Obrazy na stronie
PDF
ePub

fluvius apposito obice fortius fluit et obicem frangit. Cujus ratio potest esse triplex.

Una quidem, quia illud quod subjacet hominis potestati, non reputat aliquis pro magno, sed illud quod est extra hominis potestatem, apprehenditur ab homine quasi magnum. Prohibitio autem ejus quod concupiscitur ponit illud quod prohibetur quasi extra hominis potestatem: et ideo concupiscentia magis exardescit in rem concupitam dum prohibetur.

Secunda ratio est, quia interiores affectiones quando interius retinentur, ita quod exterius non deriventur, ex hoc ipso magis interius incenduntur, sicut patet in dolore et ira, quæ dum interius clausa tenentur, magis augentur, si autem exterius quoquo modo prodeant, eorum virtus diminuitur. Prohibitio autem propter timorem pœnæ cogit hominem ut concupiscentiam suam ad exteriora non perducat, et ideo ipsa concupiscentia interius retenta, magis inflammatur.

Tertia ratio est, quia illud quod non est nobis prohibitum, apprehendimus quasi possibile fieri quandocumque no bis placuerit: et ideo multoties oportunitate existente illud vitamus: sed quando aliquid est prohibitum, apprehenditur a nobis, ut non semper a nobis haberi possit et ideo quando oportunitas datur sine timore pœnæ illud consequendi promptiores ad hoc sumus. Et inde est quod data lege, quæ concupiscentiæ usum prohibeat, et tamen ipsam concupiscentiam non mitigabat, concupiscentia ipsa magis ferventer homines ad peccata ducebat. Unde dicitur (Ezech. 5.) Ista est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras, et contempsit judicia mea, ut plus esset impia, quam Gentes.

Sed secundum hoc videtur quod omnis lex humana, quæ gratiam non confert diminuentem concupiscentiam, faciat abundare peccata, quod est contra intentiones legislatorum, quia ad hoc tendunt, ut cives faciant bonos, ut patet per Philosophum 2. Ethic. Sed dicendum, quod alia est intentio legis humanæ, et alia legis divinæ. Lex enim humana refertur ad humanum judicium quod est de exterioribus actibus sed lex divina refertur ad divinum judicium, quod est de interioribus motibus cordis, secundum illud (1 Reg. 16.) Homo videt ea quæ patent, sed Deus intuetur cor. Sic igitur lex humana suam intentionem consequitur, dum per prohibitionem et pœnæ comminationem impedit ne multiplicentur exteriores actus peccati, licet concupiscentia interior magis augeatur: sed quantum ad legem divinam etiam interiores concupiscentiæ malæ imputantur ad peccatum, quæ abundant lege prohibente, et non auferente concupiscentiam.

Sciendum tamen, quod sicut Philo sophus dicit in 10. Ethic. Prohibitio legis, licet illos qui sunt male dispositi cohibeat ab exterioribus peccatis solo pœnæ timore: quosdam tamen bene dispositos inducit per amorem virtutis, sed ista bona dispositio quantum ad aliquid potest esse a natura, sed ejus perfectio non est nisi per gratiam ; ex qua contingit, quod etiam lege veteri data, non in omnibus peccatum abundat, sed in pluribus. Quidam vero lege prohibente et gratia ulterius adjuvante ad perfectionem virtutum tandem pervenerunt, secundum illud (Eccl. 44.) Laudemus viros gloriosos, etc. Et infra, Homines magnos virtute.

Secundo superabundavit delictum lege superveniente quantum ad gravitatem reatus. Gravius enim fuit pec

catum ubi accessit prævaricatio, non tantum legis naturæ, sed etiam legis scriptæ. Unde supra 4. dictum est, quod ubi non est lex nec prævaricatio. Secundo autem potest responderi ut dicitur, quod ly ut, teneatur causaliter, ita tamen, quod loquatur Apostolus de abundantia delicti, secundum quod est in nostra cognitione, ut sit sensus, lex subintravit ut abundaret delictum, id est, ut abundantius delictum cognosceretur secundum modum loquendi, quo dicitur aliquid fieri cum innotescit. Unde supra dictum est, quod per legem est cognitio peccati.

Tertio modo potest exponi ita, quod ly ut, teneatur causaliter: ita tamen, quod abundantia delicti non intelligatur finis legis subintrantis, sed id, quod ex abundantia delicti sequitur scilicet humiliatio hominis. Lege enim subintrante abundavit delictum, ut dictum est in prima expositione. Ex qua quidem delicti abundantia consecutum est, quod homo infirinitatem suam recognoscens humilietur. Dicebat enim homo superbus, de viribus suis præsumens: Non deest qui impleat, sed deest qui jubeat, secundum illud (Exod. 24.) Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et ei obediemus. Sed quando lege data consecuta est multitudo delictorum, homo suam infirmitatem cognovit ad observantiam legis, secundum illud (Sap. 9.) Infirmus homo et exigui temporis, etc. Intentio ergo Dei legem dantis non terminatur ad abundantiam peccatorum, sed ad humilitatem hominis, propter quam permisit abundare delicta. Sic ergo quia hoc erat occultum, signanter, quantum ad hoc dicit, quod, lex subintravit. Quia vero hic agitur de lege et fine legis, duo consideranda occurrunt. Primo quidem quot modis lex dicatur. Secundo quis sit finis legis.

Circa primum sciendum est, quod lex uno modo dicitur tota scriptura veteris testamenti, secundum illud (Joan. 15.) Ut impleatur sermo eorum, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, cum tamen hoc scriptum sit in (Ps. 24.) Quandoque vero dicitur lex scriptura quinque librorum Moysis, secundum illud (Deut. 33.) Legem præcepit nobis Moyses. Tertio dicitur decalogus præceptorum, secundum illud (Exod. 24.) Dabo tibi duas tabulas lapideas, et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas. Quarto dicitur lex tota continentia ceremonialium, secundum illud (Hebr. 10.) Umbram habens lex futurorum bonorum. Quinto dicitur lex aliquod speciale præceptum ceremoniale, secundum illud (Lev. 7.) Hæc est lex hostiæ pacificorum. Sumitur autem hic lex communiter ab Apostolo, quantum ad totam doctrinam legis Moysi, id est, quantum ad moralia et ceremonialia præcepta, quia scilicet, per ceremonias legis non dabatur gratia, per quam homo adjuvaretur ad implenda præcepta moralia concupiscentia diminu

ta.

Circa finem autem legis sciendum est, quod in populo Judæorum tria fuerunt hominum genera, sicut et in quolibet alio populo, scilicet duri, id est, peccatores et rebelles, proficientes et perfecti. Quantum igitur ad duros lex fuit data in flagellum, et quantum ad præcepta moralia, ad quorum observantiam cogebantur per pœnæ comminationem, ut patet (Lev. 2.) et quantum ad ceremonialia, quæ ideo sunt multiplicata, ne liceret eis diis alienis alium cultum superaddere. (Ezech. 20.) In manu valida et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Sed proficientibus qui dicuntur mediocres, lex fuit in pædagogum, secun

dum illud (Gal. 3.) Lex pædagogus noster fuit in Christo. Et hoc quantum ad ceremonialia, quibus continebantur in divino cultu; et quantum ad moralia, quibus ad justitiam promovebantur. Perfectis autem fuit quantum ad ceremonialia quidem in signum, secundum illud (Ezech. 20.) Sabbatha mea dedi eis, ut essent signum inter me, etc. Quantum ad moralia vero in solatium, secundum illud (Infra 7.) Condelector legi Dei secundum interiorem homi

nem.

Deinde cum dicit, Ubi abundavit, etc. ostendit quomodo per gratiam tollitur abundantia delictorum. Et primo ponit gratiæ abundantiam. Secundo os tendit abundantis gratiæ effectum, ibi: Ut sicut regnavit, etc. Dicit ergo primo, dictum est quod lege subintrante, abundavit delictum: nec tamen propter hoc impeditur divinum propositum de salute Judæorum et totius humani generis: quia ubi, abundavit dilectum, sc. in humano genere, et specialiter in Judæis, superabundavit et gratia, sc. Christi condonantis peccata. (2 Cor. 9.) Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Ejus autem quod hic dicitur duplex ratio assignari po

test.

Una quidem ex effectu gratiæ. Sicut enim magnitudinem morbi non sanat nisi fortis, et efficax medicina, ita requirebatur abundans gratia ad hoc ut sanaret abundantiam delictorum. (Luc. 7.) Dimissa sunt ei peccata multa: quoniam dilexit multum, etc.

Alia ratio sumi potest ex dispositione peccantis, qui dum magnitudinem peccatorum suorum recognoscit, quandoque quidem desperat et contemnit, secundum illud (Prov. 18.) Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, etc. Quandoque vero per auxilium divinum ex consideratione suorum peccatorum magis humiliatur, et majorem consequitur gratiam, secundum illud (Ps. 15.) Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea accelerave

runt.

Deinde cum dicit, Ut sicut regnavit peccatum in mortem, etc., ostendit effectum gratiæ abundantis, qui quidem est per oppositum respondens effectui peccati: ut scilicet sicut peccatum introductum per primum hominem, et abundans per legem regnavit, id est, plenum dominium in homines obtinuit, et hoc quousque duceret eos in mortem temporalem et æternam. (Infra. 6.) Stipendia peccati mors. Ita et gratia Dei regnet, id est, plene dominetur in nobis, per justitiam, quam scilicet in nobis facit. Supra eodem, justificati gratis per gratiam ipsius: et hoc quousque nos ducat, in vitam æternam, secundum illud (Infra 6.) Gratia Dei vita æterna. Et hoc totum est, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui est dator gratiæ, secundum illud (Joan. 4.) Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et etiam justitia. (1 Cor. 4.) Qui factus est nobis justitia a Deo et dator vitæ æternæ. (Joan, 10.) Ego vitam æternam do eis.

CAPUT VI.

Quæstionem ponit, num sit permanendum in peccato ut gratia abundet, ac solvens minime in peccatis esse manendum, docet quomodo simus peccato mortui, et quomodo repræsentemus Christum per baptismum in nobis.

1. Quid ergo dicemus? Manebimus in peccato ut gratia abundet? Absit. 2. Si enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?

3. An ignoratis fratres, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? 4. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

5. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resur

rectionis erimus.

Postquam Apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a peccato præterito, tam introducto per primum hominem, quam etiam abundanti per legem, hic ostendit quod per gratiam Christi datur nobis facultas ad resistendum peccatis futuris. Et circa hoc duo facit. Primo ponit quæstionem ex præmissis ortam. Secundo solvit eam, ibi: Absit. Si enim, etc. Dixerat autem supra, quod ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, quod quidem aliquis posset male intelligere, quasi abundantia delicti esset causa superabundantiæ gratiarum: et ideo inducit quæstionem dicens, Quid ergo dicemus? Nunquid permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Quod quidem oporteret dicere, si abundantia delicti esset causa gratiæ abundantis, et non sola occasio, ut supra dictum est. Unde et supra 3. Apostolus dicit : sicut blasphemamur, et sicut aiunt

quidam nos dicere, faciamus mala ut eveniant bona. (Jer. 12.) Bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt, Deinde cum dicit, Absit, etc., solvit inductam quæstionem. Et primo assignat rationem, quare non est nobis permanendum sub peccato. Secundo concludit exhortationem intentam, ibi: Non ergo regnet, etc. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem, quare non sit in peccato permanendum. Secundo ostendit nobis inesse

facultatem, ad hoc quod nou sub peccato maneamus, ibi: Hoc scientes, etc.

Circa primum ponit talem rationem, si sumus mortui peccato, non debemus vivere in illo, sed mortui sumus peccato, ergo non debemus vivere in peccato. Circa hoc ergo quatuor facit. Primo ponit conditionalem. Secundo probat antecedens, ibi: An ignoratis, etc. Tertio concludit consequens, Ut quomodo Christus, etc. Quarto probat necessitatem consequentiæ, ibi: Si enim complantati, etc.

ibi :

Dicit ergo primo, Absit, scilicet quod hac intentione permanendum sit in peccato, ut gratia abundet, quia ut dicitur (Eccl. 15.) Nemini mandavit Deus impie agere: et hujus ratio est, si enim mortui sumus peccato, per hoc scilicet, quod peccatum est mortificatum in nobis, quomodo adhuc in illo vivemus? Non enim naturalis ordo rerum habet, ut a morte redeatur ad vitam. (Is. 26.) Morientes non vivant, etc. (Cant. 5.) Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Deinde cum dicit, An ignoratis,

etc. probat antecedens, scilicet, quod fideles sunt mortui peccato. Et primo proponit medium ad propositum ostendendum. Secundo manifestat medium inductum, ibi: Consepulti enim sumus, etc. Dicit ergo primo, an ignoratis, quasi dicat, quod vobis proponendum est, est adeo manifestum, quod illud vobis ignorare non licet. (1 Cor. 44.) Si quis ignorat, ignorabitur, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu: quod intelligitur tripliciter. Uno modo secundum institutionem Jesu Christi. (Matth. ult.) Docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. Secundo per invocationem Jesu Christi. (Act. 8.) In nomine Jesu Christi baptizantur viri ac mulieres. Tertio in Christo Jesu, id est, in quadam conformitate ad Christum Jesum. (Gal. 3.) Quicumque in Christo Jesu baptizati estis, Christum induistis. In morte ipsius baptizati sumus, id est, in similitudinem mortis ejus, quasi ipsam mortem Christi in nobis repræsentantes. (2 Cor. 4.) Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes. (Gal. ult.) Stigmata Jesu in corpore meo porto. Vel in morte ipsius, id est, per virtutem mortis ejus. (Apoc. 1.) Lavit nos a peccatis nostris. Unde de latere Chrisii pendentis in cruce post mortem fluxit sanguis et aqua, ut dicitur (Joan, 49.) Sicut igitur ejus morti configuramur inquantum peccato morimur, sic ipse mortuus est vita mortali, in qua erat similitudo peccati, licet non esset ibi peccatum. Ergo omnes qui baptizati sumus, mortui sumus peccato.

Deinde cum dicit, consepulti enim, etc. probat propositum medium, scilicet, quod omnes baptizemur in conformitate ad mortem Christi dicens, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, quasi dicat, sepultura non nisi mortuis debetur. (Matth. 8.)

Sinite mortuos sepelire mortuos suos. Per baptismum autem homines sepe-liuntur Christo, id est, conformantur sepulturæ ipsius. Sicut enim ille qui sepelitur, ponitur sub terra, ita ille qui baptizatur, immergitur sub aqua. Unde et in baptismo fit trina immersio, non solum propter fidem Trinitatis, sed etiam ad repræsentandum triduum sepulturæ Christi. Et sicut triduum sepulturæ non facit nisi unam sepulturam, ita trina immersio non facit nisi unum baptisma. Et inde etiam est, quod in sabbatho sancto solemnis baptismus in Ecclesia celebratur quando commemoratur sepultura Christi, sicut et in vigilia pentecostes quando solemnizatur de Spiritu Sancto, cujus virtute aqua baptismi accipit vim purgandi, ut dicitur (Joan. 3.) Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, etc. Est tamen considerandum, quod corporaliter aliquis prius moritur et postea sepelitur: sed spiritualiter sepultura baptismi causat mortem peccati, quia sacramentum novæ legis efficit quod signat. Unde cum sepultura, quæ fit per baptismum, sit signum mortis peccati, mortem efficit in baptizato. Et hoc est, quod dicit, quod sumus sepulti in mortem : ut per hoc ipsum, quod signum sepulturæ Christi in nobis accipimus, consequimur mortem peccati.

ex

Deinde cum dicit, ut quomodo Christus, infert consequens, scilicet, quod non debeamus vivere in peccato, ad hoc quidem inducit similitudinem ex resurrectione Christi, dicens, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, id est, per virtutem patris, ex qua ipse pater glorificatur, secundum illud (Ps. 56.) Exurge, gloria mea. Ita et nos in novitate vitæ ambulemus, id est, per bona opera vitæ procedamus. Vita enim peccati vetus

« PoprzedniaDalej »