Confessio Helvetica posterior: olim ab Henrico Bullinger conscripta nunc denuo ad fidem editionis principis anni domini 1566 ubi trecentianni sunt elapsi ad memoriam helveticae Confessionis pie recolendam edidit

Przednia okładka
Braumüller, 1866 - 119

Z wnętrza książki

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 65 - Sicut misit me Pater et ego mitto vos, Accipite Spiritum sanctum: si cuius remiseritis peccata remittentur illi; si cuius tenueritis tenebuntur', tarnen, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis. sed exordium ab unitate proficiscitur ut ecclesia Christi una monstretur.
Strona 46 - Dei in Christo per fidem tribuimus. Sed et non possent Deo placere dilectio et opera nostra, si fierent ab injustis; proinde oportet nos prius justos esse, quam diligamus aut faciamus opera justa.
Strona 10 - Proinde cum hodie hoc Dei verbum per praedicatores legitime vocatos annunciatur in ecclesia, credimus ipsum Dei verbum annunciari, et a fidelibus recipi, neque aliud Dei verbum vel fingendum vel coelitus esse expectandum...
Strona 89 - Jam quod traditur de spiritibus vel animabus mortuorum apparentibus aliquando viventibus, et peteutibus ab eis officia, quibus liberentur, deputamus apparitiones eas inter ludibria, artes et deceptiones diaboli, qui, ut potest se transfigurare in angelum lucis, ita satagit fidem veram vel evertere, vel in dubium revocare. Dominus in veteri testamento vetnit veritatem sciscitari a mortuis, et ullum cum spiritibus habere commercium (Deut.
Strona 78 - Christi, non ea quidem. qua existimemus cibum ipsum mutari in spiritum, sed qua, manente in sua essentia et proprietate corpore et sanguine Domini, ea nobis communicantur spiritualiter, utique non corporali modo, sed spirituali, per spiritum sanctum, qui videlicet ea, quae per...
Strona 78 - ... cum extra nos positus nihil nobis prosit: ita necesse est, nos fide Christum recipere, ut noster fiat, vivatque in nobis et nos in ipso. Dicit enim: Ego sum panis vitae. Qui venit ad me-, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet nnquam.
Strona 7 - Ideoque in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, unum confitemur Deum, quod nomen est potestatis, non proprietatis. Proprium nomen est patri pater, et proprium nomen est filio filius, et proprium nomen spiritui sancto spiritus sanctus. In hac trinitate unum Deum colimus: quia ex uno patre quod est, unius cum patre naturae est, unius substantiae et unius potestatis. Pater filium genuit, non voluntate nec necessitate, sed natura.
Strona 17 - Interim divos nee contemnimus, nee vulgariter de eis sentimus. Agnoscimus enim, eos esse viva Christi membra, amicos Dei, qui carnem et mundum gloriose vicerunt. Diligimus ergo illos ut fratres, et honoramus etiam, non tamen cultu aliquo, sed honorabili de iis existimatione, denique laudibus justis.
Strona 29 - Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Strona 78 - Ex quibus omnibus claret, nos per spiritualem cibum minime intelligere imaginarium, nescio quem, cibum, sed ipsum Domini corpus pro nobis traditum, quod tamen percipiatur a fidelibus, non corporaliter, sed spiritualiter per fidem.

Informacje bibliograficzne