dignitatem sunt electi Apostoli, ut sc. immediate ab ipso Christo accipientes, aliis traderent ea, quæ pertinent ad salutem, et sic in eis ecclesia quodammodo fundaretur, secundum illud (Apoc. 21.) Murus ha→ bebat fundamenta duodecim, et nomina Apostolorum erant in eis scripta: et ideo dicitur (1 Cor. 12.) Deus posuit in Ecclesia primum quidem Apostolos. Et ideo Deus eis abundantiorem gratiam præ cæteris tribuit. Secundo ponit anxietatem expectationis, cum dicit, et ipsi intra nos gemimus. Qui quidem gemitus designat afflictionem ex dilatione rei cum magno desiderio expectatæ, secundum illud (Prov. 12.) Spes quæ differtur, affligit animam. (Ps. 6.) Laboravi in gemitu meo. Iste autem gemitus, non est tam exterius, quam interius, tum quia ex interiori cordis affectu procedit, tum quia est propter interiora bona: Unde signanter dicit, intra nos. Thren. 1. Multi gemitus mei.

Tertio ponit rem expectatam, dicens, adoptionem filiorum Dei expectantes, id est, completionem hujus adoptionis. Inchoata enim est hujusmodi adoptio per Spiritum Sanctum justificantem animam. (Supra eodem.) Accepistis spiritum adoptionis filio

divina punitio procedit, quidem ex uno, scilicet, peccato primi parentis, in condemnationem, scilicet omnium hominum, quia in illo peccante peccaverunt secundum illud quod supra dictum est, quod mors in omnes per transiit, in quo omnes peccaverunt. Gratia autem Dei, quæ datur per Christum procedit, ex multis delictis, id est, non solum ex illo originali, sed étiam ex multis actualibus; in justificationem, id est, perfectam emundationém. (1 Cor. 6.) Et hoc quidem fuis tis aliquando, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Deinde cum dicit, Si enim unius, etc. probat quod dixerat, scilicet quod gratia Christi procedit ex multis delictis in justificationem. Et primo qui dem hoc probat ex posteriori. Secundo ex priori, ibi: si enim, etc.

Circa primum considerandum est quod Apostolus in præmissa comparatione, non ponit sibi respondentia, scilicet res ejusdem generis. Nam ex parte peccati ponit condemnationem, quæ pertinet ad pœnam ex parte autem gratiæ ponit justificationem quæ non pertinet ad præmium, sed magis ad statum meriti. Sic igitur Apostolus intendit per hoc quod dicit, quod peccatum inducit condemnationem, ostendere, quod gratia inducat justificationem. Et utitur tali ratione, sicut condemnatio mortis procedit ex peceato primi parentis, ita regnum vitæ procedit ex gratia Christi. Hæc enim duo uniformiter sibi correspondent, sed ad regnum vitæ nullus potest pervenire, nisi per justitiam, ergo per gratiam Christi homines justificantur. Primo ergo ponit præmissas. Secundo infert conclusionem intentam, ibi: Igitur sicut per unius, etc.

Primam autem propositionem proponit, dicens, si enim ex delicto unius

[ocr errors]

hominis mors regnavit per unum homi nem, quia sicut supra eodem dictum est, per unum hominem peccatum intravit, et per peccatum mors, multo magis, homines regnabunt, in vita, scilicet æterna, per unum Jesum Christum, qui dicit (Joan. 10.) Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant, participando scilicet æternitatem vitæ, quæ quidem abundantia hic per regnum designatur. Unde dicitur (Apoc. 20.) Quod regnabunt cum Christo annis mille, id est, æterno tempore. Minorem autem designat interponendo abundantiam gratiæ Christi et donationis, et justitiæ accipientes, quasi diceret, ad regnum vitæ homines pervenire non possunt, nisi hoc accipiendo, ita quod gratia Christi referatur ad dimissionem peccati, quam nulla merita præcedere possunt: et ideo omnino gratiæ deputatur; si enim ex operibus, jam non ex gratia, ut dicitur (Infra 14.) Quod autem dicitur, Donationis, referendum est ad dona gratiarum, quibus homines promoventur in bona. (Esth. 2.) Largitus est dona juxta magnificentiam principalem, etc. Quod autem dicitur justitiæ, referendum est ad rectitudinem operum. (4 Cor. 1.) Qui factus est nobis a Deo justitia.

Deinde cum dicit, igitur sicut, etc. infert conclusionem intentam, quæ idem continet cum eo quod supra præmissum est, videlicet quod sicut per unius delictum Adæ, divinum judicium processit in omnes homines qui carnaliter ex eo nascuntur in condemnationem mortis, sic et per unius, scilicet justitiam Christi, divina gratia processit in omnes homines, in justificationem vitæ, id est, quæ ducit ad vitam. Sed videtur hoc esse falsum. Non enim omnes homines justificantur per Christum, sicut omnes

« PoprzedniaDalej »