Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex parte spiritus qui est talis: quicumque sequuntur prudentiam spiritus, consequuntur vitam et pacem; sed quicumque sunt secundum spiritum, sequuntur prudentiam spiritus: ergo quicumque sunt secundum spiritum, sequuntur vitam et pacem. Et sic patet, quod illi qui non ambulant secundum carnem, sed secundum spiritum, liberantur a lege peccati et mortis. Primo ergo ponit minorem primi syllogismi, dicens: Qui enim secundum carnem id est, qui carni subduntur quasi ei subjecti. (Rom. 16.) Hujusmodi Domino non serviunt, sed suo ventri, Sapiunt ea quæ sunt carnis, ac si dicat, habent sapientiam carnis. Sapere enim quæ sunt carnis, est approbare et judicare bona esse quæ sunt secundum carnem. (Matth. 16.) Non sapis quæ Dei sunt, sed quæ hominis. (Jer. 4.) Sapientes sunt ut faciant mala.

Secundo, ponit minorem secundi syllogismi, dicens, qui vero sunt secundum spiritum, id est, qui Spiritum Sanctum sequuntur, et secundum eum ducuntur (secundum illud Gal. 5. Si spiritu ducimini non estis sub lege.) Sentiunt ea quæ sunt spiritus, id est, qui habent rectum sensum in rebus spiritualibus, secundum illud (Sap. 1.) Sent.te de Domino in bonitate. Et horum ratio est, quia sicut Philosophus dicit in 3. Ethi. Qualis est unusquisque, talis finis videtur ei. Unde ille cujus est animus informatus per habitum bonum vel malum, existimat de fine secundum exigentiam illius habitus.

Tertio, ponit majorem primi syllogismi, dicens, Nam prudentia carnis, etc. Ad cujus intellectum oportet scire, quod prudentia est recta ratio agibilium, ut dicit Philosophus 6. Ethi. Recta autem ratio agendorum unum præsupponit et tria facit. Præsupponit enim finem qui est sicut principium in agendis, sicut et ratio speculativa præsupponit principia ex quibus demonstrat. Facit autem recta ratio agibilium tria.Nam primo recte consiliatur.Secundo, recte judicat de consiliatis. Tertio, recte et constanter præcipit quod consiliatum est. Sic ergo ad prudentiam carnis requiritur quod aliquis præsupponat pro fine delectabile carnis, et quod consilietur et judicet et præcipiat ea, quæ conveniunt ad hunc finem. Unde talis prudentia, est mors, id est, causa mortis æternæ. (Gal. ult.) Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem.

Quarto, ponit majorem secundi syllogismi, dicens, prudentia autem spiritus vita et pax. Dicitur autem secundum prædicta prudentia spiritus, quando aliquis præsupposito fine spiritualis boni, consiliatur et judicat, et præcipit quæ ordinantur convenienter ad hunc finem. Unde talis prudentia est, vita, id est, causa vitæ, gratiæ et gloriæ. (Gal. ult.) Qui seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam æternam. Et est, pax, id est, causa pacis. Nam pax causatur a Spiritu Sancto. (Ps. 118.) Pax multa diligentibus legem tuam, Domine.(Gal.5.) Fructus spiritus charitas, gaudium, et pax.

LECTIO 2.

Probatur quod prudentia carnis sit mors, a qua prudentia, vere Christi fideles alieni sunt, ac ostenditur, eos per gratiam Christi sive per Spiritum Sanctum a pœna liberari et morte.

7. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo. Legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.

supra positum est, sc., quod prudentia carnis sit mors, hoc modo, qui inimicatur Deo incurrit mortem. (Luc. 19.)

8. Qui autem in carne sunt, Deo pla- Verum tamen inimicos illos qui noluecere non possunt.

9. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

10. Si autem Christus in vobis est, cor-
pus quidem mortuum est propter pec-
catum, spiritus vero vivit propter jus-
tificationem:

11. Quod si spiritus ėjus qui suscitavit
Jesum a mortuis, habitat in vobis;
qui suscitavit Jesum Christum a mor-
tuis, vivificabit et mortalia corpora
vestra propter inhabitantem spiritum
ejus in vobis.
12. Ergo fratres debitores sumus, non

carni ut secundum carnem vivamus. 13. Sienim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta

carnis mortificaveritis, vivetis.

Supposuerat Apostolus in præcedentibus, quod prudentia carnis mors est, et hoc quidem nunc probare intendit. Et primo probat propositum. Secundo, ostendit fideles quibus scribit a tali prudentia esse alienos, ibi: Vos autem, etc. Circa primum duo facit. Primo propositum probat de prudentia carnis in abstracto. Secundo id quod de prudentia carnis dixerat, adaptat eis qui prudentiam carnis sequuntur, ibi: Qui autem in carne, etc. Circa primum ponit tria media, quorum posterius probat prius.

runt me regnare supra se, adducite huc et interficite ante me. Et hoc quia Deus vita nostra est. (Deut. 3.) Ipse est enim vita tua. Et ideo ille qui inimicatur Deo incurrit mortem, sed, prudentia carnis inimica est Deo: ergo prudentia carnis est causa mortis. Ubi notandum est, quod id quod supra dixerat prudentiam carnis nunc nominat carnis

sapientiam, non quod idem sit sapientia simpliciter et prudentia, sed quia in rebus humanis est prudentia. Prov. 10.) Sapientia est viro prudentia. Ad cujus intellectum sciendum, quod sapiens simpliciter dicitur qui cognoscit causam altissimam ex qua omnia dependent. Causa autem suprema simpliciter omnium Deus est. Unde sapientia simpliciter est cognitio divinarum rerum, ut Augustinus dicit in libro de Trinitate. (1 Cor. 3.) Sapientiam loquimur inter perfectos. Dicitur autem sapiens in unoquoque genere qui cognoscit altissimam causam illius generis: sicut in arte ædificatoria dicitur sapiens, non ille qui scit dolare ligna et lapides, sed ille qui concipit et disponit convenientem formam domus: ex hoc enim totum artificium dependet, unde et Apostolus dicit, (1 Cor. 3.) Ut sapiens architectus fundamentum posui. Sic igitur sapiens in rebus humanis dicitur qui bonam æstimationem habens de fine humanæ

Per primum autem probat id quod vitæ, secundum hoc ordinat totam hu

manam vitam, quod pertinet ad prudentiam. Et ita sapientia carnis est idem, quod carnis prudentia. De hac sapientia dicitur (Jac. 3.) Non est desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Dicitur autem hæc sapientia Deo inimica, quia contra legem Dei hominem inclinat. (Job. 15.) Currit adversus Deum collo erecto et pingui service.

Et ideo ad hoc probandum inducit aliud medium subdens, Legi enim Dei non est subjecta. Non enim potest aliquis Deum odire secundum quod in se est, cum Deus sit ipsa essentia bonitatis, sed secundum hoc aliquis peccator Deum odit, quod præceptum divinæ legis, est contrarium suæ voluntati sicut adulter odit Deum inquantum odit hoc præceptum, non mochaberis. Et sic omnes peccatores inquantum nolunt subjici legi Dei, sunt inimici Dei. (2 Par. 19.) His qui oderunt Deum amicitia jungeris. Unde convenienter probat, quod prudentia vel sapientia carnis sit inimica Deo, quia non est subjecta legi Dei.

Probat autem hoc per tertium medium, dicens, nec enim potest. Prudentia enim carnis vitium est quoddam, ut ex prædictis patet: quamquam autem ille qui subjectus est vitio possit liberari a vitio et subjici Deo, secundum illud (Supra 6.) Liberati a peccato servi facti Deo: tamen ipsum vitium Deo subjici non potest, cum ipsum vitium sit aversio a Deo vel a lege Dei, sicut ille qui est niger potest fieri albus, sed ipsa nigredo nunquam potest fieri alba. Et secundum hoc dicitur (Matth. 7.) Non potest arbor mala fructus bonos facere. Ex quo patet quod non recte Manichæi ad confirmationem sui erroris hæc verba assumunt, volentes per hæc verba ostendere naturam carnis non esse a Deo, cum sit

inimica Deo, nec possit Deo subjici. Non enim agit Apostolus hic de carne ista quæ est vitium hominis, ut dictum est.

Deinde cum dicit, qui autem in carne, etc. adaptat quod dixerat de prudentia carnis ad homines, quibus prudentia carnis dominatur dicens, qui autem in carne sunt, id est, qui concupiscentias carnis sequuntur per prudentiam carnis, quamdiu tales sunt, Deo placere non possunt, quia ut in (Ps. 146) dicitur, beneplacitum est Deo super timentes eum. Unde illi qui ei non subjiciuntur non possunt ei placere quamdiu tales sunt. Possunt autem desinere esse in carne secundum modum prædictum, et tunc Deo placebunt.

Deinde cum dicit, Vos autem, etc. ostendit eos, quibus loquitur esse immunes a prudentia carnis. Et circa hoc tria facit. Primo ponit fidelium statum, dicens, Vos autem non estis in carne, et sic patet non esse intelligendum de carnis natura. Romani enim, quibus loquebatur, mortales erant carne induti. Sed carnem accipit pro vitiis carnis secundum illud (1 Cor. 6.) Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Unde dicit, Vos non estis in carne, id est, non estis in vitiis carnis, quasi secundum carnem viventes. (1 Cor. 10.) In carne viventes, non secundum carnem militamus, sed in spiritu, id est, spiritum sequimini. (Apoc. 1.) Fui in spiritu dominica die. Secundo apponit conditionem, dicens, Si tamen spiritus Dei habitat in vobis, sc., per charitatem. (1 Cor. 3.) Templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis. Apponit autem hanc conditionem, quia quamvis in baptismo Spiritum Sanctum receperint, potuisset tamen contingere, quod per peccatum superveniens Spiritum Sanctum ami

sissent, de quo dicitur (Sap. 1.) Quod corripitur a superveniente iniquitate. Tertio ostendit conditionem hanc oportere in eis extare, dicens: Si quis spiritum Christi non habet hic non est ejus; sicut non est membrum corporis quod per spiritum corporis non vivificatur, ita non est membrum Christi, qui spiritum Christi non habet. (4 Joan. 4.) In hoc scimus quoniam manet in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Est autem notandum, quod idem est spiritus Christi, et Dei patris, sed dicitur Dei patris inquantum a patre procedit, dicitur spiritus Christi, inquantum procedit a filio. Unde etiam Dominus ubique attribuit eum simul sibi et patri, sicut (Joan. 14.) Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet pater in nomine meo. Item cum venerit paracletus quem ego mittam vobis a patre, etc.

Deinde cum dicit, si autem Christus, etc. ostendit, quod per gratiam Christi sive per Spiritum Sanctum liberamur a pœna. Et primo ostendit, quod liberamur per Spiritum Sanctum in futuro a morte corporali. Secundo, quod interim in hac vita adjuvamur a Spiritu Sancto, contra infirmitates præsentis vitæ, ibi: Similiter autem, etc. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo ex hoc infert quoddam corollarium, ibi: Ergo fratres, etc. Tertio probat propositum, ibi: Quicumque enim, etc. Circa primum considerandum est, quod supra mentionem fecerat de spiritu Dei, et de spiritu Christi, quamvis sit unus et idem spiritus. Primo ergo ostendit quid consequamur ex spiritu, ex hoc, quod est Christi, Secundo ostendit quid consequamur ex eo inquantum est spiritus Dei patris, ibi: Quod si spiritus ejus, etc. Dicit ergo: dictum est, quod si quis spiritum Christi non

habet, hic non est ejus, unde cum vos sitis Christi, spiritum Christi habetis : et ipsum Christum in vobis habitantem per fidem secundum illud (Ephes. 3.) Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Si autem Christus sic in vobis est, oportet vos Christo esse conformes. Christus autem sic venit in mundum, ut quantum ad spiritum esset plenus gratia et veritate, et tamen quantum ad corpus habet similitudinem carnis peccati, ut supra dictum est. Unde et hoc oportet esse in vobis, quod corpus quidem, vestrum, propter peccatum, quod adhuc manet in carne vestra, mortuum est, id est, necessitati mortis addictum, sicut (Gen. 2.) dicitur: Quacumque die comederitis, morte moriemini, id est, necessitati mortis addicti eritis. Spiritus vero vivit; qui jam revocatus est a peccato, secundum illud (Ephes. 4.) Renovamini spiritu mentis vestræ: vivit vita gratiæ, propter justificationem, per quam justificatur a Deo. (Gal. 2.) Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. (Supra 1.) Justus ex fide vi¬ vit.

Deinde cum dicit, Quod si spiritus, etc. ostendit quid consequamur in Spiritu Sancto inquantum est spiritus patris, dicens : Quod si habitat in vobis spiritus ejus, sc. Dei patris qui suscitavit Jesum Christum a mortuis. (Ps.) Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me. (Act. 3.) Hunc Deus suscitavit, etc. Et tamen ipse Christus propria virtute resurrexit, quia eadem est virtus patris et filii, consequens est, quod id quod Deus pater fecit in Christo, facial etiam in nobis. Et hoc est quod subdit, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra. Non dicit mortua, sed mortalia; quia in resurrectione non solum a corporibus vestris aufe

retur, quod sint mortua, id est, necessitatem mortis habentia, sed etiam, quod sint mortalia, id est, potentia mori, quale fuit corpus Adam ante peccatum. Nam post resurrectionem corpora nostra erunt penitus immortalia. (Is. 26.) Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent, etc. (Osea 6.) Vivificabit nos post duos dies. Et hoc, Propter inhabitantem spiritum ejus, in nobis, id est in virtute Spiritus Sancti in nobis ha. bitantis. (Ezech. 37.) Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vobis spiritum, et vivetis. Et hoc propter, Inhabitantem spiritum, id est, propter dignitatem quam corpora nostra habent, eo quod fuerunt receptacula Spiritus Sancti. (1. Cor. 6.) Nescitis, quod membra vestra templum sunt Spiritus Sancti. Illi vero, quorum membra non fuerunt templum spiritus, resurgent, sed habebunt corpora passibilia.

Deinde cum dicit, Ergo debitores, etc. concludit corollarium ex dictis. Et primo ponit conclusionem. Secundo rationem assignat, ibi: Si enim, etc. Dicit ergo primo: Dictum est, quod

per Spiritum Sanctum multa bona nobis proveniunt, et quod ex prudentia carnis sequitur mors: ergo debitores sumus Spiritui Sancto propter beneficia ab eo recepta, ut vivamus secundum spiritum, et non secundum carnem. (Gal. 5.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus.

Deinde cum dicit, Si enim secundum carnem : assignat rationem conclusionis præmissæ. Et primo quantum ad carnem, dicens, Si enim secundum carnem vixeritis, sc. sequendo concupiscentias carnis, Moriemini, sc. morte culpæ in præsenti, et morte damnationis in futuro. (1 Tim. 5.) Quæ in delitiis vivens mortua est. Secundo assignat rationem quantum ad spiritum, dicens, Si autem spiritu, id est, per spiritum, sc. Mortificaveritis facta carnis, id est opera quæ ex concupiscentia carnis proveniunt, Vivetis, vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro. (Col. 3.) Mortificate membra vestra que sunt super terram. (Gal. 5.) Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

LECTIO 3.

Probat quomodo per Spiritum Sanctum datur nobis gloriæ vita, qui spiritum filiorum non servorum accepimus, ostenditurque quomodo simus Dei hæredes, cum Deus nunquam moriatur, ac qua de causa hujusmodi gloriæ vita differtur.

14. Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei.

15. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater. 16. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.

17. Si autem filii et hæredes, hæredes

quidem Dei, cohæredes autem Christi. Si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

Postquam Apostolus proposuit, quod per Spiritum Sanctum dabitur nobis vita gloriosa, quæ omnem mortalitatem a corporibus nostris excludet, hic probationem inducit. Et primo ostendit, quod per Spiritum Sanctum

« PoprzedniaDalej »