Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT I.

1. Paulus servus JESU - CHRISTI, vocatus Apostolus, segregatus in evangelium Dei.

Hæc epistola in duas partes dividitur, scilicet in salutationem, et epistolarem tractatum, qui incipit ibi : (Primum quidem gratias, etc.) Circa primum tria facit. Primo describitur persona salutans. Secundo personæ salutatæ, ibi (Omnibus qui sunt Roma). Tertio salus optata, ibi (Gratia vobis, etc.)

Circa primum duo facit. Primo enim describitur persona auctoris. Secundo commendatur ejus officium, ibi (Quod ante promiserat, etc.) Persona autem scribentis describitur a quatuor. Primo quidem ex nomine, cum dicit, Paulus. Circa quod tria consideranda sunt. Primo quidem proprietas ejus. Hoc enim nomen, secundum quod his litteris describitur, non potest Hebraicum esse, quia apud Hebræos non invenitur hoc elementum P. Sed potest esse Græcum et Latinum, si tamen aliquod elementum ei propinquum sumatur id quod est P. potest esse Hebræum.

Secundo consideranda est ejus significatio: secundum enim quod potest Hebræum esse, idem est quod mirabilis vel electus: Secundum autem quod est Græcum, idem est quod quietus Secundum vero quod est Latinum, idem est quod modicus. Et hæc quidem ei conveniunt. Electus quidem fuit quantum ad gratiam. Unde (Act. 9). Vas electionis est mihi iste. Mirabilis fuit in opere. (Eccl. 43). Vas admirabile opus excelsi. Quietus in contemplatione. (Sap. 8.) Intrans in

domum meam conquiescam cum illa. Modicus per humilitatem. (1 Cor. 15). Ego autem sum minimus apostolorum.

Tertio considerandum est, quando sit hoc nomen Apostolo impositum, cum tamen ante Saulus vocaretur, ut habetur (Act. 9.)

Circa hoc triplex est opinio. Hier. dicit quod cum prius vocaretur Saulus, postmodum voluit vocari Paulus, propter quoddam insigne suum quod fecit, sc. quia convertit Sergium Paulum proconsulem : ut habetur (Act. 13.). Sicut et Scipio dictus est Africanus, quia devicit Africam. Alii vero dicunt quod hoc nomen impositum est sibi propter profectum virtutum, qui ex hoc nomine signatur ut dictum est. Imponuntur enim divinitus quibusdam nomina a principio nativitatis ad designandum gratiam quam a principio consequuntur, sicut patet de Joanne Baptista (Luc. 1.) Quibusdam vero mutantur nomina ad designandum profectum virtutis eorum, ut Chrys. dicit. Sicut patet de Abraham (Gen. 17). Et de Petro (Matth. 16).

Alii vero dicunt et melius, quod Paulus fuit a principio binomius, Consuetum enim erat apud Judæos, ut simul cum nominibus Hebraicis assumerent sibi nomina illarum Gentium quibus serviebant, sicut Græcis servientes nominabantur nominibus Græcorum, ut patet de Jasone et Menelao. (2 Machab. 4).

Hoc autem nomen Paulus ab antiquo celebre fuit apud Rom. et ideo cum diceretur Saulus secundum Heb. vocatus est etiam Paulus secundum Rom. quo nomine non videtur usus, nisi

postquam cœpit Gentibus prædicare. Unde (Act. 13.) dicitur Saulus, qui et Paulus. Et hoc magis approbat August.

Secundo describitur persona scribentis ex conditione cum dicit: Servus Christi, videtur autem esse abjecta conditio servitutis, si absolute consideretur. Unde et sub maledicto pro peccato infligitur. (Gen. 9.) Maledictus Canaan puer, servus servorum erit fratrum suorum. Sed redditur commendabilis, ex eo quod additur Jesu Christi. Jesus enim interpretatur salvator, (Matth. 1.) Ipse enim salvum faciet, etc. Christus interpretatur unctus, secundum illud (Ps. 44.) Unxit te Deus Deus tuus, etc. Per quod designatur dignitas Christi, et quantum ad sanctitatem quia sacerdotes ungebantur, ut patet (Ex. 28.) Et quantum ad potestatem quia etiam reges ungebantur, ut patet de David. (1 Reg. 16.) Et de Salomone. (3 Reg. 4.) Et quantum ad cognitionem, quia etiam prophetæ ungebantur, ut patet de Helisæo. (3 Reg. 19.) Quod autem aliquid subjiciatur suæ saluti et spirituali unctioni gratiæ laudabile est, quia tanto aliquid est perfectius quanto magis suæ perfectioni subjicitur: sicut corpus animæ, et aer luci. (Ps. 145.) O Domine, quia ego servus tuus sum. Sed contra est quod dicitur (Joan. 15.) Jam non dicam vos servos, sed ami

COS.

Sed dicendum quod duplex est servitus. Una timoris, quæ non competit sanctis (Rom. 8.) Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc. Alia humilitatis et amoris, quæ sanctis convenit secundum illud (Luc. 17.) Dicite, servi inutiles sumus. Cum enim liber sitiqui est causa sui, servus autem qui est causa alterius: sicut ab alio movente, motus si quis sic agat causa alterius sicut ab alio motus, sic est

servitus timoris, quæ cogit hominem. operari contra suam voluntatem. Si vero aliquis agat causa alterius, sicut propter finem, sic est servitus amoris, quia amicorum est benefacere, et obsequi amico propter ipsum, ut Philosophus dicit. (In 9. Ethicorum.)

Tertio commendatur a dignitate cum dicitur vocatus apostolus. Dignitas Apostolatus est præcipua in ecclesia, secundum illud (1 Cor. 12.) Quosdam quidem posuit Deus in ecclesia, primum Apostolos. Apostolus enim idem est quod missus, secundum illud (Joan. 20.) Sicut misit me pater, et ego mitto vos, sc. ex eadem dilectione et cum eadem auctoritate. Dicit autem vocatus Apostolus ad designandum gratiam, sc. vocatus ad hoc quod sit apostolus. (Hab. 5.) Nemo assumit sibi honorem, etc. Vel ad designandum excellentiam, ut sicut urbs antonomastice vocatur ipsa Roma, ita Apostolus vocatur Paulus, secundum illud (1 Cor. 15.) Abundantius illis omnibus laboravi. Vel ad designandum humilitatem, ut sit sensus non audeo me dicere aposto!um, sed homines me ita vocant: sic (1 Cor. 15.) Non sum dignus vocari Apostolus.

Quarto describitur persona scribentis ex officio cum dicit, segregatus in evangelium Dei. Segregatus inquam vel per conversionem ab infidelibus, secundum illud (Gal. 1.) Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ, sc. synagogæ; vel segregatus per electionem ab aliis discipulis, secundum illud (Act. 13.) Segregate mihi Saulum, etc. Evangelium autem idem est quod bona annuntiatio. Annuntiatur enim in ipso conjunctio hominis ad Deum quæ est bonum hominis, secundum illud (Ps. 71.) Mihi autem Deo adhærere bonum est.

Triplex autem conjunctio homi

nis ad Deum annuntiatur in evangelio. Prima quidem per gratiam unionis, secundum illud (Joan. 1.) Verbum caro factum est. Secunda per gratiam adoptionis prout inducitur (In Ps. 81.) Ego dixi : dii estis et filii excelsi omnes. Tertia per gloriam fruitionis. (Joan. 17.) Hæc est vita æterna.

(Is. 52.) Quam pulchri super montes pedes annunciantis : hæc autem annunciatio non humanitus, sed a Deo facta est. (Is. 21.) Quæ audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Unde dicit, in evangelium Dei.

LECTIO 2.

2. Quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis.

3. De filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Descripta persona scribentis, hic commendatur negotium sibi commissum, scilicet evangelium, cujus in præmissis duplex commendatio posita est, quarum una pertinet ad utilitatem quam habet ex materia, quæ significatur ex ipso evangelii nomine, ex quo datur intelligi quod in eo bona annuntientur. Alia vero ex auctoritate quam habet ex parte auctoris, quæ est expressa in eo quod dictum est, Dei. Utramque ergo commendationem prosequitur Apostolus. Primo quidem illam quæ est ex parte auctoris. Secundo illam quæ est ex parte materiæ, ibi (De filio suo).

Circa primum commendatur evangelium quadrupliciter. Primo quidem ex antiquitate, quod fuit necessarium contra Paganos qui evangelio detrahebant, quasi post longa tempora subito ejus prædicatio esset exorta, et ad hoc excludendum dicit: quod ante, quia licet ex tempore certo prædicari inceperit: ante tamen pronuntiatum fuit divinitus. (Is. 20). Antequam venirent indicavi tibi.

Secundo ex ejus firmitate quæ designatur in hoc quod dicit, Promiserat, quia ipse ante promisit qui non mentitur. (Act. 43.) Nos vobis annun

tiamus eam quæ ad patres nostros repromissio facta est.

Tertio ex dignitate ministrorum sive testium, cum dicit: Per prophetas quibus ante fuerant revelata quæ sunt completa circa verbum incarnatum. (Amos. 3.) Non faciet Dominus Deus verbum, scilicet, incarnari, nisi revelaverit secretum ad servos suos prophetas (Act. 10). Huic omnes prophetæ, etc. Signanter autem dicit suos: sunt enim aliqui prophetæ spiritu humano loquentes, secundum illud (Jer. 23). Visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini. Unde dicit (ad Titum 1.) Dixit quidam ex illis proprius illorum propheta. Sunt etiam quidam prophetæ dæmonum qui immundo spiritu inspirantur, sicut prophetæ quos interfecit Helias, ut dicitur (3 Reg. 48). Sed prophetæ Dei dicuntur qui divino spiritu inspirantur. (Joel. 2). Effundam de spiritu meo, etc.

Quarto ex modo tradendi, quia non solum sunt hujusmodi promissa verbo edicta, sed litteris scripta. Unde dicit: in scripturis. Habacuc 2o, Scribe visum et explana eum. Non autem consueverunt scribi nisi magna quæ sunt digna memoria et quæ oportet ad posteros devenire. Et ideo ut Aug. dicit (18. de civitate Dei), tunc inceperunt scribi prophetiæ de Christo per Is. et Oseam, quando Roma est edita, sub cujus imperio Christus erat

nasciturus et fides ejus Gentibus prædicanda. (Joan. 5.) Scrutamini scripturas, etc. Addit autem sanctis, ad differentiam scripturarum gentilium. Dicuntur autem sanctæ primo quidem, quia ut dicitur (2 Pet. 1.) Spiritu Sancto inspirati. (2 Tim. 3.) Omnis scriptura divinitus inspirata. Secundo quia sancta continent. (Ps.) Confitemini memoriæ sanctificationis ejus. Tertio quia sanctificant. Unde (Joan. 17.) Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Unde dicitur A Machab. 12.) Habentes solatio sanctos libros qui in manibus, etc.

Secundo prosequitur commendationem quæ sumitur ex bonis in evangelio denuntiatis, quæ pertinent ad materiam evangelii quæ est Christus, quem quidem commendat tripliciter. Primo quidem ex origine; secundo ex dignitate sive virtute, ibi (qui prædestinatus); tertio ex liberalitate, ibi (per quem accepimus.)

Originem autem Christi describit duplicem. Primo quidem æternam cum dicit (de filio suo). In quo excellentiam evangelii designavit. Nam mysterium generationis æternæ ante erat absconditum. Unde Salomon dicit: Quod nomen ejus et nomen filii ejus si nosti? Sed in evangelio patris testimonio est declaratum. (Matth. 3 et 17.) Hic est filius meus dilectus.. Convenienter autem filius Dei materia sanctarum scripturarum esse dicitur, quæ divinam sapientiam exponunt, secundum illud (Deut. 4.) Hæc est sapientia vestra et intellectus coram populis. Filius autem dicitur esse verbum et sapientia genita. (1 Cor. 4°) Christum Dei virtutem et Dei sapien

iam.

Sed circa hanc filiationem tripliciter aliqui erraverunt: quidam enim dixerunt eum filiationem habere adop

tivam

sicut Photinus, qui posuit Christum initium sumpsisse ex Maria virgine quasi hominem purum, qui per vitæ meritum ad hanc celsitudinem pervenit, ut præ cæteris sanctis filius Dei diceretur. Sed secundum hoc Christo non competeret descensus ad humanitatem, sed magis assensus ad divinitatem, contra id quod dicitur Joan. sexto: Descendi de cœlo.

Quidam vero posuerunt hujusmodi filiationem solummodo nuncupativam, sicut Sabellius, qui dixit ipsum patrem incarnatum, et ex hoc filium nominari, ita quod eadem sit persona et solum nomina sint diversa, sed secundum hoc non competeret filio mitti a patre, quod falsum est, cum ipse dicat Joan. 6, se descendisse ut faciat voluntatem ejus qui misit eum.

Alii vero posuerunt, sicut Arius, hujusmodi filiationem esse creatam, ita quod filius Dei sit excellentissima creatura, ex nihilo tamen producta postquam prius non fuerat, sed secundum hoc omnia non essent per ipsum facta, contra id quod dicitur (Joan. 1.) Oportet enim esse non factum per quem facta sunt omnia: et hæc tria excluduntur per hoc quod signanter addit suo, id est, proprio et naturali. Dicit enim Hilarius: hic verus et proprius est filius origine et non adoptione, veritate non nuncupatione, nativitate non creatione: procedit enim a patre sicut verbum a corde, quod pertinet ad eamdem naturam, præsertim in Deo, in quo non potest aliquid accidentaliter advenire. Unde ipse dicit (Joan. 10.) Ego et pater unum sumus. Quod dicit unum, liberat te ab Ario; quod dicit sumus, liberat a Sabellio, ut Augustinus dicit.

Secundo tangit temporalem originem cum dicit: qui factus est, ubi statim videntur patrocinium sui erroris

assumere tres prædicti errores : per hoc quod dicit, Qui factus est ei. Non enim confitentur æternum, sed factum sed per ea quæ adduntur tollitur eorum intentio: quia enim dicit. Qui factus est ei excludit dictum Sabellii: non enim potest esse filius factus patri, si sit eadem persona cum ipso, sed per incarnationem erit filius virginis. Quod vero subdit, Ex semine David: tollit intentionem Photini. Si enim per adoptionem esset factus Dei filius: non diceretur factus ex semine David: sed magis ex spiritu, scilicet, qui est spiritus adoptionis filiorum ut dicitur Romanorum octavo. Et ex semine Dei: ut dicitur (4 Joan. 3.) Quod vero sequitur secundum carnem, tollit intentionem Arii: qui ponit eum factum non solum secundum carnem, sed etiam secundum divinam naturam.

Est etiam considerandum ulterius, quod circa ipsum incarnationis mysterium multipliciter aliqui erraverunt. Nestorius enim posuit unionem verbi ad hominem esse factam solum secundum inhabitationem, scilicet, prout filius Dei hominem illum inhabitavit excellentius cæteris. Manifestum est enim quod alia est substantia inhabitantis, et inhabitati: sicut hominis et domus : secundum hoc ponebat aliam esse personam vel hypostasim verbi et hominis, ita quod alius esset secundum personam filius Dei et alius filius hominis. Sed hoc manifeste apparet falsum esse per hoc quod Apostolus Philip. secundo, unionem hujusmodi vocat exinanitionem : Pater autem et Spiritus Sanctus inhabitant homines secundum illud (Joan. 14.) Ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus. Sequeretur igitur quod Pater et Spiritus Sanctus essent exinaniti, quod est absurdum.

Hoc ergo excluditur per hoc quod Apostolus dicit, (de filio suo) qui scilicet filius Dei est factus secundum carnem, id est habens carnem ex semine David; qui modus loquendi locum non haberet, si hæc unio facta esset solum secundum inhabitationem. De aliis enim quos verbum inhabitat, non dicitur quod verbum factum est hic vel ille sed quod factum est ad Jeremiam vel Isaiam. In hoc ergo quod Apostolus cum dixit, de filio suo, addidit, qui factus est ei ex semine David: manifeste excludit errorem prædictum.

Rursus aliqui alii, licet duas personas non concedant in Christo, concedunt tamen duas hypostases vel duo supposita, quod in idem redit, quia nihil aliud est persona quam hypostasis et suppositum rationalis naturæ. Cum ergo sit una solum hypostasis, et unum suppositum in Christo, quod est suppositum vel hypostasis verbi æterni, non potest dici quod illa hypostasis, sit facta filius Dei, quia non incœpit esse filius Dei. Et ideo non proprie dicitur, quod homo sit factus Deus, vel filius Dei. Sed tamen si inveniatur ab aliquo doctore dictum, exponendum est, sic factum est ut homo esset Deus. Secundum hoc proprie dicitur, Dei filius factus est homo quia semper non fuit homo; et ideo legendum est quod hic dicitur, ut ly qui, accipiatur ex parte subjecti, ut sit sensus, qui filius Dei factus est ex semine David; non autem ex parte prædicati, quia sensus esset quod aliquis existens ex semine David, factus est filius Dei, quod non dicitur vere et proprie, sicut dictum est.

Fuerunt autem alii qui posuerunt unionem esse factam secundum conversionem verbi in carnem, sicut dicitur aer fieri ignis. Unde Eutyches

« PoprzedniaDalej »