Obrazy na stronie
PDF
ePub

hujusmodi gloriosa vita datur. Secundo ostendit causam quare differtur, ibi: Si tamen compatimur, etc.

:

Circa primum ponit talem rationem. Quicumque sunt filii Dei consequuntur æternitatem gloriosæ vitæ sed quicumque reguntur Spiritu Sancto, sunt filii Dei ; ergo quicumque reguntur Spiritu Sancto, consequuntur hæreditatem gloriosæ vitæ. Primo ergo ponit minorem prædictæ rationis. Secundo majorem, ibi: Si autem, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi: Non enim accepistis, etc.

Circa primum duo consideranda sunt. Primo quidem quomodo aliqui aguntur a spiritu Dei, et potest sic intelligi, Quicumque spiritu Dei agun→ tur, id est, reguntur sicut a quodam ductore et directore, quod quidem in nobis facit spiritus, sc. inquantum illuminat nos interius quid facere debeamus. (Ps. 142.) Spiritus tuus bonus deducet me, etc. Sed quia ille qui ducitur, ex seipso non operatur, homo autem spiritualis non tantum instruitur a Spiritu Sancto quid agere debeat, sed etiam cor ejus a Spiritu Sancto movetur: ideo plus intelligendum est in hoc, quod dicitur, Quicumque spiritu Dei aguntur. Illa enim agi dicuntur, quæ quodam superiori instinctu moventur. Unde de brutis dicimus, quod non agunt, sed aguntur; quia a natura moventur et non ex proprio motu ad suas actiones agendas. Similiter autem homo spiritualis non quasi ex motu propriæ voluntatis principaliter: sed ex instinctu Spiritus Sancti inclinatur ad aliquid agendum, secundum illud (1s. 56.) Cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Dei cogit. Et (Luc. 4.) Quod Christus agebatur a spiritu in deserto. Non tamen per hoc excluditur quin viri spirituales, per

voluntatem et liberum arbitrium operentur, quia ipsum motum voluntatis et liberi arbitrii Spiritus Sanctus in eis causat, secundum illud (Phil. 2.) Deus est qui operatur in vobis velle et perficere.

Secundo considerandum est, quomodo illi qui spiritu Dei aguntur sunt filii Dei. Et hoc est manifestum ex similitudine filiorum carnalium, qui per semen carnale a patre procedentes generantur. Semen autem spirituale a patre procedens, est Spiritus Sanctus. Et ideo per hoc semen, aliqui homines in filios Dei generantur. (1 Joan. 3.) Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quoniam semen Dei manet

in eo.

Deinde cum dicit, Non enim accepistis, etc. probat propositum, sc. quod Spiritum Sanctum accipientes sint homines filii Dei, et hoc tripliciter. Primo quidem ex distinctione donorum Spiritus Sancti. Secundo ex confessione nostra, ibi: In quo clamamus, etc. Tertio ex testimonio spiritus, ibi: Ipse enim spiritus. Circa primum considerandum est, quod Spiritus Sanc→ tus duos effectus facit in nobis : unum quidem timoris. (Is. 11.) Replebit eum spiritus timoris Domini. Alium amoris. (Supra 5.) Charitas Dei diffusa est per Spiritum Sanctum in cordibus nostris qui datus est nobis. Timor autem facit servos, non autem amor. Ad cujus evidentiam considerari oportet quod timor habet duo objecta, sc. malum quod quis timendo refugit, et illud a quo sibi hoc malum imminere videt.

[ocr errors]

Dicitur enim homo timere et occisionem et regem qui potest occidere. Contingit autem quandoque quod matum quod quis refugit, est contrarium bono corporali vel temporali, quod quis interdum inordinate amat et refugit pati ab aliquo homine temporali.

Et hic est timor humanus vel mundanus et hic non est a Spiritu Sancto. Et hunc prohibet Dominus. (Matth. 10.) Nolite timere eos qui corpus occidunt. Alius autem est timor qui refugit malum, quod contrariatur naturæ creatæ, sc. malum pœnæ, sed tamen refugit hoc pati a causa spirituali, sc. a Deo, et hic timor est laudabilis quantum ad hoc saltem, quod Deum timet. (Deut. 5.) Quis det eos talem habere mentem ut timeant me ? Et secundum hoc a Spiritu Sancto est. Sed inquantum talis timor non refugit malum quod opponitur bono spirituali, sc. peccatum, sed solum pœnam, non est laudabilis. Et istum defectum non habet a Spiritu Sancto, sed ex culpa hominis, sicut et fides informis quantum ad id, quod est fidei, est a Spiritu Sancto, non autem ejus informitas. Unde et si per hujusmodi timorem aliquis bonum faciat, non tamen bene facit, quia non facit sponte, sed coactus metu pœnæ, quod proprie est servorum. Et ideo timor iste proprie dicitur servilis, quia serviliter facit hominem operari.

Est autem tertius timor qui refugit malum quod opponitur bono spiritua li, sc. peccata vel separationem a Deo, et hoc quidem timet incurrere ex justa Dei vindicta: Et sic quantum ad utrumque objectum respicit rem spiritualem, sed tamen cum hoc habet oculum ad pœnam. Et iste timor dicitur esse initialis, quia solet esse in hominibus in initio suæ conversionis. Timent enim pœnam propter peccata præterita, et timent separari a Deo per peccatum propter gratiam charitati infusam. Et de hoc dicitur in (Ps. 440.) Initium sapientiæ timor Domini.

Est autem quartus timor, qui ex utraque parte oculum habet solum ad

rem spiritualem, quia nihil timet nisi a Deo separari. Et iste timor est sanctus qui permanet in sæculum sæculi ut in Ps. dicitur. Sicut autem timor initialis causatur ex charitate imperfecta: ita hic timor causatur ex charitate perfecta. (1 Joan. 4.) Perfecta charitas foras mittit timorem. Et ideo timor initialis et timor castus non distinguuntur contra amorem charitatis, qui est causa utriusque, sed solum timor pœnæ : quia sicut hic timor facit servitutem, ita amor charitatis facit libertatem filiorum. Facit enim hominem voluntaria ad honorem Dei operari, quod est proprie filiorum. Lex igitur vetus data est in timore, quod significabant tonitrua et alia hujusmo~ di, quæ facta sunt in datione veteris legis, ut dicitur (Exod. 19.) Et ideo dicitur (Hebr. 12.) Et ita terribile erat quod videbatur. Et ideo lex vetus per inflictionem pœnarum inducens ad mandata Dei servanda, data est in spiritu servitutis. Unde dicitur (Gal. 4.) Unum quidem in monte Sina in servitutem generans. Et ideo hic dicit, Recte dictum est, quod, Qui spiritu Dei aguntur, etc. Non enim iterum in nova lege, sicut in veteri lege fuit, Accepistis spiritum servitutis in timore, sc. pœnarum, quem timorem Spiritus Sanctus faciebat: Sed accepistis spiritum, sc. charitatis, qui est, Adoptionis filiorum, id est, per quem adoptamur in filios Dei. (Gal. 4.) Ut adoptionem filiorum reciperemus. Non autem hoc dicitur quasi sit alius et alius spiritus, sed quia idem est spiritus, sc. qui in quibusdam facit timorem servilem quasi imperfectum, in aliis facit amorem quasi quoddam perfectum..

Deinde cum dicit, In quo clamamus, etc. manifestat idem per nostram confessionem. Profitemur enim nos patrem habere Deum instructi a Domi

no cum dicimus orantes, Pater noster qui es in cœlis, ut habetur (Matth. 6.) Hoc autem convenit dicere non solum Judæis, sed etiam Gentibus. Et ideo duo ponit idem significantia, sc. Abba, quod est Hebræum, et, Pater, quod est Latinum vel Græcum, ut ostendat hoc ad utrumque populum pertinere. Unde et Dominus (Marc. 14.) Abba pater omnia possibilia sunt tibi. (Jer. 3.) Patrem vocabis me. Hoc autem dicimus non tantum sono vocis, quantum intentione cordis, quæ quidem propter sui magnitudinem clamor dicitur, sicut et ad Moysem tacentem dicitur. (Exod. 19.) Quid clamas ad me sc. intentione cordis ? Sed ista magnitudo intentionis, ex affectu filialis amoris procedit, quem in nobis, sc. facit. Et ideo dicit: In quo, sc. Spiritu Sancto clamamus: Abba pater. Unde (Is. 6.) dicitur quod seraphim qui interpretantur ardentes, quasi igne Spiritus Sancti clamabant alter ad alte

rum.

Deinde cum dicit, Ipse enim spiritus, etc. ostendit idem ex testimonio Spiritus Sancti, ne forte aliquis dicat, quod in nostra confessione decipimur; unde dicit, Ideo dico, quod in Spiritu Sancto, Clamamus: Abba Pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit quod sumus filii Dei, hic autem testimonium reddit non quidem exteriore voce ad aures hominum; sicut pater protestatus est de filio suo (Matth. 3.) sed reddit testimonium per effectum amoris filialis, quem in nobis facit. Et ideo dicit quod testimonium reddit, non auribus, Sed spiritui nostro, etc. (Act. 3.) Nos testes sumus horum verbo

rum.

Deinde cum dicit, Si autem filii, etc. ponit majorem et primo ostendit quod filiis debetur hæreditas dicens. Si autem aliqui filii per spiritum, sc. sequi

tur etiam quod sint hæredes, quia non solum filio naturali, sed etiam adoptivo debetur hæreditas. (1 Pet. 1.) Regeneravit nos in spem vivam in hæreditatem, etc. (Ps. 15.) Hæreditas mea præclara est mihi. Secundo ostendit quæ sit ista hæreditas. Et primo describit eam quantum ad Deum patrem dicens: Hæredes quidem Dei. Dicitur autem aliquis hæres alicujus existere, qui principalia ejus bona percipit seu adipiscitur, non autem qui aliqua munuscula recipit, sicut legitur (Gen. 25.) Quod Abraham dedit cuncta quæ possedit Isaac, filiis autem concubinarum largitus est munera. Bonum autem principale quo Deus dives est, est ipsemet. Est enim dives per seipsum et non per aliquid aliud, quia extrinsecorum bonorum non indiget, ut dicitur in (Ps. 15.) Unde ipsum Deum adipiscuntur filii Dei pro hæreditate. Unde (Ps.) Dominus pars hæreditatis meæ. Thren. tertio. Pars mea Dominus dicit anima mea.

Sed cum filius hæreditatem non adipiscatur nisi patre defuncto, videtur quod homo non possit esse hæres Dei, qui nunquam decedit. Dicendum est autem, quod illud habet locum in bonis temporalibus, quæ simul a multis possideri non possunt, et ideo necesse est unum decedere ut alius succedat: sed bona spiritualia simul a multis haberi possunt, et ideo, non oportet patrem decedere ut filii sint hæredes. Potest tamen dici, quod Deus decedit nobis inquantum est in nobis per fidem erit autem nostra hæreditas, inquantum videbimus eum per speciem. Secundo describit hanc hæreditatem ex parte Christi, dicens, Cohæredes autem Christi, quia ipse cum sit principalis filius a quo nos filiationem participamus, ita est principalis hæres, cui in hæreditate conjungimur. (Matth.

:

22.) Hic est hæres, etc. (Mich. 1.) Adhuc ha redem adducam tibi.

Deinde cum dicit, Si tamen compatimur, etc. ostendit causam dilationis hujus vitæ gloriosa. Et primo ponit causam ex parte passionum. Secundo præeminentiam gloriæ ad passiones, ibi: Existimo enim, etc. Circa primum considerandum est quod Christus qui est principalis hæres ad hæreditatem gloriæ pervenit per passiones. (Luc. ult.) Nonne oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? Non autem nos faciliori modo debemus hære

ditatem adipisci. Et ideo nos etiam oportet per passiones ad illam hæreditatem pervenire. (Act. 14.) Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Non enim statim immortale et impassibile corpus accipimus, ut simul cum Christo pati possimus. Unde dicit, Si tamen compatimur, id est, simul cum Christo patienter sustinemus tribulationes hujus mundi, ut et cum Christo glorificemur. (2 Tim, ' 2.) Si commortui sumus et conregna

bimus.

LECTIO 4.

Ostenditur gloriæ futuræ excellentia super hujus sæculi passiones, quam omnis creatura ingemiscens expectat.

18. Existimo enim quod non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.

19. Nam expectatio creaturæ, revelationem filiorum Dei expectat. 20. Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe.

21. Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.

22. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.

Postquam Apostolus demonstravit et dixit, quod per gratiam Christi li beramur, nunc assignat causam dilationis immortalis vitæ, quæ est hæreditas filiorum Dei, ex eo quod oportet nos Christo compati, ut ad ejus gloriæ societatem perveniamus. Et quia posset aliquis dicere onerosam esse hæreditatem hujusmodi, et quam non potest, nisi per tolerantiam passionum perveniri, ideo hic ostendit excellentiam futuræ gloriæ ad passiones præ

sentis temporis. Et primo ponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi: Nam expectatio, etc. Dicit ergo primo, dictum est quod oportet nos pati, ut et glorificemur, nec debemus refugere passiones, ut gloriam habeamus. Existimo enim ego qui utrumque expertus sum. (Eccl. 34.) Vir in multis expertus, cogitabit multa. Ipse abundanter passiones sustinuit : secundum illud (2. Cor. 14.) In laboribus et carceribus abundantius. Ipse etiam futuræ gloriæ contemplator fuit, secundum illud (2. Cor. 12.) Raptus in paradisum, et audivit arcana verba, etc. Hoc inquam existimo quod Passiones hujus temporis, non sunt passiones condignæ ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Ubi quatuor ponit ad ostendendum excellentiam illius gloriæ. Primo quidem designat ejus æternitatem, cum dicit, Ad futuram, sc. post hoc tempus; nihil autem est post hoc tempus nisi æternitas. Unde illa gloria excedit passiones hujus temporis, sicut æternum

temporale. (2 Cor. 4.) Id enim quod in præsenti est momentaneum, et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Secundo designat ejus dignitatem, cum dicit, Gloriam, quæ claritatem quamdam dignitatis insinuat. (Ps. 149.) Exultabunt sancti in gloria. Tertio designat manifestationem, cum dicit, Que revelabitur. Nunc enim gloriam quidem habent sancti, sed occultatam in conscientia. (2 Cor. 4.) Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Tunc autem gloria illa in conspectu omnium revelabitur, et bonorum et malorum, de quibus dicitur (Sap. 5.) Mirabuntur in subitatione insperatæ salutis. Quarto designat ejus veritatem, cum dicit, In nobis, Gloria enim hujus mundi vana est: quia est in his quæ sunt extra hominem, puta in apparatu divitiarum et in opinione hominum. (Ps. 48.) In multitudine divitiarum suarum gloriantur. Sed illa gloria erit de eo quod est intra hominem: secundum illud (Luc. 17.) Regnum Dei intra vos est. Sic igitur passiones hujus temporis, si secundum se considerentur, multum deficiunt a quantitate hujus gloriæ. (Is. 54.) Ad punctum in mo— dico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Sed si considerentur hujusmodi passiones inquantum eas aliquis voluntarie sustinet propter Deum ex charitate, quam in nobis spiritus facit, sic ex condigno per hujusmodi passiones homo meretur vitam æternam. Nam Spiritus Sanctus est fons, cujus aquæ, id est, effectus saliunt in vitam æternam, ut dicitur (Joan. 4.)

Deinde cum dicit, Nam expectatio creaturæ, etc. ostendit propositum per excellentiam illius gloriæ. Et primo ex expectatione creaturæ. Secundo ex ex

pectatione Apostolorum, ibi: Non solum autem, etc. Circa primum duo facit. Primo ponit expectationem creaturæ. Secundo manifestat eam, ibi: Vanitati enim, etc.

Dicit ergo primo. Dictum est quod etiam futura gloria excedit passiones præsentes. Et tamen hoc manifestum est. Nam expectatio creaturæ, id est, ipsa creatura, expectans Expectat revelationem filiorum Dei: quia ut dicitur (1 Joan. 3.) Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Occultatur enim dignitas divinæ filiationis in sanctis propter exteriores passiones, sed postmodum revelabitur illa dignitas, quando immortalem et gloriosam vitam suscipient, ita quod ex persona impiorum dicitur (Sap. 5.) Ecce quomodo computati suntinter filios Dei. Dicit autem expectatio expectat, ut talis geminatio intensionem expectationis designet, secundum illud (Ps. 39.) Expectans expectavi Dominum. Sciendum est autem quod creatura hic tripliciter accipi potest.

Uno modo homines justi, qui specialiter creatura Dei dicuntur. Vel quia permanent in bono, in quo creati sunt. Vel propter excellentiam, quia omnis creatura quodammodo eis deservit. (Jac. 1.) Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. Hæc autem creatura, id est, homo justus, expectat revelationem gloriæ filiorum Dei, tanquam præmium sibi promissum. (Tit. 2.) Expectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei.

Secundo potest dici creatura ipsa humana natura, quæ subjicitur bonis gratiæ, quæ quidem in hominibus injustis nondum justificata est, sed est sicut informis. In hominibus autem jam justificatis est quidem partim formata per gratiam, sed tamen est adhuc

« PoprzedniaDalej »