Obrazy na stronie
PDF
ePub

catum, sed solum per gratiam Christi secundum illud (Joan. 8.) Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Et ideo sequitur, gratia Dei, sc. me liberabit, quæ datur, per Jesum Christum. (Joan. 1.) Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Hæc autem liberat a corpore mortis hujus dupliciter. Uno modo ut corruptio corporis menti non dominetur, trahens eam ad peccandum. Alio modo ut corruptio corporis totaliter tollatur. Quantum ergo ad primum convenit dicere peccatori, gratia liberavit me, de corpore mortis hujus, id est, liberavit me a peccato, in quo est anima inducta ex corporis corruptione: sed ad hoc jam justus liberatus est, unde ei competit dicere quantum ad secundum, gratia Dei liberavit me de corpore mortis hujus, at sc. in corpore meo non sit corruptio peccati, aut mortis ; quod erit in resurrectione.

etc. infert conclusionem quæ secundum duas præmissas expositiones diversimode ex præmissis infertur: secundum enim, quod præmissa verba exponuntur in persona peccatoris sic inferenda est conclusio. Dictum est quod gratia Dei liberavit me a corpore mortis hujus, ut sc. ab ea non deducar in peccatum : ergo quando ero jam liberatus, mente servio legi Dei, secundum carnem autem, legi peccati, quæ quidem in carne remanet quantum ad fomitem, per quem caro concupiscit adversus spiritum. Si autem præmissa verba intelligantur ex persona justi, sic est inferendum, gratia Dei per Jesum Christum, liberavit me, de corpore mortis hujus: ita sc. ut in me non sit corruptio peccati et mortis. Igitur, ego ipse, unus et idem antequam liberer, mente servio legi Dei, ei consentiens: carne autem servio legi peccati, inquantum caro mea secundum legem Deinde cum dicit, igitur ego ipse, carnis movetur ad concupiscendum.

CAPUT VIII.

Per gratiam Christi liberamur a damnatione culpæ, et pœnæ, sed primo culpæ.

1. Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant.

2. Lex enim spiritus vitæ in Christo Je-
su liberavit me a lege peccati et mor-
tis.

3. Nam quod impossibile erat legi in
quo infirmabatur per carnem, Deus
filium suum mittens in similitudinem
carnis peccati, et de peccato damna-
vit peccatum in carne,
4. Ut justificatio legis impleretur in
nobis, qui non secundum carnem am-
bulamus, sed secundum spiritum.
5. Qui enim secundum carnem sunt, quæ
carnis sunt sapiunt : qui vero secun-
dum spiritum sunt, quæ sunt spiritus
sentiunt.

6. Nam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax.

Postquam Apostolus ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a peccato et lege, hic ostendit, quod per eamdem gratiam liberamur a damnatione. Et primo ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a damnatione culpæ. Secundo, quod per eamdem gratiam liberamur a damnatione pœnæ, ibi: Si autem Christus, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi: Lex enim Spiritus vitæ, elc. Circa primum duo facit.

Primo proponit beneficium, quod gratia confert concludens ex præmis

sis, ita gratia Dei per Jesum Christum liberavit me de corpore mortis hujus, in qua existit nostra redemptio: ergo nunc ex quo sumus per gratiam liberati, nihil damnationis est residuum quia et tollitur damnatio quantum ad culpam, et quantum ad pœnam. (Job. 34.) Ipso concedente pacem, quis est qui condemnet?

Secundo ostendit quibus hoc beneficium concedatur, et ponit duas conditiones, quæ ad hoc requiruntur: quarum primam ponit, dicens, his qui sunt in Christo Jesu, id est, qui sunt ei incorporati per fidem et dilectionem, et fidei sacramentum. (Gal. 3.) Omnes quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. (Joan. 15.) Sicut palmes non potest ferre fructum nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Illis vero qui non sunt in Christo Jesu, damnatio debetur. Unde ibidem subditur, si quis in me non manserit, mittetur foras, sicut palmes, et arescet, et colligent eum et in ignem mittent, et ardet.

Secundam conditionem ponit dicens: Qui non secundum carnem ambulant, id est, concupiscentiam carnis non sequuntur. (2 Cor. 10.) In carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Ex his autem verbis aliqui volunt accipere, quod in infidelibus qui non sunt in Christo Jesu, etiam primi motus sint peccata mortalia, quamvis eis non consentiant, quod est secundum carnem ambulare. Si enim illi qui non secundum carnem ambulant ex hoc non eis damnabile est, quod carne serviunt legi peccati secundum primos concupiscentiæ motus, quia sunt in Christo Jesu: sequitur a contrario sensu, quod illis qui non sunt in Christo Jesu, hoc sit damnabile. Ad hoc etiam rationem inducunt. Dicunt enim quod necesse est actum damnabilem

esse, qui procedit ex habitu damnabilis peccati. Peccatum autem originale est damnabile, quia privat hominem æterna vita, cujus habitus manet in infideli, cui non est originalis culpa dimissa. Quilibet ergo motus concupiscentiæ ex originali peccato proveniens, est in eis peccatum damnabile.

Primo autem ostendendum est hanc positionem esse falsam. Primus enim motus habet, quod non sit peccatum mortale, ex eo, quod rationem non attingit, in qua completur ratio peccati. Ista autem causa etiam in infidelibus manet: unde in infidelibus primi motus non possunt esse peccata mortalia. Præterea in eadem specie peccati, gravius peccat fidelis, quam infidelis. secundum illud (Hebr. 10.) Quanto magis pulatis deteriora mereri supplicia, etc. Si ergo primi motus in infidelibus essent peccata mortalia, multo magis in fidelibus.

Secundo respondendum est ad eorum rationes. Nam primo quidem ex littera Apostoli hoc habere non possunt. Non enim dicit Apostolus, quod hoc solum non sit damnabile his qui sunt in Christo Jesu, quod carne serviunt legi peccati secundum concupiscentiæ motus, sed quod omnino nihil est eis damnationis. Illis autem qui non sunt in Christo Jesu, est hoc ipsum damnabile. Præterea si hoc ad primos motus referatur his qui non sunt in Christo Jesu, sunt damnabiles hujusmodi motus secundum damnationem originalis peccati quæ adhuc in eis manet, a qua sunt liberati hi qui sunt in Christo Jesu. Non autem sic, quod per hujusmodi motus nova addatur eis damnatio. Quod etiam secundo adjiciunt non ex necessitate concludit quod intendunt. Non enim verum est, quod actus quilibet proce

dens ex habitu peccati damnabilis, sit etiam et ipse damnabilis, sed solum quando est actus perfectus per consensum rationis. Si enim in aliquo sit habitus adulterii, motus concupiscentiæ adulterii, qui est actus imperfectus, non est in eo peccatum mortale, sed solum motus perfectus qui est per consensum rationis. Et præterea actus ex tali habitu procedens, non habet aliam rationem damnationis ab ea, quæ est secundum rationem habitus. Et secundum hoc primi motus in infidelibus ex eo quod procedunt a peccato originali, non afferunt damnationem peccati mortalis, sed solum originalis.

Deinde cum dicit, lex, etc. probat quod dixerat. Et primo quantum ad primam conditionem qua dixerat, nihil esse damnationis his qui sunt in Christo Jesu. Secundo quantum ad secundam conditionem qua dixerat, qui non secundum carnem ambulant, ibi : qui non secundum carnem ambulamus, etc. Circa primum duo facit. Primo ponit probationem. Secundo manifes tat quod supposuerat per causam, ibi: Nam quod impossibile erat legi, etc.

Circa primum ponit talem rationem. Lex spiritus liberat hominem a peccato et morte, sed lex spiritus est in Jesu Christo: ergo per hoc quod aliquis est in Christo Jesu, liberatur a peccato et morte; quod autem lex spiritus liberet a peccato et morte sic probat. Lex spiritus est causa vitæ, sed per vitam excluditur peccatum, et mors quæ est effectus peccati. Nam et ipsum peccatum est spiritualis mors animæ, ergo lex spiritus liberat hominem a peccato et morte. Damnatio autem non est nisi

per peccatum et mortem, ergo his qui sunt in Christo Jesu nihil damnationis existit: hoc est ergo quod dicit, lex enim spiritus, etc. quæ quidem lex

potest dici uno modo Spiritus Sanctus, ut sit sensus: Lex spiritus, id est, lex quæ est spiritus; lex enim ad hoc datur, ut per eam homines inducantur ad bonum, unde et Philosophus in 2. Ethic. dicit, quod intentio legislatoris est cives facere bonos, quod quidem lex humana facit, solum notificando quid fieri debeat: sed Spiritus Sanctus mentem inhabitans non solum docet quid oporteat fieri intellectum illuminando de agendis, sed etiam affectum inclinat ad recte agendum. (Joan. 14.) Paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, quantum ad primum et suggeret vobis omnia, quantum ad secundum, quæcumque dixero vobis.

Alio modo lex spiritus potest dici proprius effectus Spiritus Sancti, sc. fides per dilectionem operans, quæ quidem et docet interius de agendis, secundum illud infra (4 Joan. 2.) Unctio docebit vos de omnibus, et inclinat affectum ad agendum, secundum illud (2 Cor. 5.) Charitas Christi urget nos. Et hæc quidem lex spiritus dicitur lex nova, quæ vel est ipse Spiritus Sanctus, vel eam in cordibus nostris Spiritus Sanctus facit. (Jer. 31.). Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum superscribam eam. De lege autem veteri supra dixit solum, quod erat spiritualis, id est, a Spiritu Sancto data. Et sic prædicta considerantes, inveniemus quatuor leges ab Apostolo esse inductas. Primo legem Moysi, de qua dicit: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Secundo legem fomitis, de qua dicit: Video aliam legem in membris meis. Tertio legem naturalem secundum unum sensum de qua subdit: repugnantem legi mentis meæ. Quarto tradit legem novam cum dicit, lex spiritus, et addit,

vitæ: quia sicut spiritus naturalis facit vitam naturæ, sic spiritus divinus facit vitam gratiæ. (Joan. 6.) Spiritus est qui vivificat. (Ezech. 1.) Spiritus vitæ erat in rotis. Addit autem, in Christo Jesu, quia sc. iste spiritus non datur nisi his qui sunt in Christo Jesu. Sicut enim spiritus naturalis non pervenit ad membrum quod non habet connexionem ad caput, ita Spiritus Sanctus non pervenit ad hominem qui non est capiti Christo junctus (1 Joan. 3.) In hoc scimus, quod ipse manet in nobis, quia de spiritu suo ipse dedit nobis. (Act. 5.) Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. Hæc inquam lex eo quod est in Christo Jesu, liberavit me. (Joan. 8.) Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Et hoc, a lege peccati, id est, a lege fomitis quæ inclinat ad peccatum, vel a lege peccati, id est, a consensu et operatione peccati quod hominem tenet ligatum per modum legis. Per Spiritum enim Sanctum remittitur peccatum. (Joan. 20.) Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et mortis, non solum spiritualis, sed etiam corporalis, ut infra probabitur. Et hoc ideo quia est spiritus vita. (Ezech. 37.) A quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et reviviscant.

Deinde cum dicit, Nam quod impossibile, etc. manifestat quod dixerat, sc., quod lex vitæ quæ est in Christo Jesu liberat a peccato. Nam, quod liberet a morte, infra probabit. Et hoc probat per causam quæ sumitur ex incarnatione Christi. Circa quam tria ponit. Primo necessitatem incarnationis. Secundo modum incarnationis,ibi: Deus filium suum, etc. Tertio incarnationis fructum, ibi: Et de peccato, etc. et ut planior fiat expositio, accipiemus primo secundum, secundo ter

tium, tertio primum hoc modo. Recte dico quod, Lex spiritus vitæ in Christo Jesu liberat a peccato. Nam Deus pater, Filium suum, id est, proprium consubstantialem sibi et coæternum. (Ps. 2.) Dominus dixit ad me: filius meus es tu, etc. Mittens, non de novo creans vel faciens, sed quasi præexistentem misit. (Matth. 21.) Novissime misit ad eos filium suuin, non quidem ut esset ubi non erat, quia ut dicitur (Joan. 1.) In mundo erat, sed ut esset modo quo non erat in mundo, id est, visibiliter per carnem assumptam, unde ibidem sequitur: Verbum caro factum est, et vidimus gloriam ejus. (Bar. 3.) Post hoc in terris visus est. Et ideo hic subditur, In similitudinem carnis peccati: non quod est sic intelligendum quasi veram carnem non habuerit, sed solum carnis similitudinem quasi phantasticam, sicut Manichæi dicunt; cum ipse Dominus dicat. (Luc. ult.) Spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videlis habere. Unde non subdit solum, In similitudinem carnis, sed, In similitudinem carnis peccati. Non enim habuit carnem peccati, id est, cum peccato conceptam, quia caro ejus fuit concepta per Spiritum Sanctum qui tollit peccatum. (Matth. 1.) Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Unde (Ps. 25.) dicit, Ego in innocentia mea ingressus sum, sc. in mundum, sed habuit similitudinem carnis peccati, id est, similem carni peccatrici in hoc, quod erat passibilis nam caro hominis ante peccatum passioni subjecta non erat. (Hebr. 2.) Debuit per omnia fratribus assimilari ut misericors fieret.

[blocks in formation]

id est, pro peccato commisso in carne Christi, diabolo instigante, ab occisoribus ejus. Damnavit, id est, destruxit peccatum, quia cum diabolus innocentem in quo nihil juris habebat attentavit morti tradere, justum fuit ut potestatem amitteret. Et ideo per suam passionem et mortem dicitur peccatum destruxisse. (Col. 2.) Expolians sc. in cruce principatus et potestates. Sed melius est ut dicatur, damnavit peccatum in carne, id est, debilitavit fomitem peccati in carne nostra, De peccato, id est, ex virtute passionis suæ et mortis, quæ dicitur peccatum propter similitudinem peccati, ut dictum est: vel quia per hoc factus est hostia pro peccato, quæ in sacra scriptura dicitur peccatum. (Oseœ 4.) Peccata populi mei comedent, unde dicit (2 Cor. 6.) Eum qui non noverat peccatum pro nobis Deus fecit peccatum, id est, hostiam pro peccato. Et ita satisfaciendo pro nostro peccato abstulit peccata mundi. (Joan. 1.) Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Secundum effectum ponit consequenter, dicens, ut justificatio legis, id est, justitia quam lex promittebat, et quam ex lege aliqui sperabant. Impleretur, id est, perficeretur, in nobis, existentibus sc. in Christo Jesu. (Infra 9.) Gentes que non sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam quæ est ex fide. Et (2 Cor. 5.) cum dixisset, Eum qui non noverat peccatum Deus pro nobis fecit peccatum: subdit, Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Hoc aliter fieri non poterat quam per Christum, et ideo præmisit, quod sc. damnare potest peccatum in carne, et implere justificationem, quod erat impossibile legi Moysi. (Hebr. 7.) Nihil ad perfectum adduxit lex. Et hoc quidem erat legi impossibile, non propter defectum legis, Sed in quo, id est,

inquantum, infirmabatur per carnem, id est, propter infirmitatem carnis, quæ erat in homine ex corruptione fomitis, ex qua proveniebat, quod etiam lege data homo a concupiscentia vincebatur. (Matth. 26.) Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Et supra 6. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ. Et ex hoc patet, quod necesse fuit Christum incarnari, unde et (Gal. 2.) dicitur, Si per legem est justitia, Christus gratis mortuus est, id est, sine causa. Ideo ergo necessarium fuit Christum incarnari, quia lex justificare non pote

rat.

Deinde cum dicit, Qui non secundum carnem, etc. probat propositum quantum ad secundam conditionem, ostendens quod ad hoc, quod aliqui damnationem evitant, requiritur, quod non secundum carnem ambulent. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi: Qui enim secundum carnem, etc. Tertio manifestat quoddam quod in probatione supposuerat, ibi: Quoniam sapientia, etc. Dicit ergo primo, dictum est, quod justificatio legis impletur in nobis, qui sc. non solum sumus in Christo Jesu, sed etiam non ambulamus secundum carnem, sed secundum spiritum, id est, qui non sequimur concupiscentias carnis, sed instinctum Spiritus Sancti. (Gal. 5.) Spiritu ambulate.

Deinde cum dicit, Qui enim secundum carnem, etc. probat quod dixerat, et inducit duos syllogismos, unum quidem ex parte carnis qui est talis: quicumque sequuntur prudentiam carnis ducuntur ad mortem; sed quicumque sunt secundum carnem, sequuntur prudentiam carnis : ergo quicumque sunt secundum carnem ducuntur ad mortem. Alium syllogismum ponit

« PoprzedniaDalej »