Obrazy na stronie
PDF
ePub

cupiscentiam habitualem, quæ operatur in homine omnem concupiscentiam actualem, sive hoc referatur ad concupiscentias diversorum peccatorum. Alia enim est concupiscentia furti, alia adulterii, et sic de aliis. Sive referatur ad diversos concupiscentiæ gradus prout consistit in cogitatione, delectatione, consensu et opere. Sed ad hunc effectum in homine operandum peccatum accipit occasionem ex lege. Et hoc est quod dicit, occasione accepta. Vel quia adveniente mandato additur ratio prævaricationis, quia ubi non est lex, nec prævaricatio: ut supra 4. dictum est, vel quia crescit desiderium peccati prohibiti, rationibus supra positis. Et est notandum, quod non dicit, quod lex dederit occasionem peccandi, sed quia ipsum peccatum occasionem acceperit ex lege. Ille enim qui dat occasionem scandalizat, et per consequens peccat: quod quidem fit, quando aliquis facit aliquod opus minus rectum, unde proximus offenditur aut scandalizatur, puta si quis loca inhonesta frequentaret, licet non mala intentione. Unde dicitur infra 14. Hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum. Sed si quis rectum opus faciat, puta si det eleemosyuam, et alius inde scandalizatur, ipse non dat occasionem scandalizandi, unde nec scandalizat, nec peccat, sed alius accipit occasionem qui scandalizatur, et ille peccat. Sic igitur lex rectum aliquid fecit, quia peccatum prohibuit, unde occasionem non dedit peccandi: sed homo occasionem ex lege accipit, et propter hoc sequitur, quod lex non sit peccatum, sed magis, quod peccatum sit ex parte hominis. Sic igitur intelligendum est, quod passiones peccatorum quæ pertinent ad concupiscentiam peccati, non sunt per legem, quasi lex illas operetur, sed pec

catum illas operatur accepta occasione ex lege. Et eadem ratione dicitur lex mortis, non quia lex mortem operetur, sed quia peccatum mortem operatur occasione accepta ex lege. Potest autem eodem sensu littera aliter ordinari, ut dicatur quod peccatum operatum est per mandatum legis, omnem concupiscentiam, et hoc occasione accepta ab ipso mandato, sed prima expositio simplicior et melior est.

Deinde cum dicit, sine lege enim, manifestat quod dixerat, et hoc per experientiam effectus. Et primo proponit effectum. Secundo resumit causam, ibi: Nam peccatum, etc. Circa primum tria facit. Primo describit statum ante legem. Secundo statum sub lege, ibi: Sed cum venisset, etc. Tertio ex comparatione utriusque status, concludit eventum legis, ibi: Et inventum est mihi, etc. Dicit ergo primo, quod peccatum occasione accepta per mandatum, operatum est in me omnem concupiscentiam, quod ex hoc apparet. Sine lege enim peccatum erat mortuum, non quidem sic quod peccatum non esset, quia per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit ante legem, ut supra 5. dictum est. Sed intelligitur quod erat mortuum, vel quantum ad cognitionem hominis, qui quædam lege prohibita nesciebat esse peccata, puta concupiscentiam, vel quia erat mortuum, quantum ad efficaciam moriendi, per comparationem ad id, quod postea fuit: non enim habebat tantam virtutem inducendi hominem ad mortem, quantum postea habuit occasione accepta sub lege. Habetur enim quasi mortuum, quod est debilitatum virtute. (Col. 3.) Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Talis ergo erat status ante legem quantum ad peccatum. Sed qualis esset quantum ad ho

[blocks in formation]

Deinde cum dicit, sed cum venisset, etc. describit statum sub lege. Et primo quantum ad peccatum, cum dicit, sed cum venisset mandatum. Data, sc. lege, revixit peccatum, quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quantum ad cognitionem hominis qui incepit cognoscere peccatum in se esse, quod prius non cognoverat. (Jer. 31.) Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum et erubui. Et si gnanter dixit, revixit, quia in paradiso plenam notitiam homo habuerat de peccato, licet non habuerit per experientiam. Vel, revixit, quantum ad virtutem, quia data lege occasionaliter augmentata est virtus peccati. (1 Cor. 15.) Virtus peccati, lex. Secundo quantum ad ipsum hominem, cum dicit, Ego autem mortuus sum. Quod etiam dupliciter potest intelligi. Uno modo secundum cognitionem, ut sit sensus. Mortuus sum; id est, cognovi me mortuum. Alio modo per comparationem ad statum priorem, ut sit sensus. Mortuus sum, id est, magis morti obligatus sum, quam ante. Unde aliqualiter verum est, quod dictum est Moysi et Aaron (Num. 16.) Vos interfecistis populum Domini.

Deinde cum dicit, et inventum, etc. concludit ex comparatione utrius que status eventum legis, dicens, et

inventum est, secundum prædicta, mandatum quod erat ad vitam. Primo quidem secundum intentionem dantis legem. Secundo quantum ad ipsam mandati honestatem et devotionem obedientis. (Ezech. 20.) Dedi eis præcepla bona et judicia, quæ faciens homo, vivet in eis, hoc est mihi ad mortem occasionaliter, sc. per peccatum quod in homine erat. (Job 20.) Panis ejus in utero ejus vertetur in sel aspidum intrinsecus, etc.

Deinde cum dicit, nam peccatum, etc. résumit causam quasi manifestans per eventum præmissum, dicens, hoc ideo contingit, sc. quod mandatum præmissum, quod erat ad vitam, inveniretur ad mortem esse. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, sc. per concupiscentiam quam in me operatum est, ut dictum est. (Dan. 13.) Species decepit te, concupiscentia subvertit cor tuum, et per illud sc. mandatum occasionaliter peccatum me occidit. (2 Cor. 3.)Littera occidit.

et

etc.

Deinde cum dicit, itaque lex, concludit conclusionem intentam, sc. quod lex non solum non sit peccatum, sed ulterius quod sit bona, tanquam faciens cognoscere peccatum et prohibens ipsum. Et primo concludit quantum ad totam legem dicens. Sicut ex præmissis patet, lex quidem est sancta. (Ps. 18.) Lex Domini immaculata. (1 Tim. 1.) Scimus quia bona est lex. Secundo quantum ad particulare legis mandatum, dicens, et mandatum legis est sanctum quantum ad præcepta ceremonialia, quibus homines ordinantur ad Dei cultum. (Lev. 20) Sancti estote, quia ego sanctus sum. Et justum quantum ad præcepta judicialia, quibus homo debito modo ordinatur ad proximum. (Ps. 18.) Judicia Domini vera, justificata, etc. Et

[ocr errors]

bonum, id est, honestum quantum ad præcepta moralia. (Ps. 118.) Bonum est mihi lex oris tui super millia, etc. Quia tamen omnia præcepta ordinant nos in Deum, ideo totam legem sanctam nominavit.

Deinde cum dicit, Quod ergo bonum est, etc. movet quæstionem quantum ad legis effectum. Et primo quæstionem, dicens, quod ergo bonum est, sc. in se, factum est mihi mors, id est, per se causa mortis. Quod quidem aliquis poterat falso intelligere ex eo, quod supra dictum est, inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Secundo solvit per interemptionem, dicens, Absit. Non potest id quod est secundum se bo num et vivificum, esse causa mali et mortis, secundum illud (Matth. 7.) Non potest arbor bona fructus malos facere. Tertio, ibi: Sed peccatum, etc. concordat id quod nunc dicitur, cum eo quod supra dictum est. Non enim mandatum sic invenitur esse ad mortem, quod ipsum mortem operetur, sed quia occasione accepta ab ipso peccato mortem operatur. Et hoc est quod

dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, id est, ex hoc apparet esse peccatum per legis bonum, id est, per mandatum legis: quia ex hoc, ipsum bonum est, quod facit cognitionem peccati. Et hoc occasionaliter, in quantum manifestat peccatum. Non autem sic intelligitur peccatum per legem operatum esse mortem, quasi sine lege mors non fuisset. Dictum est enim supra, quod regnavit mors ab Adam, usque ad Moysem, sc. cum lex non esset: sed intelligitur quod peccatum per legem operatur mortem, quia damnatio mortis est augmentata lege adveniente. Et hoc est quod subditur, ita dico quod peccatum operatum est mortem per bonum, ut peccatum fiat peccans, id est, peccare faciens per mandatum legis occasionaliter. Et hoc supra modum quo antea peccabat, vel quia accessit reatus prævaricationis, vel quia crevit concupiscentia peccati, ut supra dictum est, veniente prohibitione legis. Peccatum autem hic intelligitur, sicut supra diximus, vel diabolus, vel potius fomes peccati.

LECTIO 5.

Manifestat legem bonam esse ex repugnantia hominis ad bonum, quam lex tollere minime potest, pariterque ostenditur quomodo lex vetus dicatur esse spiritualis, homo vero carnalis, quæriturque simul an initium boni operis sit ex nobis.

14. Scimus enim quod lex spiritualis 18. Scio enim quia non habitat in me, est. Ego autem carnalis sum,

datus sub peccato.

venum

15. Quod enim operor, non intelligo.

Non enim quod volo bonum, hoc ago, sed quod odi malum, illud facio. 16. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. 17. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me pecca

tum.

hoc est, in carne mea bonum. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio.

19. Non enim quod volo bonum, hoc facio sed quod nolo malum, hoc

[blocks in formation]

Postquam Apostolus exclusit illa ex quibus lex videbatur esse mala et mali effectus, hic probat legem esse bonam. Et circa hoc duo facit. Primo probat bonitatem legis ex ipsa repugnantia, quæ in homine invenitur ad bonum, quam lex tollere non potest. Secundo ostendit per quid hujusmodi legis repugnantia tolli potest, ibi: Infelix, etc. Circa primum tria facit. Primo proponit, quod intendit. Secundo probat propositum, ibi: Quod enim operor, etc. Tertio infert conclusionem intentam, ibi: Invenio igitur, etc. Circa primum duo facit, Primo proponit legis bonitatem. Secundo hominis conditionem, ibi, Ego autem, etc. Dicit ergo primo. Dictum est quod lex est sancta. Et hoc dixit: Scimus enim, nos qui sumus in divinis sapientes. Quod lex, sc. vetus, spiritualis est, sc. spiritui homines concordans. (Ps. 18.) Lex Domini immaculata. Vel spiritualis est, id est, a Spiritu Sancto data, qui digitus Dei dicitur in scripturis. (Luc. 11.) Si in digito Dei ejicio dæmonia. Unde dicitur (Ex. 31.) Dedit Dominus Moysi duas tabulas lapideas scriptas digito Dei. Lex tamen nova, non solum dicitur lex spiritualis sed lex spiritus, ut patet infra 8. Quia non solum a Spiritu Sancto est, sed Spiritus Sanctus eam imprimit cordi quod inhabitat.

Deinde cum dicit, Ego autem carnalis sum, etc. ostendit conditionem hominis, et potest hoc verbum dupliciter exponi. Uno quidem modo, ut Apostolus loquatur in persona hominis in peccato existentis. Et ita hoc August. exponit in lib. 83. quæstionum. Postea vero in lib. contra Julianum, exponit hoc, ut Apostolus intelligatur loqui in persona sua, id est, hominis sub gratia constituti. Prosequamur ergo declarando qualiter hæc

verba et sequentia diversimode possunt utroque modo exponi,.quamvis secunda expositio melior sit. Quod ergo dicitur primo. Ego autem, etc. sic intelligendum est, ut ly ego, pro ratione hominis intelligatur, quæ est principale in homine: unde videtur unusquisque homo esse sua ratio vel suus intellectus, sicut civitas videtur esse rector civitatis, ita ut quod ille facit, civitas facere videatur. Dicitur autem homo carnalis, quia ejus ratio carnalis est, quæ dicitur carnalis dupliciter. Uno modo ex eo quod subditur carni consentiens his, ad quæ caro instigat, secundum illud (1.Cor.3.) Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, etc. Et hoc modo intelligitur de homine nondum per gratiam reparato. Alio modo dicitur ratio esse carnalis, ex eo quod a carne impugnatur, secundum illud (Gal. 5.) Caro concupiscit adversus spiritum. Et hoc, modo intelligitur esse carnalis ratio etiam hominis sub gratia constituti : utraque enim carnalitas provenit ex peccato: unde subdit, Venumdatus sub peccato. Sed tamen notandum quod carnalitas quæ importat rebellionem carnis ad spiritum provenit ex peccato primi parentis, quia hoc pertinet ad fomitem, cujus corruptio ex illo peccato derivatur. Carnalitas autem quæ importat subjectionem ad carnem, provenit non solum ex peccato originali, sed etiam actuali, per quod homo obediendo concupiscentiis carnis, servum se carnis constituit: unde subdit: Venumdatus sub peccato, sc. vel primi parentis, vel proprio. Et dicit: Venumdatus, quia peccator seipsum vendit in servum peccati, pretio propriæ voluntatis implendæ. (Is. 50.) Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis.

Deinde cum dicit, Quod enim operor, etc. ostendit quod proposuerat.

Et primo quod lex sit spiritualis. Secundo quod homo sit carnalis, venumdatus sub peccato, ibi: Nunc autem jam non ego, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit probationem. Secundo inducit conclusionem, ibi: Si autem quod nolo, etc. Sumitur autem probatio ex hominis infirmitate, quam primo proponit. Secundo adducit probationem, ibi: Non autem, etc. Infirmitas autem hominis est manifesta, et ex hoc quod operatur id quod intelligit non esse operandum: unde dicitur: Quod enim operor, non intelligo, sc. esse operandum. Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo de eo qui est subjectus peccato, qui quidem in universali intelligit non esse operandum peccatum tamen victus suggestione dæmonis, vel passione, vel inclinatione perversi habitus operatur illud. Et ideo dicitur operari quod intelligit non esse operandum contra conscientiam faciens : sicut Luc. 12.) Servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, digne plagis vapulabit multis. Alio modo potest intelligi de eo qui est in gratia constitutus, qui quidem operatur malum, non quidem exequendo in opere vel consentiente mente, sed solum concupiscendo secundum passionem sensibilis appetitus, et illa concupiscentia est præter rationem et intellectum, quia prævenit ejus judicium, quo adveniente talis operatio impeditur. Et ideo signanter non dicit, intelligo non esse faciendum, sed non intelligo: quia sc. intellectu nondum deliberato, aut percipiente, talis operatio concupiscentiæ insurgit. (Gal. 5.) Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adver

sus carnem.

Deinde cum dicit, Non enim quod volo, etc. probat quod dixerat, et per divisionem, et per effectum. Per divi

sionem quidem ejus, quod dixit, Quod enim operor, etc. sub quo duo continentur, sc. non agere bonum et agere malum, quia etiam ille qui non agit bonum, dicitur operari peccatum, peccato omissionis. Ex parte autem ejus quod dixit, Non intelligo, probat per effectum, quia enim intellectus movet voluntatem, velle est effectus ejus, quod est intelligere. Dicit ergo primo quantum ad omissionem boni, Non enim ago hoc bonum, quod volo agere. Quod quidem uno modo potest intelligi de homine sub peccato constituto et sic hoc quod dicit, Ago, est accipiendum secundum actionem completam, quæ exterius opere exercetur per rationis consensum. Quod autem dicit, Volo, est intelligendum non quidem de voluntate completa, quæ est operis præceptiva, sed de voluntate quadam incompleta, qua homines in universali bonum volunt, sicut et in universali habent rectum judicium de bono, tamen per habitum vel passionem perversam pervertitur hoc judicium, et depravatur talis voluntas in particulari, ut non agat quod in universali intelligit agendum, et agere vellet. Secundum autem quod intelligitur de homine per gratiam reparato, econverso oportet intelligere per hoc quod dicit, Volo, voluntate completa perdurante in electione particularis operationis, ut per hoc quod dicit, Ago, intelligatur actio incompleta, quæ consistit tantum in appetitu sensitivo non perveniens usque ad rationis consensum. Homo enim sub gratia constitutus, vult quidem mentem suam a pravis concupiscentiis conservare, sed hoc bonum non agit propter motus inordinatos concupiscentiæ insurgentes in appetitu sensitivo. Et simile est quod dicit (Gal. 5.) Ut non quæcumque vultis illa faciatis. Secun

« PoprzedniaDalej »