Obrazy na stronie
PDF
ePub

tatem habet, quia in corruptionem nos ducit. (Hebr. 8.) Quod antiquatur et senescit prope interitum est. Unde et dicitur (Bar. 3.) Quid est quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, etc. Unde et novitas vitæ dicitur per quam aliquis redit ad integrita tem: ut scilicet, sit sine peccato. (Ps. 102.) Renovabitur ut aquilæ juventus tua. (Ephes. 4.) Renovamini spiritų

mentis vestræ.

Deinde cum dicit, Si enim, probat necessitatem consequentiæ. Christus enim postquam fuit mortuus resurrexit, unde conveniens est, ut illi qui conformantur Christo, quantum ad mortem in baptismo, conformentur etiam resurrectionį ejus per innocentiam vitæ. Et hoc est quod dicit, si enim complantati facti sumus simility

dini mortis ejus, id est, si in nobis assumamus similitudinem mortis ejus, ut ei incorporemur sicut ramus qui inseritur plantæ: ut nos quasi in ipsa passione Christi inseramur, simul et resurrectionis erimus, scilicet, similitudini ejus complantati, ut scilicet, in præsenti innocenter vivamus, et in futuro ad similem gloriam perveniamus. (Phil. 3.) Reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ. (2 Tim. 2.) Si commortui sumus et convivemus. Sic igitur, sicut Apostolus per similitudinem mortis Christi probavit, quod sumus mortui peccato, quod præmiserat quasi antecedens: sic per similitudinem re→ surrectionis ejus, probavit quod non debemus vivere in peccato; quod quasį consequens superius introduxit.

LECTIO 2,

Quia vetus homo noster crucifixus est, ideo ostendit in nobis facultatem esse non permanendi in peccato, et vivendi Deo in Christo.

6. Hoc scientes quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.

7. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

8. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo.

9. Scientes, quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi

ultra non dominabitur:

10. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit,

vivit Deo.

11. Ita et vos, existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu Domino nostro.

Postquam Apostolus ostendit, quod non est nobis in peccato permanendum,

ex eo quod per baptismum mortui sumus peccato, hic ulterius ostendit. adesse nobis facultatem ad hoc obseryandum. Et circa hoc duo facit. Primo proponit, quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: Qui enim mortuus, etc. Circa primum duo facit. Primo proponit beneficium, quod consecuti sumus. Secundo hujus beneficii effectum, ibi: Ut destruatur, etc. Dicit ergo primo, dictum est, quod debemus in novitate ambulare, scilicet, desistendo a peccato. Et ne hoc aliquis forte impossibile diceret, dicit quod sumus hoc scientes, quia vetus homo noster, id est, vetustas hominis per peccatum inducta simul, scilicet cum Christo, crucifixus est, id est, per crucem Christi est mortificatus: sicut enim supra dictum est, vetustas ho

tuus est, etc. manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad primum effectum. Secundo quantum ad secundum, ibi: Si autem mortui, etc. Circa primum considerandum est, quod congeries peccatorum destruitur quando peccata homini remittuntur. Sic igi

nifestat dicens, Qui enim mortuus est, scilicet per baptismum, quo Christo commorimur, justificatus est a peccato, id est, remissis peccatis, translatus est in statum justitiæ. (Cor. 6.) Et hæc quidem fuistis aliquando, sed abluti estis, etc. Quia igitur per crucem Christi homo peccato moritur, consequens est quod a peccato justificetur, et ita quod corpus peccati destrua

minis per peccatum inducta est, inquantum per peccatum bonum naturæ corrumpitur. Quæ quidem vetustas in homine principatur quamdiu homo peccato subjacet. Et quia id quod est principale in homine, dicitur esse ipse homo, inde est, quod in eo qui peccato subjicitur, ipsa vetustas peccati dicitur destructionem corporis peccati matur esse vetus homo. Vetustas autem peccati potest intelligi, vel ipse reatus, seu macula actualium peccatorum, vel etiam consuetudo peccandi: quæ quamdam necessitatem ingerit ad peccandum; vel etiam ipse fomes peccati proveniens ex peccato prim. parentis. Sic igitur vetus homo noster dicitur esse simul crucifixus cum Christo, inquantum prædicta vetustas virtute Christi sublata est. Vel quia totaliter est amota, sicut totaliter amovetur in baptismo reatus et macula peccati. Vel quia diminuitur virtus ejus sicut virtus fomitis, vel etiam consuetudinis peccandi. (Col. 2.) Delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci.

Deinde cum dicit, Ut destruatur, etc. ponit effectum prædicti beneficii du plicem, quorum primus est remotio præcedentium delictorum. Et hoc est quod dicit, Ut destruatur corpus peccati. Dicitur enim corpus peccati ipsa congeries malorum operum, sicut ipsa congeries membrorum facit unum corpus naturale. (Job. 41.) Corpus ejus quasi scuta fusilia, etc. Secundus autem effectus est, ut caveamus a peccatis in futurum et hoc est quod subdit dicens, ut ultra non serviamus peccato. Tunc enim homo peccato servit, quando concupiscentiæ peccati obedit per consensum et corporis executionem. (Joan. 8.) Qui facit peccatum, servus est peccati.

tur.

Deinde cum dicit, Si autem mortui, etc. manifestat secundum effectum per conformitatem ad vitam Christi tali ratione: ille qui Christo morienti commoritur, simul convivit et resurgenti. Christus autem sic resurrexit a mortuis tanquam nunquam de cætero moriturus: ergo ille qui mortificatus est peccato, sic Christo resurgenti convivit, quod habet facultatem nunquam de cætero ad peccatum redeundi. Circa hoc ergo tria facit. Primo ostendit conformitatem hominis fidelis ad vitam Christi resurgentis. Secundo ponit conditionem vitæ resurgentis, ibi: Scientes quod Christus, etc. Tertio infert conclusionem intentam, ibi: Ita et vos,

etc.

Dicit ergo primo, Si enim mortui sumus cum Christo, id est, si virtute mortis Christi sumus mortui peccato, Credimus, quia etiam simul Vivemus cum illo, id est, ad similitudinem vitæ ejus; vivemus, inquam, hic vita gratiæ, et in futuro vita gloriæ. (Ephes. 2.) Cum essemus mortui peccatis, conviviDeinde cum dicit, Qui enim mor- ficavit nos, etc. Deinde cum dicit,

gnat in nobis peccatum per operis executionem. Et ad hoc excludendum, subdit, Sed neque exhibeatis membra vestra peccato, id est, fomiti peccati, Arma iniquitatis, id est, instrumenta ad iniquitatem exequendam. Homo enim cum per membra sua peccatum exequitur, ad iniquitatem exequitur : et hoc ipso impugnare videtur ad restituendum dominium peccati, quod per consuetudinem peccati in nobis convalescit. (Ezech. 32.) Cum armis suis ad inferos descenderunt.

Deinde cum dicit, Sed exhibete vos Deo, etc. exhortatur ad contrarium, ut sc. exhibeamus nos Deo. Et primo quantum ad interiorem affectum, cum dicit: Sed exhibeatis vos Deo, ut scilicet mens vestra ei subdatur. (Deut. 10.) Et nunc Israel, quid Dominus ·Deus tuus requirit a te, nisi ut timeas Dóminum Deum tuum, et ambules in viis ejus? Et hoc facere debetis tanquam ex mortuis viventes, id est, tanquam reducti ad vitam gratiæ, de morte culpæ. Nam et ideo justum est, ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est. (2 Cor. 5.) Secundo quantum ad exteriorem actum unde dicit: Exhibete membra vestra Deo, id est, ad ejus obsequium arma justitiæ, id est, instrumenta quædam ad justitiam exequendam, quibus scilicet, pugnetis contra inimicos Dei. (Ephes. ult.) Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.

Deinde cum dicit, Peccatum enim, etc. assignat rationem admonitionis prædictæ. Posset enim aliquis seipsum excusare, allegans peccati dominium, per quod assereret se ab observatione admonitionis prædictæ impediri. Hoc ergo Apost. primo excludit, dicens: Peccatum enim vobis non dominabitur, scilicet, si ceperitis peccato resistere,

et vos Deo exhibere, secundum illud (Jac. 4.) Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis: resistite diabolo, et fugiet a vobis. Quasi dicat, ideo potestis prædicta observare, quia non invenitis peccatum in vos dominari, per quod retrahi possitis: sumus enim liberati a Christo, secundum illud (Joan. 8.) Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.

Secundo manifestat quod dixerat, dicens, Non enim estis sub lege, sed sub gratia. Ubi considerandum est, quod non loquitur hic de lege solum, quantum ad ceremonialia, sed etiam quantum ad moralia, sub qua quidem aliquis dicitur esse dupliciter. Uno modo quasi legis observantiæ voluntarie subjectus. Et hoc modo etiam Christus fuit sub lege, secundum illud (Gal. 4.) Factum sub lege : quia scilicet legem observavit, non solum quantum ad moralia, sed etiam quantum ad ceremonialia. Fideles autem Christi sunt quidem hoc modo sub lege, quantum ad moralia, non autem quantum ad ceremonialia. Alio modo dicitur aliquis esse sub lege, quasi a lege coactus, et sic dicitur esse sub lege, qui non voluntarie ex amore, sed timore cogitur legem observare. Talis autem caret gratia, quæ si adesset, inclinaret voluntatem ad observantiam legis, ut ex amore moralia ejus præcepta impleret. Sic igitur quamdiu aliquis sic est sub lege, ut non impleat voluntarie legem, peccatum in eo dominatur, ex quo voluntas hominis inclinatur, ut velit id quod est contrarium legi, sed per gratiam tale dominium tollitur: ut scilicet homo servet legem, non quasi sub lege existens, sed sicut liber. (Gal. 4.) Non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. Hanc autem gratiam facientem homines libere legem implere, non confe

rebant legalia sacramenta, sed conferunt eam sacramenta Christi Et ideo illi qui se ceremoniis legis subjiciebant, quantum pertinet ad virtutem ipso rum sacramentorum legalium, non erant sub gratia, sed sub lege, nisi forte per fidem Christi gratiam adipiscerentur. Illi vero qui se sacramentis Christi subjiciunt, ex eorum virtute gratiam consequuntur, ut non sint sub lege,'sed sub gratia, nisi forte per suam culpam se subjiciant servituti peccati. Deinde cum dicit, Quid ergo, etc. movet quæstionem contra id quod dictum est. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quæstionem. Secundo solvit eam ducendo ad inconveniens, ibi: Absit. An nescitis, etc. Tertio ostendit esse inconveniens id ad quod duxerat, ibi: Gratias ago Deo, etc. Circa primum considerandum est, quod verbum præmissum poterat male intelligi ab aliquibus, ut scilicet, fideles Christi non sint sub lege, quantum ad debitum observandi præcepta moralia, ex quo sequeretur, quod fidelibus Christi licitum esset peccare, scilicet, contra præcepta moralia faciendo. Et ideo sub hoc sensu quæstionem movet, dicens, quid ergo dicemus? Nunquid peccabimus, scilicet, contra præcepta moralia legis faciendo, quoniam dictum est, quod non sumus sub lege, sed sub gratia? Et hunc sensum Apost. improbat ad (Gal. 5.) dicens: Vos in libertatem vocati estis fratres mei, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Et ideo hic etiam respondens, subdit, absit, scilicet ut peccemus, quia sumus a lege liberati: quia si peccaremus, sequeretur hoc inconveniens, quod iterum redigeremur in servitutem peccati. Et hoc est, quod dicit, an nescitis, quoniam cui vos exhibetis propria voluntate servos ad obediendum, spontanee servi estis, cui

obedistis. Obedire enim debitum est, quod servi dominis debent. (Ephes. 6.) Servi, obedite dominis carnalibus. Unde cum aliquis obedit alicui, se servum profitetur ejus, obediendo. Diverso tamen stipendio, diversis dominis obeditur. Qui enim obedit peccato per servitutem peccati ducitur in mortem. Et hoc est quod dicit, sive peccati, scilicet servi estis ei obediendo. Et hoc est in mortem, id est, æternam damnationem præcipitandi : de qua dicitur (Apoc. 2.) In his mors secunda non habet locum. Qui vero obedit Deo, efficitur hujus obedientiæ servus quia per assuetudinem obediendi, mens ejus magis ac magis ad obediendum inclinatur, et ex hoc justitiam perficit. Et hoc est, quod dicit, sive obeditionis, scilicet, divinorum Præceptorum, servi estis ad justitiam implendam, secundum illud (Supra 2.) Factores legis justificabuntur. Et satis convenienter obeditionem peccato opponit, eo quod sicut Ambros. dicit, peċcatum est transgressio legis divinæ, et cœlestium inobedientia mandato

rum.

Deinde cum dicit, gratias autem Deo, ostendit hoc esse inconveniens, scilicet, quod obediendo peccato, iterum reducamur in servitutem peccati. Primo quidem ratione accepta ex beneficio, quod consecuti sumus. Si enim aliquis per gratiam alicujus a servitute liberatur, inconveniens est quod se spontaneum subjiciat servituti : unde cum nos per gratiam Dei simus liberati a peccato, inconveniens est, quod iterum nos sponte retrudamus in servitutem peccati. Secundo ex conditione in quam ducti sumus post libertatem peccati, ut scilicet simus servi justitiæ. Non licet autem servó alicujus, se contrarii domini servituti subjicere: unde nobis non licet ex quo su

Scientes, ponit conditionem vitæ Christi resurgentis. Et primo ponit eam. Secundo probat, ibi : Quod enim mortuus est, etc. Dicit ergo primo. Hoc, inquam, quod dictum est credimus, scientes quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, sed vivit vita perpetua. (Apoc. 1.) Fui mortuus, et sum vivens in sæcula sæculorum. Et quod plus est, Mors illi ultra non dominabitur, quæ scilicet in homine dominatur, non solum dum moritur per separationem animæ a corpore, sed etiam ante mortem dum patitur æægritudinem, famem et sitim, et alia hujusmodi, per quæ pervenitur ad mortem sed ab his libera est vita Christi resurgentis. Et ideo non subjicitur dominio mortis, sed potius ipse habet dominium super mortem. (Apoc. 1.) Habet clavem mortis et inferni.

Deinde cum dicit, Quod enim mortuus, etc. probat propositum, scilicet, quod Christus resurgens ulterius non moriatur, et hoc dupliciter. Primo quidem ratione accepta ex parte mortis, quam sustinuit, dicens: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Non autem intelligitur, quod ipse mortuus est peccato, quod ipse commisit vel contraxit, quia in eo nullo modo peccatum locum habuit. (1 Pet. 2.) Qui peccatum non fecit, etc. Sed dicitur mortuus esse peccato dupliciter. Uno modo, quia mortuus est pro peccato tollendo. (2 Cor. 5.) Eum qui non novit peccatum pro nobis Deus fecit peccatum, id est, hostiam pro peccato. Alio modo, quia mortuus est similitudini carnis peccati, id est, vitæ passibili et mortali. (Infra 8.) Deus misit filium suum in similitudinem carnis peccati. Utroque autem modo concludi potest, quod Christus mortuus sit semel, ex hoc quod mortuus est peccato. Quantum enim ad primum,

manifestum est quod per unam mortem omnia peccata delevit, secundum illud (Hebr. 10.) Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificandos. Ideo non restat ut adhuc pro peccato moreretur. (1 Pet. 3.) Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc. Quantum ad secundum autem idem potest concludi. Si enim Christus mortem sustinuit, ut deficeret in eo similitudo carnis peccati, debuit ejus mors conformari aliis gerentibus carnem peccati, qui semel moriuntur. Unde dicitur (Hebr. 9.) Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, sic et Christus semel oblatus est, etc.

Secundo ostendit idem ex conditione

vitæ, quam resurgendo adeptus est, dicens: Quod autem vivit, vivit Deo, id est, ad conformitatem Dei. Dicitur enim (2 Cor. ult.) Quod si crucifixus est ex infirmitate, vivit ex virtute Dei. Effectus autem conformatur causæ. Unde et vita quam Christus resurgens acquisivit est Deiformis sicut ergo vita Dei est sempiterna et absque corrup tione, secundum illud (2 Tim. ult.) Qui solus habet immortalitatem, ita et vita Christi est immortalis.

:

Deinde cum dicit, Ita et vos, etc. infert conclusionem intentam ut conformemur vitæ Christi resurgentis, et quantum ad hoc, quod mortuus est peccato, id est, mortali vitæ, quæ habet similitudinem peccati, nunquam ad eam rediturus, et quantum ad hoc quod vivit ad conformitatem Dei. Et quantum ad primum dicit, Ita et vos existimate vos quidem mortuos esse peccato, scil. tanquam ad peccatum nunquam sitis redituri. (Is. 26). Morientes non vivant. Et quantum ad secundum, dicit Viventes Deo, id est, ad honorem vel similitudinem Dei, ut scilicet nunquam per peccatum moriamur. (Gal. 2.) Quod autem nunc vivo in carne, in

« PoprzedniaDalej »