Obrazy na stronie
PDF
ePub

peccante, non per hoc fuisset peccatum traductum ad posteros. Illa enim est causa quare Christus peccatum originale non traxit, quia ex sola fomina sine virili semine carnem accepit. Per hoc verbum Apostoli August. respondet Juliano hæretico in hunc modum quærenti. Non peccat iste qui nascitur, non peccat iste qui genuit, non peccat ille qui condidit: per quas igitur rimas inter tot præsidia innocentiæ peccatum fingis ingressum ? Sed August. respondet. Quid quæris latentem rimam, cum habeas apertissimam januam? Nam secundum Apostolum, Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit. Consequenter tangit ingressum mortis in mundum, cum dicit, Et per peccatum mors, scilicet, in hunc mundum intravit, secundum illud (Sap. A.) Injustitia mortis est acquisitio.

Videtur autem quod mors non sit ex peccato, sed magis ex natura ; ut— pote proveniens ex necessitate materiæ. Est enim corpus humanum ex contrariis compositum. Unde est naturaliter corruptibile. Dicendum est autem quod natura humana dupliciter potest considerari. Uno modo secundum principia intrinseca et sic mors est ei naturalis. Unde Seneca dicit in libro de remediis fortuitorum, quod mors natura est hominis, non pœna. Alio modo potest considerari natura hominis secundum quod per divinam providentiam fuit ei per justitiam originalem provisum. Quæ quidem justitia erat quædam rectitudo, ut mens hominis esset sub Deo: et inferiores vires essent sub mente, et corpus sub anima, et omnia exteriora sub homine: ita, scilicet, quod quamdiu mens hominis Deo subderetur, vires inferiores subderentur rationi, et corpus animæ indeficienter ab ea vitam recipiens, et

exteriora hominis, ut scilicet, omnia servirent, et nullum ex eis nocumentum sentiret. Hoc autem providentia divina disposuit propter divinitatem animæ rationalis, quæ cum naturaliter sit incorruptibilis, debebatur sibi incorruptibile corpus: sed quia corpus quod est ex contrariis compositum, oportebat esse organum sensus, et tale corpus secundum naturam suam incorruptibile esse non potest, supplevit potentia divina quod deerat naturæ humanæ, dans animæ virtutem continendi corpus incorruptibiliter, sicut faber si posset, daret ferro ex quo cultellum fabricat virtutem ut rubiginem nullam contraheret. Sic ergo postquam mens hominis per peccatum est a Deo aversa, amisit virtutem continendi inferiores vires; et etiam corpus et exteriora: et sic incurrit mortem naturalem a causis intrinsecis, et violentiam ab exterioribus nocumentis.

Deinde cum dicit, Et ita in omnes, etc. ostendit universalitatem hujus processus, et quantum ad mortem, et quantum ad peccatum, ordine tamen retrogrado. Nam supra prius egit de ingressu peccati, qui est causa ingressus mortis, nunc autem prius agit de universalitate mortis, tanquam de manifestiori; et hoc est quod dicit. Et ita Mors, scilicet, vel peccatum primi parentis, Pertransiit in omnes, quia, scilicet, per originem vitiatam contrahunt homines necessitatem moriendi, (2 Reg. 14.) Omnes morimur. (Ps. 88.) Quis est homo qui vivit, etc.

Deinde tangit universalitatem processus peccati, cum dicit, In quo omnes peccaverunt, quod sicut Augustinus dicit in Gloss. potest dupliciter intelligi. Uno modo, in quo, scilicet, primo homine vel in quo, scilicet, peccato: quia, scilicet, eo peccante quodammodo omnes peccaverunt, inquantum in

eo erant sicut in prima sua origine. Sed cum Christus etiam originem ex Adam traxerit, ut patet (Luc. 3.) videtur quod etiam ipse eo peccante peccaverit. Ad hoc respondet Augustinus super Gen. ad litteram, quod Christus non omnimodo fuit in Adam, quo nos fuimus: nos enim fuimus et secundum corpulentam substantiam, et secundum seminalem rationem. Christus autem fuit in eo solum secundum corpulentam substantiam. Quod quidam male intelligentes, putaverunt quod tota substantia corporum humanorum quæ pertinet ad veritatem humanæ naturæ, fuerit actu in Adam, et per quamdam multiplicationem divina virtute factam, id est, quod sumptum est ab Adam, est in tanta corporum quantitate ampliatum. Sed hoc est inconveniens, opera naturæ miraculo attrihuere, præsertim quia videmus quod corpus humanum quantumcumque sit de veritate humanæ naturæ, corrumpitur et accipit aliam formam. Unde quia omne generabile est corruptibile, et e converso, oportet dicere quod materia quæ ante generationem hominis sub alia forma quam humana fuit. formam humanæ carnis assumpserit, et sic non totum quod est in corporibus nostris ad veritatem naturæ pertinens fuit actu in eodem, sed solum secundum originem, prout, scilicet, effectus est in principio activo. Secundum hoc ergo intelligendum est quod cum in nostra generatione sit et ma

teria corporalis quam fœmina ministrat, et vis activa quæ est in semine maris; utrumque per originem ducitur ab Adam, sicut a primo principio. Et ideo dicitur in eo fuisse et secundum rationem seminalem, et secundum corpulentam substantiam: quia, scilicet, utrumque ab eo processit. In generatione autem Christi fuit corpulenta substantia quam traxit de virgine: loco autem rationis seminalis fuit virtus activa Spiritus Sancti, quæ non derivatur ab Adam, et ideo non fuit in Adam secundum seminalem rationem, sed tantum secundum substantiam corpulentam. Sic igitur nos accipimus peccatum ab Adam et trahimus: atque naturam humanam ab eo accipimus, sicut a principio activo, quod est esse in eo secundum seminalem rationem, quod quidem non competit Christo, ut dictum est. Videtur ulterius quod peccatum originale non transeat in omnes: quia baptizati a peccato originali purgantur per baptismum: et ita videtur quod non possint in posteros peccatum transmittere, quod non habent. Dicendum est autem quod per baptismum homo liberatur a peccato originali quantum ad mentem, sed remanet peccati infectio quantum ad carnem, unde (Infra 7.) dicit Apostolus: Ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Homo autem non generat mente carnales filios; sed carne et ideo non transmittit novitatem Christi, sed vetustatem Adæ.

LECTIO 4.

Etiam sub lege fuisse peccatum, licet ante legem a Deo non imputaretur, ostendit ac manifestat quid faciat lex circa peccatum, et quomodo Adam fuerit forma futuri.

13. Usque ad legem enim peccatum erat in mundo. Peccatum autem non imputabatur cum lex non esset. 14. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysem, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Ado, qui est forma fu

turi.

Postquam Apostolus ostendit originem peccati et mortis sive ingressum utriusque in mundum, hic manifestat quod dixerat. Et primo manifestat ipsum dictum. Secundo manifestat similitudinem quam innuebat dicens, ibi: Propterea sicut, etc. Tertio exponit similitudinem, ibi: Qui est forma futuri, etc. Dixerat autem quod peccatum et mors in omnes transierunt, et hoc quidem secundum expositionem Aug. manifestare intendit per hoc quod etiam sub lege peccatum remansit quasi lege illud excludere non valente. Circa quod duo facit. Primo manifestat propositum quantum ad peccatum. Secundo quantum ad mortem, ibi: Sed regnavit, etc, Circa primum duo facit. Primo ostendit peccatum fuisse etiam sub lege, Secundo quid circa peccatum lex facit, ibi: Peccatum autem, etc. Dicit ergo primo, dictum est quod omnes peccaverunt in Adam, quia nec etiam lex peccatum abstulit. Usque ad legem, id est, etiam sub lege, ut ly usque teneatur inclusive. Peccatum erat in mundo, quod quidem potest intelligi de lege naturæ et de lege Moysi similiter et de peccato actuali et de peccato originali. Peccatum enim originale erat in parvulo usque ad le

gem naturæ, id est, usque ad usum rationis per quem homo hujusmodi leges advertit. (Ps. 50.) In peccatis concepit me mater mea. Nec tamen cessat hoc peccatum lege naturali adveniente in homine, sed magis excrescit per additionem peccati actualis, quia ut di→ citur (Eccl. 1.) Non est homo justus in terra qui faciat bonum, etc. Sed si intelligamus de lege Moysi, tunc quod dicitur peccatum fuisse in mundo usque ad legem, potest intelligi non solum de originali, sed etiam de actuali: quia et ante legem et sub lege peccatum utrumque permansit. (Prov. 20.) Quis potest dicere; mundum est cor meum? Quamvis autem lex peccatum non auferret, peccati tamen cognitionem fecit, quod antea non cognoscebatur.

Unde subdit, Peccatum autem non imputabatur. Quod quidem planum est, si intelligatur de lege naturali. Quamvis enim peccatum originale sit in parvulo ante legem naturalem, et reputetur ei a Deo, non tamen imputatur ei apud homines. Si autem intelligatur de lege Moysi, planum est quantùm ad aliqua peccata actualia, quod non imputabantur ante legem, sicut illa quæ specialiter sunt per legem prohibita, quæ homines peccata non reputabant, sicut quod dicitur (Exod. 20.) Non concupisces, etc. Imputabantur tamen quædam peccata prout erant contra legem naturæ. Unde et (Gen. 39.) Joseph legitur in carcerem missus propter adulterium sibi impositum.

Consequenter agit de morte, dicens. Quamvis peccata ante legem non im→

[ocr errors]

putarentur, tamen, Mors, scilicet, spiritualiter, id est, peccatum vel æterna damnatio, de qua dicitur in (Ps. 33.) Mors peccatorum pessima, regnavit, id est, potestatem suam exercuit in homines, ducendo eos in damnationem, ab Adam, per quem peccatum intravit in mundum, usque ad Moysem, sub quo data est lex. (Joan. 4.) Lex per Moysem data est non solum in eos qui peccaverunt actualiter, sed etiam in eos qui peccaverunt in similitudinem prævaricat.onis Adæ, qui actualiter peccavit. (Osee 6.) Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, etc. usque ibi: Prævaricati sunt in me, qua etiam pueri damnationem incurrebant. Potest etiam et sub hoc sensu intelligi de morte corporali per quam manifestatur peccatum fuisse etiam cum non imputabatur, quasi dicat, Peccatum autem non imputabatur, ante legem, sed ex hoc deprehenditur fuisse: quia regnavit mors, scilicet, corporalis. Primo quidem aliquas passiones inducendo, puta famem et sitim et ægritudinem, et tandem -totaliter dissolvendo, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Ade, id est, in pueros, qui non peccaverunt actualiter; quoniam etiam Christi mortem corpora lem antea et postea patiuntur, secundum illud (Ps. 88.) Quis est homo qui,

etc.

Ambrosius autem aliter ista verba exposuit, scilicet, de peccato actuali tantum et de lege Moysi. Et secundum eum inducuntur hæc verba ad manifestandum, quod per primum parentem peccatum in hunc mundum intravit et in omnes transivit, usque enim ad legem, id est, ante legem Moysi, peccatum erat in mundo, scilicet, peccatum actuale. Homines enim multipliciter peccabant contra legem naturæ. Unde

dicitur (Gen. 43.) Homines Sodomitæ pessimi erant. Peccatum autem non imputabatur cum lex non esset, quod est intelligendum, non quin imputaretur quasi puniendum apud homines, cum quidam legantur ante legem puniti ab hominibus pro peccatis, ut patet (Gen. 39 et 40.) Sed non imputabatur quasia Deo puniendum. Tunc enim non credebant homines quod Deus humana facta vel puniret vel præmiaret, secundum illud (Job. 22.) Circa cardines cœli perambulat nec nostra considerat. Sed postea lege divinitus data innotuit quod peccata imputantur a Deo ad pœnam, et non solum ab hominibus. Et ideo quia homines non credebant.se puniendos a Deo pro peccatis, libere et absque fræno peccabant ubi humanum judicium non timebant. Et ideo subdit: sed mors, id est, peccatum regnavit, id est, omnimodam suam potestatem exercuit, ab Adam usque ad Moysem, exclusive. Nam per Moysem data est lex; quæ incepit regnum peccati diminuere incutiens timorem divini judicii, secundum illud (Deut. 5.) Quis det eos talem habere mentem, ut t meant me, et custodiant universa mandata mea? Regnavit, inquam, peccatum usque ad Moysem, non tamen in omnes, Sed in eos qui peccaverunt in s.militudinem prævaricationis Adæ. Dicit enim Ambrosius in libris antiquis non inveniri hanc negationem, Non. Unde credit a corruptoribus appositam. Adam quippe magis credidit promissioni diaboli quam comminationi divinæ, ut patet (Gen. 3.) et ita quodammodo diabolum prætulit Deo. Sic igitur in similitudinem prævaricationis Adæ, prævaricantur idololatræ qui, relicto Dei cultu, diabolum colunt. Iu tales ergo mors, id est, peccatum totaliter regnavit: quia eos omnino possedit. Fuerunt autem ante legem Moysi

veri Dei cultores, qui et si peccarent, non tamen peccatum in eis regnabat, quia non totaliter eos a Deo separabat: sed peccabant sub Deo, id est, sub fide unius Dei, etiam si peccarent mortaliter: vel sub charitate Dei cum peccabant venialiter.

Ex utraque harum expositionum potest conflari tertia: quæ magis videtur ad intentionem Apostoli pertinere. Dixerat enim quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et quia peccatum est transgressio legis divinæ, posset alicui vi deri, quod hoc non esset verum quantum ad tempus ante legem: præsertim cum supra quarto dixerit : Ubi non est lex nec prævaricatio. Et ideo posset aliquis credere, quod non per unum hominem peccatum in mundum intravit, sed magis per legem. Et ideo ad hoc excludendum dicit, quod usque ad legem, id est, tempus ante legem, peccatum erat in mundo, et originale et actuale, non tamen érat peccatum cognitum; præsertim quasi a Deo puniendum. Et hoc est quod subdit peccatum autem non imputabatur, scilicet, quasi contra Deum existens, cum lex scilicet, divinitus data non esset.

Fuerunt enim aliqui, ut dicit Philosophus in 5 Ethicor, qui crediderunt quod nihil est justum naturaliter, et per consequens nec injustum, sed per solam positionem legis humanæ. Et secundum hoc non imputabatur aliquod peccatum, quasi contra Deum existens, et præcipue peccatum originale, id est, non cognoscebatur. Sed quod ista reputatio hominum esset falsa ostenditur per effectum, quia mors corporalis regnavit ab Adam, per quem intravit originale peccatum in

mundum usque ad Moysem, sub quo data fuit lex, et ita cum mors sit effectus peccati præcipue originalis, manifestum est quod ante legem fuit peccatum originale in mundo. Et ne aliquis dicat quod moriebantur propter peccata actualia, ad hoc excludendum dicit quod regnavit etiam in eos qui non peccaverunt proprio actu, scilicet, pueros, et etiam in justos qui non peccaverunt mortaliter, qui tamen peccaverunt in primo homine, ut supra dictum est. Et ideo subdit, in similitudinem prævaricationis Adæ, inquantum similitudinem illius peccati traxerunt per originem simul cum similitudine naturæ, quasi dicat, quod moriebantur absque proprio peccato, demonstrat quod in eis erat diffusa similitudo peccati Adæ per originem. Et hoc est quod Apostolus manifestare intendit, scilicet, quod per Adam peccatum originale in mundum intravit. Deinde cum dicit, Qui est forma futuri, etc. exponit similitudinem, quæ intelligebatur in adverbio, Sicut. Unde dicit, qui, scilicet, Adam est forma, id est, figura quædam futuri, id est, Christi, tamen per contrarium.

Nam sicut per Adam peccatum, et mors in mundum intravit, ita per Christum intravit justitia et vita. (4 Cor. 15.) Primus homo de terra terrenus: secundus de cælo cœlestis. Sunt autem et aliæ similitudines inter Christum et Adam, quod scilicet, sicut corpus Adæ formatum fuit sine coitu, ita et corpus Christi de Virgine. Et sicut de latere Adæ dormientis sumpta est mulier, ita ex latere Christi dormientis in cruce fluxit sanguis et aqua ut dicitur (Joan. 19.) quæ significant sacramenta quibus est formata Ecclesia.

« PoprzedniaDalej »