Obrazy na stronie
PDF
ePub

per gratiam Christi liberamur a peccato, hic ostendit, quod per eamdem gratiam Christi liberamur a servitute legis. Et circa hoc duo facit. Primo proponit propositum. Secundo excludit objectionem, ibi: Quid ergo dicemus, etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a servitute legis. Secundo ostendit utilitatem hujus liberationis, ibi: Ut fructificemus Deo, etc. Circa primum tria facit. Primo proponit documentum, ex quo arguitur ad propositum ostendendum. Secundo manifestat ipsum, ibi: Namque sub viro est, etc. Tertio concludit, ibi: Itaque fratres mei, etc.

Documentum autem proponit eis quasi notum. Unde dicit, an ignoratis fratres, quasi diceret. Hoc ignorare non debetis. (1 Cor. 14.) Si quis ignorat, ignorabitur. Et causam quare non debent ignorare, ostendit, subdens, Scientibus enim legem loquor. Sed cum Romani, Gentiles essent, et legem Moysi ignorarent, videtur eis non competere quod hic dicitur. Et ideo quidam exposuerunt hoc de lege naturali, quæ Gentibus non erat incognita, secundum illud (Supra 2.) Cum gentes quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt, faciunt, etc. Unde et subditur, quia lex in homine dominatur, sc. naturalis. Quanto tempore, sc. vivit lex in homine. Quæ quidem vivit, quamdiu ratio naturalis efficaciter in homine viget. Moritur autem lex naturalis in homine, quamdiu ratio naturalis passionibus succumbit. (Is. 24.) Dissipaverunt fœdus sempiternum, sc. legis naturalis. Sed hoc non videtur esse secundum intentionem Apost. qui absolute et indeterminate de lege loquens, semper loquitur de lege Moysi. Et ideo dicendum est, quod Romani fideles non erant

solum Gentes, sed inter eos erant multi Judæi. Unde habetur (Act. 18.) Paulus Corinthi invenit quemdam Judæum, nomine Aquilam, qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem ejus, eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma. Lex ergo hoc modo dominatur in homine, quanto tempore vivit, sc. homo. Data est enim lex ad dirigendum homines in via hujus vitæ, secundum (Ps. 24) Legem statuit ei in via quam elegit. Ideo legis obligatio morte solvitur.

Deinde cum dicit, Nam quæ sub viro, etc. manifestat quod dixerat per exemplum in lege matrimonii. Et primo ponit exemplum. Secundo manifestat per signum, ibi: Ergo vivente, etc. Circa primum duo facit. Primo in exemplo ponit quomodo obligatio legis durat, vita durante, dicens, nam mulier quæ sub viro, id est, sub viri potestate, est ex lege divina, qua dictum est: (Gen. 3.) Sub viri potestate eris. Alligata est legi, sc. qua tenetur convivere viro, secundum illud (Matth. 19.) Quos Deus conjunxit, homo non separet. Et hæc quidem inseparabilitas matrimonii, præcipue causatur in quantum est sacramentum conjunctionis indissolubilis Christi et Ecclesiæ, vel Verbi et humanæ naturæ in persona Christi. (Ephes. 5.) Sacramentum hoc magnum est in Christo et Eccles a, etc. Secundo, ibi: Si autem mortuus, etc. manifestat in exemplo, quomodo obligatio legis solvitur post mortem, dicens, si autem vir, sc. mulieris, fuerit mortuus, mulier post mortem viri, soluta est a lege, mariti, id est, a lege matrimonii, qua obligabatur viro. Cum enim, ut Aug. ait lib. de nuptiis et concupisc. 1. 4. ca. 48. nuptiæ sint bona mortalium, non se extendit obligatio nuptiarum post vi

tam mortalem. Et propter hoc in resurrectione, quando erit vita immortalis, neque nubent, neque nubentur, ut dicitur (Matth. 22.) Ex quo patet quod si aliquis moriatur, et resurgat, sicut in Lazaro accidit, non erit uxor, quæ fuerat, nisi de novo cum ipso contrahat. Sed contra hoc inducitur quod habetur (Hebr. 11.) Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Sed sciendum est quod mulieres non receperunt maritos suos, sed filios suos: sicut mulier quædam per Heliam, ut habetur (3 Reg. 17.) Et alia per Helisæum, ut habetur (4 Reg. 4.) Aliter autem se habet in sacramentis quæ imprimunt characterem, qui est quædam consecratio animæ immortalis. Omnis autem consecratio manet, quamdiu manet res consecrata: sicut patet in consecratione Ecclesiæ vel altaris. Et ideo si baptizatus, vel confirmatus, vel ordinatus moriatur et resurgat, non debet iterum eadem sacramenta accipere.

Deinde cum dicit, ergo vivente, etc. manifestat quod dixerat per signum. Et primo quantum ad obligationem matrimonii, quæ durat in muliere, vivente viro, cujus signum est, quod vocatur adultera si fuerit cum alio viro, sc. ei carnaliter commixta, vivente viro. (Jer. 3.) Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum, nunquid non polluta et contaminata est mulier illa? Secundo, ibi Si autem mortuus, etc. inducit signum quantum ad hoc quod obligatio legis matrimonii solvitur per mortem, dicens, quod si vir ejus, sc. mulieris, mortuus fuerit, liberata est mulier a lege viri, qua obligatur viro, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro carnaliter ei commixta, præserti si ei matrimonialiter conjungatur. (1 Cor. 7.) Si dormierit vir ejus, sc.

mulieris, liberata est: cui vult nubat. Ex quo patet quod secundæ nuptiæ, vel tertiæ, vel quartæ, sunt secundum se licitæ, et non solum per dispensationem, ut videtur dicere Chrysost. qui super Matth. dicit, quod sicut Moyses permisit libellum repudii, ita Apostol. permisit secundas nuptias. Nulla est enim ratio, si lex matrimonialis solvitur per mortem, quare non liceat conjugi remanenti ad secunda vota transire. Quod autem Apost. dicit (1 Tim. 3.) Quod oportet Episcopum esse unius uxoris virum. Non hoc dicitur, quia secundæ nuptiæ sint illicitæ: sed propter defectum sacramenti, quia non esset unus unius, sicut Christus est sponsus unius Ecclesiæ.

Deinde cum dicit, itaque fratres mei, etc. concludit principale propositum, dicens, itaque, etc. id est, per hoc, quod estis facti membra corporis Christi, simul cum eo mortui et sepulti, ut supra est habitum, mortificati estis legi, id est, quantum ad hoc quod cessat in vobis obligatio legis, ita sc. ut jam sitis alterius, sc. Christi ejus legi subjecti, qui ex mortuis resurrexit, in quo et vos resurgentes novam vitam assumpsistis. Et ita non lege prioris vitæ, sed lege novæ vitæ tenemini obligati. Videtur autem esse dissimilitudo, quantum ad hoc, quod in præcedenti exemplo vir moriebatur, et remanebat mulier absque obligatione legis. Hic autem ille qui solvitur ab obligatione, dicitur mori, sed si recte consideremus utrumque, est ejusdem rationis, quia cum matrimonium sit inter duos, sicut quædam relatio, non refert quicumque eorum moriatur ad hoc, quod tollatur lex matrimonii: utrumlibet enim contingat, manifestum est, quod per mortem, qua commorimur Christo, cessat obligatio veteris legis.

Deinde cum dicit, ut fructificemus, ostendit utilitatem prædictæ liberationis. Et circa hoc tria facit. Primo ponit utilitatem, dicens, ut fructificemus Deo per hoc enim, quod sumus facti membra Christi, in Christo manentes, possumus fructum boni operis facere ad honorem Dei. (Joan. 15.) Sicut palmes non potest ferre fructum, etc. Secundo ibi: cum enim essemus, ostendit, quod iste fructus impediebatur, quando eramus sub servitute legis, dicens, cum essemus in carne, id est, subditi concupiscentiis carnis. (Infra 8.) Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Passiones autem et affectiones peccatorum, quæ quidem erant per legem, vel notificatæ vel augmentata occasionaliter, ut supra patuit, operabantur in membris nostris, id est, movebant membra nostra. (Jacob. 4.) Unde bella et lites, nonne ex concupiscentiis? Et hoc, ut fructificarent morti, id est, ut fructum facerent mortis. (Jac. 1.) Peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. Tertio ibi:

Nunc autem soluti, ostendit, quod prædicta utilitas acquiritur ab his qui sunt liberati a servitute legis, dicens: Nunc autem soluti sumus per gratiam Christi a lege mortis, id est, a servitute legis Moysi, quæ dicitur lex mortis. Vel quia corporaliter occidebat absque misericordia. (Hebr. 40.) Irritam quis faciens legem Moysi, etc. Vel potius dicitur lex mortis, quia spiritualiter occidebat per occasionem, secundum illud (2 Cor. 3.) Littera occidit, etc. In qua lege nos tenebamur, quasi servi sub lege. (Galat. 3.) Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur. Ita sc. sumus soluti, ut serviamus in novitate spiritus, in spiritu renovati per gratiam Christi. (Ezech. 36.) Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, non in vetustate litteræ, id est, non secundum veterem legem. Vel non in vetustate peccati, quam littera legis auferre non potuit. (Ps. 6.) Inveteravi inter omnes inimicos meos.

LECTIO 2.

Solvit quæstionem de bonitate legis, asseritque legem ostendere peccatum, quod per mandatum operatum est in homine concupiscentiam.

7. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.

8. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. 9. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.

10. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem.

11. Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per

illud occidit.

12. Itaque lex quidem sancta, mandatum sanctum, et justum et bonum. 13. Quod ergo bonum est, mihi fac

tum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

Postquam Apostolus ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a servitute legis, et quod ista liberatio est

utilis, hic respondet cuidam objectioni, quæ ex præmissis occasionem habet, per quam videtur quod lex vetus non sit bona. Et circa hoc duo facit. Primo solvit objectionem per quam videtur legem non esse bonam. Secundo os tendit legem esse bonam, ibi: Scimus enim, etc. Circa primum duo facit. Primo ponit objectionem quantum ad ipsam legem. Secundo solvit, ibi: Itaque lex quidem sancta, etc. Dicit ergo primo, dictum est, quod passiones peccatorum erant per legem, et quod est lex mortis, quid ergo dicemus ex his sequi? Numquid dicemus, quod lex est peccatum ? Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quod lex peccatum doceat, sicut dicitur (Jer. 40.) Leges populorum vanæ sunt: quia sc. vanitatem docent. Alio modo, ut lex dicatur peccatum, quia ille qui legem dedit, peccaverit, talem legem ferendo et hæc duo invicem se consequuntur, quia si lex peccatum docet, legislator legem ferendo peccat. (Is. 10.) Væ qui condunt leges iniquas. Videtur autem, quod lex peccatum doceat, si passiones peccatorum sunt per legem, et si lex ducit ad mortem.

Deinde cum dicit, absit, solvit prædictam objectionem. Circa quod sciendum est, quod si lex per se et directe causaret passiones peccatorum vel mortem, sequeretur quod lex esset peccatum altero modorum dictorum, non autem si lex est occasio passionum peccati et mortis. Circa hoc ergo duo facit. Primo ostendit quid lex per se facit. Secundo ostendit quid ex ea occasionaliter sequatur, ibi: Occasione autem accepta, etc. Circa primum tria facit.

Primo respondet ad quæstionem, dicens, absit, sc., quod lex sit peccatum, Neque enim ipsa docet peccatum, secundum illud (Ps. 18.) Lex Domini

immaculata.Neque legislator peccavit, quasi injustam legem ferens, secundum illud (Prov. 8.) Per me reges regnant, etc.

Secundo, ibi: Sed peccatum, etc. ponit id quod per se pertinet ad legem, sc. notificare peccatum, et non auferre. Et hoc est, quod dicit, sed peccatum non cognovi nisi per legem, supra 3. Per legem enim Dei cognitio peccati. Et siquidem hoc intelligitur de lege naturali, manifestum est quod dicitur, quia per legem naturalem homo diju→ dicat inter bonum et malum. (Eccl. 17.) Sensu implevit corda illorum et bona et mala ostendit. Sed Apostolus hic videtur loqui de lege veteri, quam significavit supra, dicens, non in ve→ tustate litteræ. Dicendum est ergo, quod sine lege poterat quidem peccatum cognosci, secundum quod habet rationem inhonesti, id est, contra rationem existens: non autem secundum quod importat offensam divinam, quia per legem divinitus datam manifestatur homini, quod Deo displicent peccata humana, in hoc, quod ea prohibet et mandat puniri.

Tertio, ibi: nam concupiscentiam, etc. probat quod dixerat, dicens, nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces. Circa quod considerandum est, quod hoc quod dixerat, peccatum non cognosci, nisi per legem, posset aliquis referre ad ipsum actum peccati, quem lex in notitiam hominis ducit dum prohibet: et hoc quidem verum est quantum ad aliqua peccata. Dicitur enim (Lev. 18.) Mulier non succumbet jumento. Sed quod hic non sit intellectus Apostoli, patet ex his quæ hic dicuntur. Nullus enim est qui ipsum actum concupiscentiæ ignoret, cum omnes ipsum experiantur. Est ergo intelligendum, sicut supra diximus, quod peccatum non

cognoscitur nisi per legem, quantum ad reatum pœnæ et offensam Dei. Ideo autem hoc probat per concupiscentiam, quia concupiscentia prava communiter se habet ad omnia peccata. Unde Glossa dicit et Augustinus. Hic elegit Apostolus quod est generale peccatum, sc., concupiscentiam. Bona est ergo lex quæ dum concupiscentias prohibet, omnia mala prohibet.

Potest autem intelligi, quod concupiscentia sit generale peccatum, secundum quod sumitur pro concupiscentia rei illicitæ, quæ est de essentia cujus libet peccati. Non autem sic appellavit Augustinus concupiscentiam, generale peccatum : sed quia est radix et causa omnis peccati aliqua concupiscentia specialis. Unde et Glossa dicit, quod concupiscentia est generale peccatum, unde omnia mala veniunt. Inducit enim Apostolus præceptum legis, quod habetur (Ex. 20.) ubi specialiter prohibetur. Non concupisces rem proximi tui, quæ est concupiscentia avaritiæ, de qua loquitur (1 Tim. 6.) Radix omnium malorum est cupiditas. Et hoc ideo, quia pecuniæ obediunt omnia, utdicitur (Eccl. 10.) Et ideo concupiscentia, de qua hic loquitur, est generale malum, non communitate generis vel speciei, sed communitate causalitatis.

Nec est contrarium quod habetur (Eccl. 10.) Initium omnis peccati, superbia. Nam superbia est initium peccati ex parte aversionis. Cupiditas autem est principium peccatorum ex parte conversionis ab bonum commutabile. Potest autem dici, quod Apostolus specialiter assumit concupiscentiam ad propositi manifestationem, quia vult ostendere quod sine lege peccatum non cognoscebatur, in quantum sc. pertinet ad offensam Dei: et hoc maxime patet in hoc quod lex Dei

prohibet concupiscentiam quæ ab homine non prohibetur. Nam solus Deus hominem reum reputat propter concupiscentiam cordis secundum illud (1 Reg. 16.) Homines vident quæ patent, Deus autem intuetur cor. Ideo autem lex Dei potius prohibuit concupiscentiam rei alienæ, quæ furto aufertur, et uxoris alienæ, quæ per adulterium violatur, quam concupiscentiam aliorum peccatorum, quia ista peccata etiam in ipsa concupiscentia habent quamdam delectationem, quod non contingit de aliis peccatis.

Deinde cum dicit, occasione autem, etc. ostendit quid ex lege occasionaliter consequatur. Et primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: sine lege, etc. Dicit ergo primo, quod peccatum occasione accepta per mandatum, sc., legis prohibentis peccatum, operatum est in me omnem concupiscentiam. Per peccatum autem potest hic intelligi diabolus secundum emphaticam locutionem, quia ipse est peccati initium. Et secundum hoc in homine operatur omnem concupiscentiam peccati. (1 Joan. 3.) Qui facit peccatum, ex diabolo est, quia ab initio diabolus peccat. Sed quia Apostolus hic de diabolo mentionem non fecerat, potest dici, quod peccatum actuale quodcumque prout est cogitatione apprehensum, operatur in homine, sui concupiscentiam, secundum illud (Jac. 1.) Unusquisque tentatur a concupiscentia sua: deinde concupiscentia parit peccatum. Sed melius est, quod hoc referamus ad peccatum, quod supra dixerat, cap. 5. per unum hominem in hunc mundum ingressum, sc. ad peccatum originale, quod sc. ante gratiam Christi est in homine secundum culpam et pœnam : sed veniente gratia transit reatu et permanet actu quantum ad fomitem peccati, vel con

« PoprzedniaDalej »