Obrazy na stronie
PDF
ePub

jam per bonam confessionem præcesserunt ad Domi- A sua circumirent, luctuosis ornatibus coronati, Sa

num. Julius vero osculatus Esychium dixit: Frater, festina venire ; mandata enim tua jam audierunt quos salutasti. Sic accepto orario, ligans sibi oculos, martyrii palmam gladio cædente percepit.

In Galliis, civitate Arausica, S. Eutropii episcopi cujus vitam,illustrem virtutibus ac miraculis, Verus episcopus luculento sermone describit.

A. V KAL. JUNII.

(28 Maii.)

a Natalis sancti Joannis papæ, quem (quia orthodoxus erat, et a Justino imperatore orthodoxo Constantinopolim veniens gloriose susceptus fuerat) Theodoricus rex Arianus revertentem in Ravennam, in custodiam tantum, ad mortem usque, cum aliis æque catholicis viris, perduxit. Hujus meminit S. Gregorius in libro Dialogorum. Cujus corpus, translatum de Ravenna, sepultum est in basilica. B Petri apostoli, quinto Kalendarum Januarii, Olybrio consule.

Eodem die apud Parisium, natalis sancti Germani episcopi et confessoris

Item apud Sardiniam, sanctorum Æmilii, Felicis, Priami et Luciani.

B. IV KAL. JUNII.

(29 Maii.)

B

Romæ, via Aurelia, sancti Restituti. Via Tirburtina, septem germanorum. Treviris, beati Maximini episcopi, a quo Athanasius persecutionem Constantii fugiens honorifice C susceptus est.

Item passio sancti Cononis martyris, et filii ejus sub Aureliano imperatore, in Iconio, civitate provinciæ Isauriæ, judice Domitiano. Hic cum esset fide præclarus, exhibitus judici cum filio suo annorum duodecim, Spiritum sanctum in se habitare veraci confessione manifestaverunt. Primum itaque ignito ferro superpositi; deinde craticulam prunis suppositis et oleo superinfuso constanter superaverunt; inde frixoriam; malleo ad extremum ligneo manus eis adhibito, malleo ad extremum ligneus manus eorum contritæ, in laudem omnipotentis Dei, spiritum emiserunt.

Eodem die, natalis sanctorum Sisinnii, Martyrii, atque Alexandri: qui in Anauniæ partibus perse- D quentibus gentilibus viris, martyrii coronam adepti sunt. Hos Vigilius Tridentinæ urbis episcopus et martyr ad regionem vici nam (cui vocabulum Anauniam) ad prædicandum misit. Ex quibus unus Sisinnius senex venerabilis, genere Græcus, ex provincia Cappadociæ fuit. Igitur dum per aliquod tempus verbum Dei prædicarent, turba gentium indigne ferens, adversus sanctos Dei pugnatura consurgit. Contigit autem, ut secundum gentilem consuetudinem, per quinquennium cultura ruris sui, diabolica pompa semína

a Pontif., c. 54; Gregor. Dial. lib. II, c. 2, et lib. iv, c. 30.

turno victimas immolaturi. Tunc et ipsi apprehensi a multitudine gentilium immolare jubentur. Quibus reluctantibus, tanta cæde sunt mactati, ut vix extremum spiritum traherent. Interim una nocte dilata, mox pervenitur ad coronam martyrii. Nam sanctus Sisinnius tuba ærea percussus in capite, atque securibus confossus, juxta ipsius ecclesiæ limina decubuerat. Sanctus vero martyrius comprehensus stetit immobilis, et agens gratias Deo, vulneratus capite securibus, atque subditus transforatus, ducebatur ad idolum; in quo itinere reddidit spiritum. Multitudo autem gentilium tunc apprehendentes sanctorum corpora,et in collo S.Sisinniitintinnabulum suspendentes, insultabant dicentes: Modote vindicet Christus. Igitur inter corpora sancti Sisinnii et Martyrii vivus Alexander trahendus apponitur, ut per iter asperum membratim corpora disjungerentur. Ubi ergo pervenerunt ad aram Saturni, ignem copiosum factum, sanctorum corporibus immiserunt. Sanctum autem Alexandrum flagellantes, interrogabant, si vellet evadere flammas, ut sacrificaret Saturno. Sed ille contemnens impias voces, gloriosæ passionis excepit palmam. Hæc cum sexta feria acta fuissent quando Salvator fuerat crucifixus, umbra quædam nigra proxima terræ, mox totam texit regionem, fulminibus creberrimis discurrentibus, ut et ipsi impii confiterentur terrore perculsi, hoc sanctorum causa fieri. Quorum etiam reliquias cum postmodum Mediolanenses summa devotione susciperent, quidam cæcus ex littore Dalmateno adveniens, tacto loculo lumen recepit, ut sanctus Paulinus scribit in vita S. Ambrosii.

C. III KAL. JUNII.

(4 Apr., 30 Maii.)

b Romæ via Aurelia in cœmeterio, natalis sancti Felicis papæ. Qui cum annis quinque rexisset Ecclesiam, sub Claudio principe, martyrio corona

tus est.

Turribus Sardiniæ, natalis sanctorum martyrum Gabinii et Crispuli.

D. PRIDIE KAL. JUNII. (31 Maii.)

c Romæ, R. Petronilla virginis. Hæc fuit filia beatissimi Petri apostoli, quæ post multa miracula sanitatum, cum eam Flaccus comes suo vellet conjugio sociare, tridui inducias postulans, et cum sancta virgine Felicula collectanea sua continuis jejuniis atque orationibus vacans, tertio celebratis Dominicæ oblationis mysteriis, mox ut Christi sacramentum accepit, reclinans se in lectulo, emisit spiri

lum.

Eodem die apud Aquileiam, natalis sanctorum martyrum Cantii, Cantiani, et Cantianillæ fratrum. Turribus Sardiniæ, natalis sancti Crescentiani.

b Pontificale, c. 27.

De ea in gestis Nerei.

E. KAL. JUNII.
(1 Junii.)

LITANIE INDICENDE

MENSIS JUNIUS

HABET DIES XXX; LUNA VERO XXIX.

a Dedicatio sancti Nicomedis martyris et presbyteri apud urbem Romam, cujus martyrium celebratur XVII Kalend. Octobris.

Apud Cæsaream Palæstinæ, natalis sancti Pam-
phili presbyteri, viri admirandæ fidei et sanctitatis,
qui sub persecutione Maximini martyrio coronatus
est. Hujus vitam Eusebius Cæsariensis episcopus
tribus libris comprehendit. Sed et beatus Hierony-
mus scribit quædam volumina manu ejus exarata
se reperisse. Quæ tanto, inquit, amplector et servo
gaudio, ut Cræsi opes habere me credam. Si enim
Letitia est unam epistolam habere martyris, quan-
to magis tot millia ut suum, quæ mihi videtur sui
sanguinis signasse vestigiis ? Ipso die, S. Caprasii B
abbatis monasterii Lirinensis.

Apud Viennam, sancti Claudii II episcopi.
F. IV NONAS JUNII.

(2 Junii.)

A noster Jesus Christus. Statimque filia eorum, nomine et corpore virgo Paulina, a spiritu immundo vexata, curata est. Et cum hoc fieret, omnes qui in domo Artemii erant, crediderunt. Convenitque multitudo vicinorum amplius quam trecentorum, mulierum vero abundantior numerus, clamantium : Præter Christum non est alius Deus. Cumque omnes cuperent fieri Christiani, adduxit vir Dei Petrus Marcellinum presbyterum, qui omnes unanimiter baptizavit. Sed Artemius omnes qui in vinculis erant absolvit, qui et omnes baptismi gratiam perceperunt. Audiens hoc judex Serenus, jussit Marcellinum presbyterum et Petrum exorcistam præsentiæ exhiberi. Et auditum beatum Marcellinum jussit pugnis cædi in ambabus arteriis. At ubi defecerunt cædentes, eo Petro separato, jussit ut nudus super vitri fragmenta steneretur in custodia, et victus ei et lumen negaretur. Petrus conversus ad Serenum dixit Cum sis nomine Serenus, totum te nubilum et tenebrosum factis ostendis. Tunc et ipsum Serenus jussit in vinculis recipi, et pedes in cippo arctissimo constringi. Factum est dum separati essent, apparuit angelus Domini Marcellino presbytero oranti nudo, et induit eum vestimentis suis, et adduxit eum ubi beatus Petrus erat in cippo et ferro. Sed et ipsum solvit, et ambos perduxit ad domum ubi nuper baptizati orabant. Non post multum vero, eum beatus Artemius cum uxore et filia sententiam capitalem suscepissent, comprehensi, et illi ab his qui sanctos Dei martyres punituri erant, alligati sunt manibus retro ad arborem, usque dum nuntiaretur judici Sereno de eis. Ille jussit eos duci in Silvam Nigram quæ hodie in honore sanctorum Silva Candida appellatur, et in eadem ambos pariter decollari. Cumque ventum fuisset in media silva, ipsi sibi manibus suis mundaverunt locum ab spinis, ubi orantes simul, et dantes sibi pacis osculum, genu posito decollati sunt; et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad cœlos; et pænitentiam agens, sub Julio papa baptizatus est in senectute sua nomine Dorotheus. Quorum corpora, revelantibus se beatis martyribus, tulerunt postmodum Mucilla et Firmina christianissimæ feminæ, et juxta sanctum Tiburtium in inferiori parte cryptæ sepelierunt quinto Kalend. Septemb.

Romæ, Marcellini presbyteri et Petri exorcistæ, sub Diocletiano, judice Sereno. Factum est dum teneretur beatus Petrus in obscurissimo carcere vinculis ferreis astrictus, ut custos carceris nomine Artemius haberet filiam dæmoniacam, quam unice dilige bat. Cui vir Dei Petrus dixit: Audi consilium meum, Artemi, et crede unigenitum Filium Dei vivi Dominum nostrum Jesum Christum, qui est liberator omnium in se credentium. Si credideris, salvabitur filia tua. Cui Artemius: Miror imprudentiam consilii tui. Te Deus tuus liberare non potest, cum illi C credas, et quotidie pro ejus nomine plagas et vincula perferas, quomodo poterit filiam meam liberare si ei credidero ? Si me vis credere Deo tuo, ecce ego duplicabo super te catenas, et claustra omnia carceris muniam; te autem ipsum in ipsa ima tenebrosa solum includam. Si de his omnibus liberaverit te Deus tuus, credam ei. Cui beatus Petrus assensum dedit, promittens ad domum illius se venturum Hoc, inquam, faciam non ad libitum tentationis tuæ, sed ad declarationem divinitatis Domini mei Jesu Christi. Agitans caput Artemius: Iste, inquit, homo nimiis passionibus fatigatus aliena loquitur, et hæc dicens abscessit. Narravitque gesta et dicta uxori suæ Candidæ. Et ecce subito noctis initio adest homo Dei Petrus Artemio et Candidæ, D indutus vestibus candidis, tenens in manu sua triumphum crucis. In cujus vestigia corruentes illi clamabant: Vere unus Deus est, et verus Dominus a Hier. de Script. Eccles., c. 75.

b Ipso die Lugduni, sanctæ Blandinæ cum quadraginta octo martyribus, temporibus Marci Aurelii Veri et Antonini atque Lucii filiorum, ejus, quando per multas Romani orbis provincias ex acclamab Euseb. I. v, C. 2, 3, Ruff.

tione, et seditione vulgi, persecutiones adversus A vel nomen saltem suum eis fateri. Sed de his sinChristianos durissimæ concitatæ sunt, ita ut millia multa martyrum per loca singula fierent. Quo tempore apud Lugdunum et Viennam, urbes Galliæ erga Dei servos, supra omne narrationis genus, suppliciorum et cruciatuum modus exhibitus est: ita ut primo domorum illis prohiberetur habitatio; tum deinde usus balnearum: post etiam processus ad publicum: ad ultimum, ne omnio in quolibet loco, domi forisque, publico privatoque, viderentur. Denique quodam astante tribuno et primoribus civitatis pro solis acclamationibus populi correpti, et in carcerem trusi sunt Christiani, usque ad præsentiam præsidis; cuique advenienti offeruntur. In quos ille tanta crudelitate usus est, ut sævitiæ ejus species singulas nemo possit exponere.

Vectus igitur Epagatus, unus e fratribus, zelo divino et fervore spiritus plenus, cum crudelia servis Dei supplicia videret inferri, et contra jus fasque tot pœnas humanis visceribus excogitari indignitatem rei ultra non ferens, poposcit se audiri. Erat enim inter suos nobilissimus et eruditissimus. Verum cum defensionem ejus non reciperet obstinatio judicis, inquirit tantum ab eo si et ipse Christianus esset. Utque Christianum se esse clarissima et libera voce testatus est: Tanquam advocatus. inquit, Christianorum et ipse vinctorum numero societur. Ille vero habens in se advocatum pro nobis Jesum, hoc nomine meruit honorari: sancti presbyteri Zachariæ (qui erga sanctos plenitudinem charitatis ostenderat) secutus exemplum. Qui et ipse dum fratribus adest, defensionem libertatis, quæ in nostra religione consistit, exsequitur, Dominicum secutus exemplum, animam suam pro ovibus suis posuit, et pro amicis.

Verum beatus Photinus Lugdunensium episcopus, cum nonagenario major esset ætate, et corpore, ut pote illius ævi, invalidus, cætera jam pene mortuus, solo martyrii amore vivebat; ducitur ad tribunalia, imo potius defertur, senio et languore resolutus. Impiæ plebis undique clamor attollitur, hunc ipsum esse insonant Christum. Tum vero a præside interrogatur, quisnam esset Christianorum Deus. Respondit: Si dignus fueris, scies. Hinc vero cunctos velut rabies immensi cujusdam furoris invasit, ita ut qui prope astabant, pugnis, alii calcibus subigerent senem. Illi vero qui longius erant, quidquid furentibus telis venisset in manibus, eminus jaciebant. In hoc etenim vindicandos deos suos esse credebant. Quem cum seminecem projecissent in carcerem, incontaminatum paulo post reddidit spiritum.

Diaconus quoque Sanctus nomine, etiam ipse supra quam dici potest, et supra quam humanam fas est ferre naturam, acrius insistentibus ministris dæmonum, nova genera pœnarum pertulit. At ille vir Deo plenus intantum crudelitates eorum risit, et ferinam in quæstione sævitiam, ut nunquam dignatus sit vel quis esset genere, unde domo, vel patria,

gulis interrogatus, nihil aliud in omnibus tormentis, nisi Christianum se esse respondit. Hoc mihi nomen, hoc genus et patria est. Aliud, inquit, omnino nihil sum quam Christianus. Ad ultimum candentes laminas æris et ferri circa inguinis loca et delicatiora quæque membrorum instauratis ignibus adhibent. Ex quo carnes quidem ejus adustæ igne, defluebant, ipse vero permanebat immobilis, inconcussus, intrepidus; omnibus membris martyr erat, et toto corpore unum vulnus horrebat. Perit in eo formæ humanæ agnitio, et non solum quis esset, sed et qui esset, tormentorum crudelitas, ne agnosci posset, abstulerat. Christus tamen in eo solus per martyrii gloriam recognoscebatur. Sed artifices sceB lerum nequaquam martyris erubuere virtutem. Post paucos etenim dies tormenta rursus inferunt, et denuo jam membra putrefacta vexari incipiunt. Verum (quod vix credi potest) restitutum est in primam speciem corpus per secunda tormenta, ita ut iterata supplicia non ei jam pœnam contulerint, sed medelam.

C

D

Attalus quoque Pergamenus civis, populi vocibus postulatur. Erat enim valde nobilis, et quod cunctis nobilius est, vir optimæ conscientiæ, et in fide Christi per omnia exercitia semper martyr. Cumque circumactus fuisset in amphitheatro, titulo se præcedente, in quo scriptum erat, Attalus Christianus: fremere in eum vulgi insanientis furor vehementius cœpit. Sed cum præsidi indicatum fuisset, esse eum Romanæ civitatis virum, jubet eum cum cæteris in carcerem recipi. Simul et ad Cæsarem refert, ejusque sententiam, quid de eo juberet, exspectat. Ex utraque autem ecclesia, Lugdunensi scilicet et Viennensi, omnes qui studiosi et magni videbantur, et quorum labore et industria regebantur ecclesiæ, universi pariter tenebantur. Talibus deinque diabolus machinis oppugnare parabat famulos Dei, quo scilicet afflictione, carceris, et poenalis squalore consumpti, ac septimo (ut dicunt) puncto in nervo pedes, contra quam credi fas est, distenti, in intimo tenebrarum loco, per omnia pœnarum genera, quæ furentium sævitia excogitare poterat, deperirent. Quam plurimi ergo hoc genere in ergastulis consumuntur, Domino suscipiente eorum hujuscemodi exitum.

Alcibiades quidam erat in numero eorum, qui pro Christi vincti tenebantur. Hic vitam satis arduam et austeram gerebat, nihil cibi volens accipere, sed tantum sale et pane cum aqua utebatur. Cumque hunc vitæ rigorem vellet etiam in carcere positus obtinere, Attalo (post primam confessionem suam, quam in amphitheatro confessus est) revelatur, quia non recte faceret Alcibiades, creaturis Dei et ipse non uti, et aliis formam scandali derelinquere. Quibus cognitis, Alcibiades cœpit omnia cum gratiarum actione percipere. Igitur cum a Cæsare rescriptum fuisset, ut persistentes quidem punirentur, negantes autem dimitterentur; die quodam celeber

Cui a prima luce ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum vietos se tortores confitentur. Quæ et secundo die pulsata cruciatibus, non superatur. Tertio quoque die religata ad stipitem, atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum præparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet attingere, rursum revocatur ad carcerem. Quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio jugulatur.

rimo tribunal ascendens, præsentari sibi judex Chri- A apud Dominum ducuntur) gloriosissime coronatur. stianos, et introduci ad suppliciorum pompam præbendam cunctis qui aderant, jubet. Rursum itaque cruces, rursum pœnæ,rursum tormenta reparantur. Producebantur autem beatissimi martyres de suppliciis læti, et divinum nescio quid in ipsis vultibus præferentes, vincula sua sicut monilia pretiosa ducebant. Per squalorem carceris, Christi bonus odor effecti (II Cor. 1), ita ut viderentur sibi non in ergastulo, sed in myrothecio conclusi. Ingensque ab omnibus gloria Christo conferebatur, pro his qui ante negaverant, et dimitti neque negantes potuerant siquidem decem ferme numero fuerant, qui lapsu suo luctum illis et ingentem tristitiam reliquerant: nunc vero (cum negantibus venia non præstaretur) in confessione persisterent, et de perditionis B rum diebus, innumeris millibus gentium diversagrege revocati in numero martyrum jungerentur. Decernit ergo judex, ut si qui forte cives Romani reperirentur, capite plecterentur: cæteri vero bestiis traderentur.

Igitur cum erga snpradictos questio haberetur, Alexander quidem genere Phryx, medicus diciplina, vir religiosus, et prudens, et vitæ ac morum probitate cunctis charus acceptusque, amore Dei concitatus, cum assisteret tribunali, nutibus hortabatur ad confessionem, in quos quæstio agitabatur; ita ut omnibus qui astabant palam fieret quid animo gereret. Cumque id populi notavissent, indignantes clamaverunt adversus Alexandrum. Qui jussus a præside in medium statui, et quis esset interrogatus, Christianum se esse libera professione testatur. Quem continuo præparandum bestiis condemnavit: et postera die simul cum Attalo producitur. Quem contra præceptum Cæsaris, gratificari populis volens, etiam ipsum tradi bestiis jussit. Sed cum ferarum nulla sanctorum corpora contigisset, omnibus eos verberum cæterarumque poenarum suppliciis cruciari jubet, beato Alexandro in omnibus quæ perpessus est pœnis, ne unum quidem penitus profe

rente sermonem.

Tunc et Ponticus puer annorum quindecim, per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus ejus cohortatione roboratus, ante illam martyrium consummavit.

Verum Mathurus, et Sanctus, et Attalus mune

rum ad spectaculum congregatis, statuuntur in medio arenæ. Et rursum Mathurus, neophytus quidem, sed in fide et patientia robustissimus, cum sancto diacono, quasi nihil prius passi fuissent, ad omnia tormentorum genera renovantur. Certantibus omnimodis adversariis, quatenus eorum patientiam frangerent, et ab ipso (ut ita dicam) vertice coronas eorum diriperent. Sed illis eo magis animas roborabat spes vicinæ jam gloriæ, quam sibi jamjamque manu contingere, et contrectare dextris videbantur. Cumque et suppliciorum genera, et spectaculorum pene jam tempus esset assumptum nec moveri ullatenus a sententia potuissent, cum etiam sellæ ferreæ superpositi, consumptam verberibus carnem ignis subter ministratus exureret, ad ultimum infaC tigabiles martyrum spiritus, ferro cæsis cervicibus effugarunt. Igitur inaudito sævitiæ genere, eorum, qui necabantur in carcere, corpora canibus jubebantur exponi, ad hibita simul custodia die noctuque, ne quis collectas reliquias humanitatis intuitu traderet sepulturæ. Sed et si quid forte vel bestiis vel igni reliquum ex corporibus martyrum fuerat, ipsaque cum truncis suis capita punitorum, insepulta per custodiam militum servabantur. Neque vero muneribus suadere custodes, neque precibus, aut ullo alio genere copia erat: ita attente et sollicite curabant, ne daretur extremis ossibus sepultura. Hæc scripta, in Historia ecclesiastica, libro quinto.

Attalus vero, cum prunis subterjectis in sella ferrea torreretur, cumque nidor adustæ carnis ad nares et ora inspectantis populi perferretur, voce magna clamat ad plebem: Ecce hoc est homines comedere, quod vos facitis. Nos enim neque comedimus homines, neque aliud quid mali agimus. Siquidem servi eorum comprehensi cum tormenta D pertimescerent, dæmoniis instinctu, hoc ipsum adversus dominos commentati sunt. Et cum interrogaretur quod nomen haberet Deus, respondit: Qui plures sunt, nominibus discernuntur; qui unus est, non indiget nomine. His igitur optimis et fidelissimis ducibus usus omnis reliquus sanctorum chorus, prompti et alacres, animas suas pro fidei libertate ponebant.

Inter hos Blandina femina beatissima (per quam Christus ostendit, quia ea quæ apud homines despecta sunt, et in contemptu habentur, in magna gloria a Euseb. lib. I, c. 2 ex vers. Ruff.

a Nomina vero quadraginta octo martyrum hæc sunt: Photinus episcopus, Zacharias presbyter, Epagatus, Macarius, Alcibiades, Sylvius, Primus, Ulpius, Vitalis, Cominus, Octuber, Philuminus, Geminus, Julia, Albina, Grata, Rogata, Emilia, Potamia, Pompeia, Rhodana Biblis, Quartia, Materna, Helpes, quæ et Amnas. Hi sunt autem qui bestiis traditi sunt: Sanctus, Mathurus, Attalus Alexander, Ponticus, Blandina. Hi vero qui in carcere spiritum reddiderunt: Aristæus, Cornelius, Zosimus, Titus, Julius, Zoticus, Apollonius, Germinianus, Julia, Ausonia, Emilia, Jamnica, Pompeia, Domna, Justa, Trophima, Antonia. Hi omnes famuli Christi sub

præfatis imperatoribus pariter coronati sunt. Reli- A episcopi. Qui persecutione Maximiani pro fide

quiæ, eorum a persecutoribus incense, et in Rhodanum fluvium dispersæ. Sed cum Christiani maximum mororem haberent, quasi deperissent sacræ reliquiæ, nocte apparuerunt sancti viris fidelibus, in eo loco quo igni traditi sunt, stantes integri et illæsi. Et conversi ad viros dixerunt eis: Reliquiæ nostræ ab hoc colligantur loco, quia nullus periit e nobis. Sed ex hoc translati sumus ad requiem, quam nobis promisit rex cœlorum Christus, pro cujus nomine passi sumus. Hæc renuntiantes viri illi, gratias egerunt Deo, et confortati sunt in fide; colligentesque sacros cineres, condigno honore sub sancto altari condiderunt. Ubi semper virtutibus manifestis se cum Deo habitare declarant. Harum festivitatem cives Lugdunensis urbis omnibus undequaque lætanter accurrentibus, per descensum fluminis, cum hymnis et canticis gratulationis concelebrantes, missarumque solemnia in apostolorum ecclesia (ubi sancti cineres eorum conditi servantur) festive Domino reddentes, ex antiquorum traditione, ipsam diem miraculorum appellant. Locus in quo passi sunt, Athanacho vocatur: ideoque dicuntur martyres Athanacenses.

[blocks in formation]

B

C

In Campania, natale beati Erasmi episcopi et martyris sub Diocletiano et Maximiano. Qui jussu impii Diocletiani imperatoris primo plumbatis crudeliter cæsus,deinde fustibus diutissime maceratus, post resina, sulfure, plumbo, pice, cera oleoque solutis perfusus, ingenti miraculo illæsus apparuit. Quod cum multi viderent fidem Christi, rejectis idolis, susceperunt. Inde immenso pondere ferri constrictus, in carcere reclusus est sub dira eustodia. De qua angelica visitatione solvitur atque eripitur. Verum postmodum clarissima miraculorum ipsius gesta fama vulgante, tentus est ab altero imperatore Maximiano, a quo diversis suppliciis tortus fuit, intantum, ut tunica ærea ignita vestiretur. Iterumque in olla, quæ plumbo, pice, cera, resina, et D oleo fervefacta erat, missus, virtute Domini omnia superans illæsus exinde progreditur. Sicque tandem ad confirmandum cæteros a Domino servatus, Campaniam munitus angelico solatio pervenit. Ubi cum plurimos sive in fide roborasset, sive ad fidem Christi convertisset, vocante Domino, martyrio clarus sancto fine quievit.

A. PRIDIE NONAS JUNII
(4 Junii).

a Apud Illyricum civitate Siscia, natalis S. Quirini
• Prudent. hymn. 7.

Christi, ligato ad manum molari saxo, in flumen præcipitatus est. Et cum circumstantibus diu collocutus, ne ejus terrerentur exemplo, vix precibus u mergeretur obtinuit. Hujus reliquiæ translatæ sunt Romam, et positæ in Catacumbas.

B. NONIS JUNII.
(5 Junii).

Apud Egyptum, natalis sanctorum martyrum Mariani, Nicandri, et Apollonii quorum gesta habentur.

Eodem die natale S. Bonifacii martyris sub Diocletiano et Maximiano apud Tarsum civitatem passi, sed Romæ, in via quæ Latina nuncupatur, sepulti. Qui cum esset procurator rerum cujusdam nobilis matronæ nomine Aglahes et cum in ea stupro misceretur, tandem utrique divino nutu compuncti, consilium habuerunt, ut ad requirendum corpora martyrum Bonifacius mitteretur, si quo modo servientes atque obsequentes eis, per eorum orationes salvari mererentur. Perveniens igitur post dies aliquot Tarsum civitatem, dicit ad eos, qui cum eo erant, Bonifacius: Viri, euntes requirite nobis hospitium, ego autem ibo videre eos, quos valde desidero, martyres certantes. Festinans itaque ad locum, videt beatissimos, alium suspensum per pedes igne subtus posito, alium in quatuor lignis extensum, et diutissime afflictum; alium ungulis exaratum; alium manibus abscisum; alium stipitem in collo diversa supplicia, martyria ab impio carnifice dihabentem infixum, et a terra elevatum et sic per sposita. Cum eminus fervens amore Christi et ipse respiceret, magnum Deum sanctorum martyrum clamare cœpit. Et accurrens consedit pedibus eorum deosculans vincula, et dicens: Certate, martyres Christi, calcate diabolum, modicum perseverate; parvus quidem labor, sed multa requies, et ineffabilis posmodum satietas. Aspiciens autem Simplicius judex, jussit eum applicari ad tribunal, cui et dixit: Qui es tu? Sanctus Bonifacius dixit: Christianus sum, et Bonifacius vocor. Tunc iratus judex, jussit eum suspendi, et tandiu corpus ejus ungulis radi donec ossa ejus apparerent? deinde calamos acutos sub ungulis manuum ejus affigi. Cumque sanctus Dei martyr in coelum aspiciens alacriter dolores toleraret, videns impius judex, jussit aperiri os ejus, et plumbum bulliens infudi. Sanctus autem martyr dicebat: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, fili Dei. Deinde judex jussit afferri ollam, et eam pice impleri, atque sanctum martyrem verso capite in bullientem picem mitti. Sed cum nihil læsus esset, jussit impius judex, ut gladio caput ejus abscideretur. Quo facto, terræmotus magnus factus est ita ut multi infideles virtutem Christi in martyre cernentes crederent.Conservi vero martyris Bonifacii circuibant ubique requirentes eum, et non invenientes, ad invicem dicebant:

« PoprzedniaDalej »