Obrazy na stronie
PDF
ePub

291

quæ nunc usque Laurentia nuncupatur. Rogatus autem ut ibi levaretur episcopus non consensit, sed ex sua voluntate ipse qui ordinaretur elegit. Tantam namque ei gratiam contulit Deus, ut dæmonibus pleni, mox ut visi fuissent ab oculis ejus, protinus mundarentur: multaque in eo erant sanctitatis insignia. Sed cum a Constantio Julianus Cæsar factus esset, dedit legem ut Christiani nihil in hoc seculo possiderent.Tunc Gallicanus habens in Ostiensi pago quatuor casas, quarum pensiones his operibus quibus diximus, ministrabat; ita habere Deum meruit defensorem ut quicunque ingrediebatur in eas malitiose aut ponere titulos fisci, aut exigere pensiones, statim a diabolo rapiebatur. Et quicunque actorum ejus esset exactor, leprosus fiebat. Tunc interrogata dæmonia dederunt responsum, quod, nisi sacrificare coactus fuisset Gallicanus, exactores reddituum ejus ista pericula non vitarent. Et quoniam nullus audebat convenire Gallicanum de hoc scelere, mandavit ei Julianus Cæsar, dicens: Aut sacrifica diis, aut discede a finibus Italiæ. Qui statim relictis omnibus Alexandriam petiit, et ibi junctus est confessoribus Christi per continuum annum. Post etiam secessit in eremum, ibique a Rauciano comite templorum, cum cogeretur sacrificare, et contemneret, percussus gladio in corpore, Christi martyrem fecit, atque ita perrexit ad Dominum gaudens cum triumpho. Cui statim basilicam.construxerunt sui nominis : in qua exuberant beneficia martyris ex eo, et nunc usque in sæculum.

simul et conjugem me accipiat. Facta sunt omnia A eum, ut in ejus nomine ecclesiam fabricaret in porta,
sicut virgo disposuit; et veluti subarrationis loco
dantur duo fratres eunuchi Joannes et Paulus ex la-
tere Augustæ Gallicano, et duæ sorores, Gallicani
filiæ, Attica et Artemia ipsi Augustæ traduntur: quas
virgo ad Dominum convertit. Igitur Gallicanus a Scy-
thea gente in Thraciarum Philippopoli urbe conclu-
sus, metuens confligere cum eis, quod exigua illi esset
militum manus, hostium vero esset innumerabilis
multitudo, insistebat sacrificiis, et Martianas victi-
mas offerebat. Quid multa? Ad ultimum crevit ob-
sidio, et universi tribuni ejus ac milites se hostibus
tradiderunt. Cumque cuperet fugiendi aditum repe-
rire, Paulus et Joannes, ex quibus præpositus unus,
alter primicerius erat Constantiæ Augustæ, dixerunt
ei Fac votum Deo cœli, quod si te liberaverit, B
Christianus fias et eris victor melius quam fuisti.
Mox ut votum ore prolatum est, apparuit illi juvenis
statura excelsus, ferens in humeris crucem, dicens:
Sume gladium tuum, et sequere me. Quem dum se-
queretur, apparuerunt ei hinc et inde milites armati,
confirmantes eum, dicentes: Nos tibi præbemus
officium, tu ingredere hostium castra, et dextra læ-
vaque gladium tenens evaginatum, respice quousque
pervenias ad regem ipsorum. Quo cum pervenisset
cum eis prostratus rex pedibus ipsius, postulavit
nullum penitus ex suis occidi gladio. Quod Gallicanus
nec fecit, nec jussit ita universæ Thraciæ liberatæ,
et gens Scytharum tributaria facta est. Ipse vero
ita Deo se devovit, ut etiam conjugio se promiserit
abstinere. Revertens itaque Gallicanus, non prius
ingressus est Romam, quam ad sacra beati Petri
apostoli limina perrexisset. Constantinus vero impe-
rator misit se in amplexus ejus postquam cognovit
omnia quæ Christi pietate circa illum perfecta sunt,
referens ei universa quæ gesta sunt circa filias ejus,
quomodo sunt virgines Christo utiliter consecratæ.
Tunc cum Augusto intrante palatium Gallicano, oc-
currit Helena cum filia Constantia, et filiabus ipsius
Gallicani. Fundebantur lacrymæ gaudiis plenæ. Qui
cum vellet privatus abscedere, rogatus ab Augusto
consul processit : et in fascibus positus, quinque mil-
lia servorum liberos civesque Romanos fecit. Quibus
prædia domosque donavit : cunctasque facultates
suas, excepto jure filiarum, distrahi ac donari pau-
peribus jussit. Et se in Ostiensi urbe manenti cui-
dam sancto viro, Hilarino nomine, sociavit. Cujus
habitaculum ampliari fecit ad peregrinorum suscep-
tionem, quam ipse plurimis impendebat. Huic
adhæserunt multi ex servis suis, quos liberos
fecit. Et divulgata est fama ejus per totum or-
bem, ita ut ab Oriente et Occidente venientes,
viderent virum ex patricio, ex consule, qui erat ami-
cissimus Augusto, lavantem pedes, ponentem mem-
sam, aquam manibus effundentem, languentibus sol-
licite ministrantem, et exhibentem cætera sanctæ
servitutis officia. Hic primus in Ostiensi urbe ex-
struxit ecclesiam et ditavit officia clericorum. Huic
se sanctus Levita Laurentius revelavit, adhortans

C
Item Romæ, sanctæ Luciæ virginis, cum aliis tri-
ginta duobus.

D

B. VI KAL. JULII.
(26 Jun.)

Romæ, sanctorum Joannis et Pauli fratrum natale. Quorum primus præpositus, secundus fuit primicerius Constantiæ virginis, filiæ Constantini. Qui cum omni die turmas Christianorum recrearent ex his opibus, quas sanctissima virgo Constantia reliquerat, pervenit hoc ad Julianum. Et misit qui eos convenirent, dicens debere sibi eos adhærere. Illi vero responderunt inter alia: Pro iniquitate tua destitimus atua salutatione, et a societate imperii tui nosmetipsos omnino subtraximus. Sumus enim nos non falsi, sed veri Christiani. Quibus Julianus mandavit : Considerare debetis, quia vos regia aula nutriti non debetis deesse a latere meo, ut habeam vos primos in palatio meo. Quod si contemptus a vobis fuero, necesse mihi erit agere, ut contemni non possim. Paulus et Joannes dixerunt: Non tibi facimus hanc injuriam, ut præponamus tibi qualemcumque personam; Deum tibi præponimus, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt. Et scire te volumus quia nunquam ad salutationem tuam, nunquam ad culturam tuam, nunquam ad palatium tuum veniemus. Quibus Julianus ait : Decem diebus vobis a me dantur induciæ: decima transacta Dei sponte ad me venientes: amicos vos habeam, non venientes

ordinavit. Rediens vero ad gentem; cui specialiter fuerat episcopus datus, Galatas, usque ad beatum finem vitæ suæ in opere Domini confortavit.

Apud Tiburtinam Italiæ suæ civitatem, natale sanctæ Symphorosæ: beati Getulii martyris uxoris, cum septem filiis, Crescente, Juliano, Nemesio, Primitivo, Justino, Stacteo, Eugenio, cum quibus simul passa est sub Adriano principe: qui ipsam Symphorosam jussit palmis cædi, deinde suspendi crinibus. Sed cum superari nullatenus posset; jussit eam alligato saxo in fluvium præcipitari. Cujus frater Eugenius curiæ principalis Tiburtinæ colligens corpus ejus sepelivit. Mane autem facto, imperator jussit septem figi stipites, ibique filios ejus ad trochlear extendi, et Crescentem in gutture transfigi, Julianum in pectore, Nemesium in corde, Primitivum in umbilico, Justinum per membra distentum scindi per singulos corporis nodos atque juncturas, Stacteum lanceis innumerabilibus, donec moreretur, in terra configi; Eugenium findi a pectore usque ad inferiores partes. Altera autem die Adrianus præcepit corpora eorum simul auferri, et projici in foveam altam. Et posuerunt pontifices sacrorum nomen loci illius: Ad septem Biotanatos. Natale vero SS. martyrum est v Kal. Julii. Quorum corpora requiescunt via Tiburtina, milliario nono.

vero, tanquam hostes publicos punio. Tunc sancti A dit, ibique Zachariam discipulum pro se episcopum viri Joannes et Paulus Christianos ad se invitantes, ordinaverunt de omnibus quæ relinquere poterant, per totos decem dies incessanter die noctuque eleemosynis insistentes. Die vero undecima sunt constricti intra suam domum. Missus namque est Terentiadus compiductor ad eos cum militibus hora cœnandi. Qui ingressus, invenit eos orantes, et dixit eis : Dominus noster Julianus statunculum aureum Jovis ad vos misit, ut adoretis illud, et thura incendatis. Quod si non feceritis, ambo modo gladio feriemini. Non enim decet vos intra aulam nutritos, publice occidamini. Joannes et Paulus dixerunt: Julianus si tuusest Dominus, habeto partem cum eo:nobis autem dominus aliud non est, nisi unus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, quem ille negare non timuit. Et quia semel a facie Dei projectus est, vult et alios secum in interitum devenire. Tunc Terentianus fecit fieri foveam intra domum eorum, ut sine strepitu famæ punirentur et sic decollari, statimque involvi et reponi jussit; divulgans, quod jussu Cæsaris missi fuissent in exsilium. Statim autem ut Julianus in bello Persarum interfectus est, Joviano facto Christianissimo imperatore, apertæ sunt ecclesiæ, et cœpit religio Christiana gaudere. Dæmones autem ex obsessis corporibus intra domum Joannis et Pauli ejiciebantur, confitentes sanctam passionem eorum, ita ut unicus filius Terentiani, qui eos decollaverat, veniret intra domum sanctorum, et clamaret per os ejus dæmon, quod Paulus et Joannes incenderent eum. Tunc Terentianus veniens, prostravit se in faciem clamans, quod nesciens quid faceret homo paganissimus, jussionem Cæsaris adimplesset. Unde factum est, ut dato nomine suo, proximo die Pascha perciperet gratiam Christi. Et assidue orans et flens ad locum illum erat, in quo sanctorum corpora requiescunt, donec a sanctis Dei filius ejus emundaretur. Et ad ipso Terentiano descripta est passio horum martyrum. Passi sunt autem vi Kal. Julii. C. V KAL JULII. (27 Jun.)

a Apud Galatiam, B. Crescentis, discipuli S. Pauli apostoli (II Tim. Iv), qui ad Gallias transitum faciens, verbo prædicationis multos ad fidem Christi convertit, Viennæ civitate Galliarum per aliquot annos sea Ado in Chron. ann. 110

C

Ad septem biothanatos. Christiani olim ab ethni-D cis ignominiæ causa Biothanati dicti, quod tam prompte se morti exponerent, et violenta morte e vita excederent, non naturali. Infra In Sept. Biothanata et male fica. Apud magicæ vanitatis auctores vox hæc usitata, ut ostendit Tertullian. lib. de Anima, cap 57. «< Aut optimum est hic retineri, secundum Ahoros: aut pessimum, secundum Biothanatos, ut ipsis jam vocabulis utar, quibus auctrix opinionum istarum magica sonat. » Item apud Physicos. Servius, IV Æneid. : « Dicunt physici, biothanatorum animas non recipi in originem suam. » Apud Genethliacos vox ea crebra. Lampridius in Heliogabalo : Et prædictum eidem erat a sacerdotibus Syris, biothanatum se futurum. » Sic apud Julium Firmicum mors biothanata Græcis dicitur βιοθάνατος, et

Eodem die Cordubæ in Ilispaniis, natalis SS. Zolii et aliorum decem et novem.

Ipso die gesta Septem Dormientium.
D. IV KAL. JULII.
(28 Jun.)

Vigilia apostolorum Petri et Pauli.
Ipso die, natalis S. Leonis Papæ.

с

c Apud Lugdunum Galliæ, natale S. Irenæi episcopi. Qui, B. Photino prope nonagenario ob Christi martyrium coronato, in locum ejus sucessit. Quem etiam constat beatissimi Polycarpi sacerdotis et martyris fuisse discipulum, et apostolicorum temporum vicinum. Postea vero persecutione Severi cum omni fere civitatis suæ populo gloriose coronatur martyrio. Sepultus est a Zacharia presbytero in crypta basilica beati Joannis Baptistæ sub altari. Cui ab uno latere Epipodius, ab altero Alexander martyr est tumulatus. Hujus cryptæ tam reverenda βιαιοθάνατος ; et βιοθανής a βία et θάνατος mors:non ut est apud Isidorum lib. x Orig., littera B : « Biothanatus, quod est bis mortuus. » Imo a violenta morte, quam vel sibi qui conciscit, qui alias auTOOάvatos vel quam quis sponte incurrit. Cassianus, collat. I, de Discretione, cap. 5, de Herone sene, qui a diabolo deceptus se in puteum præcipitem dederat: « Quamobrem pro meritis laborum tantorum et annorum numerositate qua in eremo perduravit, ac miseratione et humanitate summa, ab his, qui ejus compatiebantur exitio, vix a presbytero et abbate Paphnutio potuit obtineri, ut non (inter biothanatos reputatus) etiam memoria et oblatione pausantium judicaretur indignus.

c Pontif. c. 81. Est leo. II. Hieron. de Script. Eccl. c. 45. et Euseb. I. v. c. 3, 4, 7, 8, 20, 26. Ruffin. Euseb. I. vi, c. 4, 5. Ruff.

est claritas, ut meritum martyrium signare cre- A datur.

Eodem die apud Alexandriam, sanctorum martyrum Plutarchi, Sereni, Heraclidis Herois, item Sereni, Potamiœnæ, Marcellæ, et Catechumenæ [Rhais] Heræ nomine, baptismum martyrii consecutæ. Inter quos præcipue emicuit Potamiona virgo: quæ primo immensos et innumeros agones pro virginitate desudans, deinde etiam pro martyrio exquisita et inaudita tormenta perpessa, ad ultimum cum venerabili matre Marcella ignis supliciis consumpta, e terris migravit ad cœlum.

a Vide I. de Fest. apost.

E. III KAL. JULII.
(29 Jun.)

a Romæ, natalis SS- Petri et Pauli.
F. PRIDIE KAL. JULII.
(30 Jun.)

296

b Natalis et celebratio iterum sancti Pauli apostoli.

Item natalis beatissimæ Lucinæ, discipulæ apostolorum.

Item Lemovico civitate, S. Martialis episcopi et confessoris.

b Vide I. de Fest. apost.

LITANIE INDICENDE.

MENSIS JULIUS

RABET DIES XXX; LUNA VERO, XXX.

G. KAL. JULII.
(1. Jul.)

In monte Hor, depositio Aaron sacerdotis primi.
Eodem die, S. Monegundis virginis.

Et in territorio Lugdunensi, loco qui Vallis Vebronna nuncupatur, depositio viri Dei, beatissimi Domitiani abbatis, qui primus illic eremiticam vitam exercuit, ut plurimos sibi in De servitio aggregans, monasterium instituit, magnisque virtutibus et gloriosis miraculis valde clarus, collectus est ad patres in senectute bona.

a Viennæ, B Martini, tertii ejusdem urbis episcopi, ab apostolis ad præfatam urbem missi. A. VI NONAS JULII.

(2 Jul.)

b Romæ, in cœmeterio Damasi, natalis sanctorum Processi et Martiniani, qui a B. apostolis Petro et Paulo baptizati et instructi sunt, quorum passio in libello apostolorum supra notata est.

Eodem die, SS. trium militum, qui cum B. apostolo Paulo passi sunt.

Item ipso die SS. martyrum Aristonis, Crescentiani, Eutychiani, Urbani, Vitalis, Justi, Felicissimi, Felicis, Martiæ et Symphorosæ : qui omnes apud Campaniam glorioso martyrio coronati sunt.

B. V NONAS JULII.
(3 Jul.)

Apud Edessam Mesopotamiæ, translatio corporis S. Thomæ apostoli.

Item ipso die apud Constantinopolim, natalis S.
Eulogii.

Apud Laodiciam Syriæ, beati Anatolii episcopi.
Item apud Neocæsaream Ponti, natalis sancti Gre-

a Ado in Chron. an. 101.
b Vide I. de Fest. Apost.

C

B gorii episcopi et martyris, beati Antenodori episcopi
fratris. Qui Gregorius episcopus, doctrina et miro-
culis clarissimus fuit. Denique quoddam stagnum
erat in Ponti regionibus situm, piscibus copiosum,
ex quorum captura prædivites redditus dominis præ-
stabantur. Ista possessio duobus fratribus sorte hæ-
reditatis obvenerat, sed pecuniæ cupiditas, quæ pene
omnium corda mortalium superat, etiam fraternam
necessitudinem violavit. Cædes ac bella moveban-
tur, humanus sanguinis pro piscibus fundebatur.
Sed Dei providentia aliquando affuit: Gregorius videt
prælia et mortes virorum, furentesque germanos.
Cumque honore adventus sui utræque partes paulum
siluissent, Nolite, inquit, o filioli, rationabiles ani-
mas pro mutis animantibus violare, fraternam pa-
cem quæstus cupiditate dissolvere, Dei leges et na-
turæ pariter jura temerare: et una mecum ad oram
stagni exitialis accedite, et ego jam vos per virtutem
Domini ab omni certamine cruentæ contentionis
absolvam. Et cum hæc dixisset, in conspectu omnium
virgam quam tenebat in manu ad primas littoris un-
das defigit, et ipse positis genibus palmas tetendit ad
cœlum, atque Dominum supplicat. Simul ut orandi-
finem fecit, statim se unda subducens, et cursu ve-
lociore refugiens, a conspectu superno jussa disce-
dere, abyssis suis redditur : et arentem campum
germanis jam concordibus derelinquit. Sed et in
hodiernum frugum ferax esse dicitur. Iterum quo-
dam loco ruris angusti, cum res posceret ecclesiam
construi, rupes quædam vicini montis ex parte
Orientis objecta ex alia vero præterfluens fluvius,
spatium quantum ecclesiæ sufficeret denegabat. Et
cum alius omnino non esset locus ad construendam
ecclesiam, ille fide plenus pernoctasse in oratione

D

e Vide I. de Fest. Apost. Euseb. I. vII, c. 28. Ruffin. Hier. de Script. Eccl.

E. PRIDIE NONAS JULII.
(6 Julii.)

Natalis Isaie et Joel prophetarum.
Et Octavæ apostolorum.

dicitur. Cumque plena fide ac devotione Dominum A
deposceret, ad lucem coeuntibus populis, inventa
est rupes importuna secessisse tantum, quantum
spatii ad condendam querebatur ecclesiam. Tradun-
tur et hujus beati viri et alia quamplurima, quæ fi-
dem et sanctitatem ipsius plurimum commendant.
Sed et inter alia quæ luculentissime scripsit, etiam
catholicæ fidei expositionem breviter editam dere-
liquit. Unus Deus Pater Verbi viventis, sap entiæ
subsistentis, et virtutis suæ et figuræ, perfectus
perfecti genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Domi-
nus solus ex solo Deo figura et imago Deitatis, ver-
bum penetrans, sapientia comprehendens omnia, et
virtus qua tota creatura fieri potuit. Filius verus veri,
et invisibilis ex invisibili, incorruptibilis, ex incor-
ruptibili, immortalis ex immortali, sempiternus ex B
sempiterno. Unus Spiritus sanctus ex Deo substan-
tiam habens. Et qui per filium apparuit imago Filii
perfecti perfecta, viventium causa, sanctitas, sanc-
tificationis præstatrix, per quem Deus solus super
omnia et in omnibus cognoscitur, et Filius per omnes.
Trinitas perfecta, majestate, et sempiternitate, et
regno minime dividitur neque abalienatur. Igitur
neque factum quid, aut serviens in Trinitate, neque
superinductum tanquam ante hoc quidem non subsi-
stens, et quasi postea superingressum. Neque ita
defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus
sanctus, sed inconvertibilis et immutabilis eadem
Trinitas semper manet.

C. IV NONAS JULII.
(4 Jul.)

Oseæ et Aggæi prophetarum.

a Turonis, translatio sancti Martini episcopi, et ordinatio episcopatus ejus, et dedicatio basilicæ ipsius.

Eodem die, in Africa, natalis S. Jucundiani martyris in mare mersi.

Et in territorio Bituricæ civitatis, vico Justino, natalis S. Lauriani martyris: cujus caput Hispalim ad Hispanias deportatum est.

Apud Syrmium, SS. martyrum Innocent. et Sabbatiæ, cum aliis triginta.

D. III NONAS JULII.
(5 Jul.)

Apud Syriam, natalis S. Domitii martyris, qui virtutibus suis multa incolis beneficia præstat. b Item Romæ, natalis sanctæ Zoæ uxoris beati Nicostrati martyris, quæ dum ad confessionem beati Petri apostoli oraret, a paganis arctata, ducta est ad patronum regionis Naumachie a quo primum in custodiam obscurissimam trusa, et per dies sex omni solatio lucis et victus fraudata, septimo demum die a collo et a capillis in corpore suspensa, adhibito subter horribili fumo, in confessione Domini emisit spiritum.

a Greg. Tur. 1. 11 Hist. Franc., c. 14. De hac in gestis S. Sebast., 20 Jan.

Et primus beati apostoli Pauli ingressus in urbem Romam, anno secundo Neronis imperii. Qui cum jam hæc loca et has provincias predicando perlustrasset, ab Antiochia ipse cum Barnaba præmissus a Spiritu sancto postquam jam in Arabia et Cilicia verbum Dei, aliisque provinciis annuntiaverat, pervenit Seleuci m, Cyprum, Salaminam, Paphos, Pergen Pamphyliæ, Antiochiam quæ est Pisidiæ, Iconium, inde ad civitates Lycaoniæ, Lystram, Derben, et universam in circuitu regionem. Inde revertentes Antiochiam Pisidiæ, devenerunt Pergen Pamphyliæ. Hinc Antiochiam, unde missi fuerant, revertuntur. Inde propter quæstionem circumcisionis in gentibus Hierosolymam proficiscuntur. Deinde rursus Antiochiam redeunt. Unde cum inter eos dissensio propter Joannem, qui Marcus cognominatus est, accidisset, solus Paulus, assumpto Silea, a fratribus gratiæ Dei traditus, has regionês et insulas peragravit prædicans, Syriam, Ciliciam, Derben, Lystram, Phrygiam, et Galatiam regionem, Mysiam, Troadam, Macedoniam, Samothraciam, Neapolim, Philippos, Amphipolim, Apolloniam, Thessalonicem, Beroen, Athenas, Corinthum. Et inde navigavit in Syriam, et venit Ephesum, et inde Cæsaream et Antiochiam, et Galatia regionem, et Phrygiam. Hinc cum vellet ire Hierosolym m, dixit ei Spiritus C sanctus ut reverteretur in Asiam. Et cum peragrasset superiores partes, Ephesum venit. Hine profectus est in Macedoniam, et accessit Philippos, Troadam, Asson, Mitilenem et contra Chium, Samon, Trogylion Miletum, Coum, Rhodum, Pataram. Et inde, visa Cypro et relicta ea ad sinist: am, transfretavit in Syriam. Et inde venit Tyrum, Ptolemaidem, Cæsaream, Hierusalem. Ibi ligatur a Judæis, et traditur gentibus. Et inde destinatur ad Felicem præsidem Cæsareæ d. Hinc cum appellasset Cæsarem, Romam ad eumdem Cæsarem, quem appellavit, mittitur, et enavigavit Sidonem, Cyprum, cui juxta erat civitas Thalassa in insula Mitilene, Syracusas, Rhegium Puteoleos, Romam : et biennio in libera manens custodia, post hæc ad prædicandum dimitD titur. Quo tempore credibile est eum ad Hispanias perrexisse, necdum Nerone in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant historiæ.

C

Romæ, natalis sancti Tranquillini, patris martyrum Marci et Marcelliani, qui ad prædicationem beati Sebastiani credens in Dominum Jesum Christum; die Octavarum apostolorum, dum ad B. Pauli confessionem oraret, tentus a paganis, lapidatus, ac martyrium consummavit.

Eodem die, depositio beatissimi Goaris confessoris.

• Est in Græco: deest textui Latino.

d De eo in gestis sancti Sebastiani, 20 Jan.

PATROL. CXXIII.

10

F. NONIS JULII
(7 Julii.)

a Apud Alexandriam, natalis sancti Pantæni, viri apostolici, et omni sapientia adornati, cujus tantum studii et amoris erga verbum Dei fuit, ut etiam ad prædicandum Christi Evangelium omnibus gentibus quæ in Orientis ultimis secessibus reconduntur, fidei, et devotionis calore profectus sit, et usque ad Indiam citeriorem prædicando pervenerit. Ubi reperit Bartholomæum, de duodecim apostolis, adventum Domini Jesu juxta Matthæi Evangelium prædicasse. Quod Hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam secum detulit: ubi præclaram et nobilem vitam beato fine conclusit.

A tem dimiserat, nomine Audacem, mane a suo serpente devorandum eripuit, et ad Christi martyrium convertit. Nam ipse post hæc ob confessionem veritatis in custodiam datus est. Ipsa quoque virgo Christi transverberata, cum staret extensis manibus in oratione, ita ut per dexterum latus gladius missus, per sinistrum exiret. Quæ passa est septimo Iduum Juliarum sepulta autem mane a civibus Tyriensibus. Audax vero quia de Oriente erat, ab uxore sua et filiis illuc translatus est.

Eodem die, natalis sancti Cyrilli episcopi, qui flammis injectus, illæsus evasit, ac stupore tanti miraculi a judice dimissus. Cum rursus verbum Dei alacriter prædicaret, ac plures efficacius ad fidem Christi converteret, judex pœnitentia ductus ca

finem consummavit.

b Romæ natalis beatorum martyrum Nicostrati Primiscrinii, Claudii Commentariensis, Castorii, B pite plecti eum jussit, atque optatum martyrii Victorini, Symphroniani, quos B. Sebastianus credere in Christum docuit, et sanctus Polycarpus presbyter baptizavit. Qui cum corpora sanctorum per ora Tiberina requirunt tenti sunt, et ad Urbis præfectum perducti. Erat judex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, per decem dies minis et blanditiis cum eis agens, et nullum penitus potuit commovere. Tunc fecit de eis suggestionem imperatoribus quique jusserunt eos tertio torqueri. Cumque nulla ratione compulsi cederent, jusserunt eos in mare præcipites dari. Immensis itaque arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, ut in loco. mundo inter aquas coronam martyrii celebrarent. Apud Viennam, Evodi episcopi, cujus industria delatæ sunt reliquiæ sanctorum martyrum Thebaorum ad urbem Viennam.

:

G. VIII IDUS JULII.
(8 Julii.)

Apud Asiam minorem, sancti Aquila, et Priscillæ uxoris ejus de quibus in Actibus apostolorum scribitur apud quos beatus Paulus apostolus propter artificium (erant enim ejusdem artis, id est, scenopegiæ, cujus et Apostolus) morabatur et operabatur, postquam ipsi in Achaiam ab urbe Roma venerunt (Rom. xv1; I. Cor. xvi; Act. xvIII).

In Palæstina, natalis sancti Procopii martyris, qui ab Scythopoli ductus Cæsaream, ad primam responsionum ejus confidentiam irato judice Fabiano, capite cæsus est.

A. VII IDUS JULII.
(9 Julii.)

Romæ, ad Guttam jugiter manantem sancti Zenonis, et aliorum decem millium ducentorum trium.

In civitate Tyriæ, natalis SS. Anatoliæ et Audaeis, sub Decio imperatore. Quorum Anatolia cum multos in Piceno infirmos, lunaticos, ac dæmoniacos curasset, ducta est, jubente Faustiniano, ad civitatem Tyriæ, et diversis plagarum generibus vexata. Deinde cum serpente tota nocte inclusa, nihil læsa est: quin et ipsum Marsum, qui serpena Euseb. lib. v, cap. 10; Hieron. de Script. Eccl.,

cap. 36.

C

D

In civitate Martulana, sancti Brictii episcopi et confessoris, qui sub judice Martiano, os lapide contusus est et in equuleo crudelissime excruciatus, in Domini confessione perdurans, in carcerem trusus est. Nocte autem terræmotu gravi civitas concussa, inter alios plures, etiam Martianum occidit. Et Christi confessor ab angelo sancto, et a beato Petro apostolo visitatus, atque ad prædicandum Evangelium confortatus, magnas populorum credentium multitudines omnipotenti Deo lucrifaciens, quievit in pace. Cujus animam viderunt adstantes in specie columbæ niveæ cœlo recipi. Item apud Ægyptum, S. Serapionis episcopi et confessoris.

B. VI IDUS JULII.
(10 Julii.)

Romæ septem fratrum filiorum sanctæ Felicitatis, id est Januarii, Felicis, Philippi, Sylvani Alexandri, Vitalis et Martialis, sub præfecto Urbis Publio, tempore Antonini principis. Primum auditi, deinde per varios judices, ut variis suppliciis laniarentur, missi. E quibus Januarius post verbera virgarum et carcerem ad plumbatas occisus est. Felix et Philippus fustibus mactati, Sylvanus præcipitio interemptus est. Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti.

Eodem die in Africa natalis SS. Januarii, Marini, Naboris et Felicis, decollatorum : quorum corpora Mediolanum translata sunt.

Romæ milliario decimo, natale Rufinæ, Secundæ sororum, patre clarissimo genitarum Asterio, matre clarissima Aurelia, sub persecutione Valeriani et Gallieni, judicibus, Junio Eonato præfecto, et Archesilao comite. Harum virginum sponsi Armentarius et Verinus a fide Christianitatis recesserunt.Pro qua re volentes beatæ virgines declinare eorum persuasiones insanas, ad prædiolum suum, quod in Tuscia partibus videbantur habere, basternæ pergebant vehiculo. Quod audientes Armentarius et Verinus, comiti Archesilao suggesserunt qua de causa b De his in gestis S. Sebastiani, 20 Jan.

« PoprzedniaDalej »