Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed]

PRAEFATIO PRIMAE EDITIONIS.

Prodit tandem in lucem tomus Estii nostri primus! Serius quidem, quam lectores et nosmetipsi summis in votis habuimus: verum speramus, fore ut, spectata delectatione, quae Theologis ex ipsa operis excellentia orietur, magnaque laboris difficultate, ea nobis venia concedatur, quam hic amice efflagitamus.

Et primum quidem inter omnes constat, Guilielmi Estii in D. Pauli epistolas, item et in catholicas commentarios omnium, qui unquam exstitere, esse praestantissimos dignosque, qui pari cum Maldonato nostro gradu incedant, ita ut paulatim catholicus in omnes Novi Foederis libros commentarius assurgat. Jungimus ambos, tamquam exegesis catholicae coryphaeos, quamvis non diffiteamur, magnam inter utrumque esse differentiam, quae ex materiae, quam singuli tractarunt, diversitate procedit.

Si enim in Maldonato, dum historiam evangelicam commentatur, ingenii acumen in enodandis difficultatibus felicissimum, vivida et nunquam interrupta expositionis claritas, hilaris denique dictionis elegantia nobis arridet, ut nullius fere libri meminerim, quod majori cum voluptate a me tractatum sit, in Estio, dum profundissimam D. Pauli theologiam et philosophiam exponit, dignam difficillimo opere gravitatem, doctrinam theologicam et eruditionem scholasticam miramus, ita ut, si Hispanum nostrum propter elegantiam Classicum inter commentatores dicimus, Belga noster populi sui more, jure optimo, ipsa autoritate Pontificia (Benedicti XIV.), Doctor fundatissimus et Theologus dici mereatur.

Alterum, quod praeter operis praestantiam nos ad editionem istam impulit, illud est, quod Estii Commentarii tantae raritatis sint, ut in

bibliothecis quoque illis, quae inter maximas censentur, nulla exemplaria reperiantur, vel manca. Ita Bibliotheca regia Monacensis unum tantum exemplar habet, Bibliotheca Universitatis alterum, sed uno volumine truncatum. Huic infelici casui, quo thesaurus, qui publici juris esse debuisset, in paucorum manus relegatur, succurrendum esse duximus, et editione Moguntina aliquam, ni fallimur, apud Nostros gratiam consecuti sumus.

Quod ad rationes attinet, quae in edendo Estio nobis praeluxerunt, eaedem fere sunt, quas jam prius in Maldonato exposuimus. Editionem secuti sumus Coloniensem anni MDCXXXI., a praeclarissimo Viro Jacobo Merlo Horstio adornatam. quae inter optimas numeratur, corrigendo commentario tanta cura impensa, quanta apud typographos nostros Germanos adhiberi potest. In opere vero ipso pulchre et eleganter edendo, sicut hodie moris est, bibliopola honestissimus et amicissimus neque sumptibus, neque labori pepercit, et, quod praecipuum est, pretium ita minutum constituit, ut omnibus praesto esse possit. Editionum elenchum et lectionis varietatem libenter omisimus, quod, quia Commentarius noster catholicus est, et nihil aliud reprehensione dignum occurrit, magnan, nescio, cui Critico Lipsiensi, fuit doloris incitamentum. Tholuckius vero ipse, qui elegantem Commentariorum Calvini editionem adornavit, nihil ejusmodi adjecit. Et si aliqua in Estio occurrat lectionis diversitas, ea nemini debetur, nisi typographorum negligentiae et ignorantiae, neque nobis unquam in animo fuit, vulgarem illam sapientiam jactare, quae apud Misnenses et Portenses in trivio grassatur. Sat nobis egisse visum est, optimorum ingeniorum lucubrationes, solidissimas Ecclesiae columnas, quae temporum injuriae succubuerant, ex tenebris eruisse, et si quid ex eo Ecclesiae et scientiae catholicae utilitatis et splendoris accedit, illud, quod unice aspiramus, praemium jam consecuti sumus.

AUGUSTAE VINDELICORUM, 15, Julii MDCCCXLI.

Fr. Sausen.

PRAEFATIO SECUNDAE EDITIONIS.

Quod prioris editionis auctor, vir clarissimus et de Ecclesiae bono et re literaria optime meritus Franciscus Sausen, speravit fore, ut aliquam apud Catholicos gratiam labore suo sit consecuturus, hoc, quum opus suum omnium assensu comprobaretur, expletum est. Quare vir indefessus de nova editione, quae priori etiam elegantior et tamen minoris esset pretii, cogitabat. Jam inter eum et notae liberalitatis bibliopolam ea de re conventum, jamque opus coeptum erat, quum id gravi morbo correptus editor intermittere cogeretur. Favente Numine sanitas rediit, attamen convalescenti e morbo operis continuandi spes non affulsit, quum vires attenuatae vix consuetis iisque non paucis et gravissimis officiis et occupationibus sufficere sibi viderentur.

Nihilominus ab opere pro Dei gloria et Ecclesiae honore et utilitate suscepto non desistebat; at quod ipse continuare non poterat, ut nos susciperemus invitavit; et liberalissime, quodcumque ipse habere poterat juris et emolumenti cessit, ne utilissimum opus majorem ultra reciperet cunctationem.

Cujus viri vestigia terentes id solum curavimus, ut prioris editionis textum diligentissime percensentes integrum et quam emendatissimum exhiberemus.

Nihil ergo in re immutatum, nihil adjectum, nihil omissum. Totum Doctoris fundatissimi opus, quale ipse conscripsit et ad optimorum librorum fidem prior illa Moguntina editio denuo Theologorum manibus tradiderat, tibi, benevole lector, offertur. Sed quod auctor fundatissime

scripsit et antecessor noster optime recognitum edidit opus, novam,

opinor, hac editione laudem assequetur externa compositione, qua id praecipue spectatum est, ut et oculis elegantiae specie placeret, et pretio prioris editionis non mediocriter minuto a Divinarum Scripturarum studiosis facile comparari possit.

Prodit nunc in lucem editionis nostrae tomus primus, complectens epistolam ad Romanos et primam ad Corinthios; sequentur, si Deus nobis vitam et sanitatem conservaverit, intra anni spatium reliqui duo, quorum prior reliquas Divi Pauli epistolas excepta ea quam ad Hebraeos scripsit, posterior hanc ipsam et Catholicas epistolas complectetur.

Quo labore feliciter ad finem perducto speramus fore, ut aliquantum contulerimus ad serium, exoptatum et fructibus plenum Sacrae Scripturae studium. Quam gratiam si Deus, unus Magister noster, ex cujus plenitudine omnes hauserunt, quotquot in Ecclesia utiliter docuerunt, concesserit, non minimam operae nostrae mercedem reputabimus.

MOGUNTIAE, Festo Sanctae Hildegardis Virginis, 17. Sept. 1858.

EDITOR.

« PoprzedniaDalej »