Obrazy na stronie
PDF
ePub

CONFESSIO HELVETICA

POSTERIOR

OLIM AB

HENRICO BULLINGERO

CONSCRIPTA

NUNC DENUO AD FITEM EDITIONIS PRINCIPIS

ANNI DOMINI MDLXVI.

UBI TRECENTI ANNI SUNT ELAPSI

AD

MEMORIAM HELVETICAE CONFESSIONIS PIE RECOLENDAM

EDIDIT,

VARIAS LECTIONES EDITIONIS A. 1568, APPENDICEM, QUI LITERAS HUN-

GARORUM, AD BULLINGERUM DATAS,

CONTINET ET PRAEFATIONEM ADJECIT

EDUARDUS BÖHL

DOCTOR THEOL. ET PHILOS. IN C. R. ACADEMIA EVANGELICORUM THEOLOGICA VINDO-
BONENSI PROFESSOR P. O.

VINDOBONAE.

APUD GUILIELMUM BRAUMÜLLER

BIBLIOPOLAM AULAE C. R. ET UNIVERSITATIS.

MDCCCLXVI.

110.i. 148.

Praefatio.

Omnibus Helveticae Confessioni addictis atque amicis S. P. D.

D. Eduardus Böhl.

Magna solent populi religione illud tempus

colere, quo sub finem cujusque saeculi bellorum feliciter gestorum, quo urbium conditarum memoriam revocare licet. Magna est laetitia, qua dies, quibus nascimur, aut a graviori periculo liberamur, celebramus. Quid igitur de iis festis diebus, de iisque temporibus statuemus, quibus non salutis paucorum, non rerum bello gestarum, non urbis conditae memoriam, sed ecclesiae Dei insigne incrementum pio recolimus animo? Nonne majore religione et studio cum gratiarum actione et precationibus piis talis dies est celebrandus, quo res, quae circa Deum et ecclesiam ejus reformatam versantur, mirum in modum quondam sunt provectae? Nonne quae sunt Dei longe pluris erunt aestimanda, quam quae sunt hominis? Praeterit enim, testante sacra scriptura, mundus et cupiditas ejus; qui vero praestat voluntatem Dei, manet in aeternum.

а

Talis vero instat dies: qui, licet non in natalitiis renovatae ecclesiae, tamen in felici ejus processu insignem obtinet locum.

Est enim die prima mensis Martii a. 1866 annus trecentesimus exactus, ex quo auspiciis Helvetiae reformatae illustrissimis Helvetica confessio, quam dicunt posteriorem, publice confirmata et paulo post etiam promulgata est.

Pondus atque vim hujus confessionis in exteras etiam nationes nemo est, nisi prorsus indoctus et rudis, qui nesciat. Inter illas nationes eximium obsident locum Hungari, qui jam anno 1567 Debrecini huic confessioni Helveticae subscripserunt. Quae quidem res confessioni Helveticae in Austria jam inde ab antiquis temporibus eandem fere auctoritatem conciliavit, qua apud Germaniae ecclesias Augustanam confessionem valere videmus.

Sero tantum in his Austriae regionibus potiori fratrum Bohemorum parti contigit, ut huic confessioni calculum adjiceret eamque approbaret, itaque exemplum imitaretur patrum exsulum, qui, in Polonia benigno hospitio excepti, plerumque a partibus reformatae ecclesiae steterunt: quem consensum semel atque iterum publice declaraverunt (a. 1555; a. 1570; a. 1620 et a. 1627). Quod quidem factum est publicis faustisque auspiciis summaque S. C. M. Josephi secundi auctoritate, qui iis omnibus, qui non Augustanam confessionem assensu probare voluerint, hanc unam Helveticam confessionem reliquit, ad quam doctrinam oeconomiamque ecclesiarum conformare licuit.

Hungari igitur Helveticae confessioni addicti, Transsilvani H. c. addicti, et quicunque in Bohemia, Moravia et in Galaecia nobiscum hanc confessionem sequuntur animo obversantur meo: eosque

imprimis video astare et sibi hunc diem congratulari, ubi insigne ecclesiarum nostrarum decus lucem vidit. Sed non is sum, qui Helvetiam, cui confessionem debemus nostram, hodie silentio praeterire audeam. Helvetii enim sunt legitimi confessionis heredes: nos reliqui postea demum benevolentia Dei una cum illis participes facti sumus

confessionis.

Aures igitur praebeant si non meis, attamen confessionis verbis Helvetii etiam et quotquot Germanorum ubicunque terrarum reformatae ecclesiae sunt membra! Nemo enim hoc tam laeto et tam memorabili die excludetur, quam qui se ipsum a communi laetitia excludit.

Age vero omnibus illis avitum ecclesiae reformatae decus denuo, opitulante Deo, commendemus: cui rei ut sufficiamus, memoratu dignissimam confessionis historiam primum exponemus, ubi de auctore, occasione, auspiciisque confessionis, et a quibus recepta sit confessio nobis dicendum erit. Deinde de indole atque pretio confessionis et quomodo duo imprimis doctrinae capita ab auctore explicata sint inquiremus. Postremo quid nostri in confessionem officii sit paucis monebimus *).

Confessionis auctor in magnis olim reformatae ecclesiae antesignanis est habitus. Nomen auctoris jam longe ante obitum ejus orbem fere percrebruerat: Henricus Bullingerus nomen ei erat. Cum ecclesia Dei, quae in Helvetia florebat, et imprimis

*) Fontes praecipui fuerunt: J. J. Simleri oratio solennis de historia confessionis Helveticae, recitata ad diem XXV. Martii a. 1758, quae in libro manu scripto in biblioth. civium Turicensium (Siml. Mscr. 287) exstat. Ille fontes Tigurinos, ex quibus historia confessionis petenda est, magna ex parte nobis reclusit. J. J. Hottinger, Helvetische Kirchengeschichte 1. III. p. 894 ss., et epistolarum theologicarum Theod. Bezae liber unus.

2*

« PoprzedniaDalej »