Obrazy na stronie
PDF
ePub

singularibus doctrinae capitibus, sed a demonstratione universalis principii cognitionis, videlicet ab auctoritate et munere successionis apostolicae ad conservandam ac propagandam integram revelationem exordienda est. « Ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est, quibus competat fides ipsa, cuius sint Scripturae, a quo et per quos et quando et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Christiani. . . Illic erit veritas Scripturarum et expositionum et omnium traditionum christianarum Tertull. Praescript.19.Vide supra p. 5. sq. 21.68.

[ocr errors]

Nihilominus ut ad fructum scientiae theologicae demonstretur historice, et adversus eos qui negant principium auctoritatis, vindicetur polemice apostolica origo et revelata veritas singulorum dogmatum, non sufficit mera appellatio ad consensum praesentem; sufficit tamen demonstrare consensum in eandem dogmatis veritatem aliquot saeculis anteactis, quae tempora Patrum appellantur, quin necesse semper sit testimoniis disertis exhibere consensum aetatis apostolicae vel proxime sequentis ex parcis, quae nobis supersunt monumentis. Scientifice enim etiam adversus negantes authenticum magisterium ex consensu antiquitatis christianae licet paullo sequioris potest inferri derivatio doctrinae ex tempore apostolico, et consensus praesens ostendi connexus cum doctrina aetatis apostolicae per demonstratum consensum temporis intermedii, dum doctrina quam nunc profitemur, demonstretur identica cum doctrina Patrum quarti puta quintive saeculi ex testimoniis disertis, et haec ipsa ostenditur identica cum doctrina aetatis apostolicae ex impossibilitate mutationis et innovationis.

Corollarium 2um. Quamvis in doctrinis traditis quae omnibus sunt explicite credendae, semper fuerit plenus consensus (Aug. contr. Iulian. 1. I. n. 31.); possunt tamen contineri in obiectiva revelatione capita doctrinae, in quibus aliquo tempore consensus vel non fuerit satis perspectus vel reipsa non obtinuerit (August. ibid. n. 22.). Unde fieri quidem nequit, ut in successione apostolica post consentientem affirmationem et professionem explicitam alicuius doctrinae fidei sequatur intra fines Ecclesiae eiusdem doctrinae negatio,

vel vicissim post consentientem negationem et damnationem eiusdem affirmatio; potest tamen fieri, ut post discordes sententias sequatur plenissimus consensus.

Ergo a) discors sententia de aliqua doctrina inter custodes fidei in communione mutua perseverantes non est argumentum per se sufficiens ad probandum, doctrinam non esse divinitus traditam; licet probet, de divina eius traditione saltem ad obligationem fidei pro omnibus seu fidei catholicae nondum satis constare. Contra b) in quacumque communione demonstrari potest inducta post antecedentem consensum professionis fidei mutatio ex affirmatione in negationem vel vicissim; ea non est Ecclesia Christi.

THESIS X.

De distinctione inter auctoritatem historicam et dogmaticam in testificatione traditionis.

Discrimen inter principia Ecclesiae ante Concilium Nicaenum et Ecclesiae sequentis aetatis a Protestantibus quibusdam assertum, quod Ecclesia uno tempore apostolicam originem suae doctrinae testimoniis mere historicis, tempore alio auctoritate sui magisterii vindicare consueverit, plane fictitium censeri debet. Quovis enim tempore elemen» tum historicum in antiquitate ac consensione testificationis et elemen» tum divinum auctoritatis per assistentem Spiritum veritatis distinctum, numquam tamen unum ab altero separatum intelligebatur. »

Affirmant Protestantes (ut Twesten Dogmatic. T. I. p. 117.), antiquiorem Ecclesiam solum historice appellasse ad traditionem, demonstrando scilicet in Ecclesiis apostolicis, quibus Apostoli ipsi praedicaverant, per continuam successionem Episcoporum usque ad sua tempora saeculi II. et III. fidem ab Apostolis traditam nondum fuisse corruptam, sed adhuc integram; posteriori vero tempore Ecclesiam id quod testimonio traditionis historice considerato deerat, supplere voluisse auctoritate, quam sibi vindicabat.» Docent alii (Lessing, Delbrück), Ecclesiam antiquam ante Nicaena tempora sibi sufficere censuisse traditam regulam fidei; post Concilium Nicaenum vero habuisse Scripturas inspiratas ut unicum fontem et normam doctrinae fidei. Hanc temporum comparationem alii plerique invertunt af

[ocr errors]

firmantes, usque ad saeculum IV. vel etiam tardius usque ad saeculum VII. unicam normam fuisse Scripturas, ex eo autem tempore coepisse appellari etiam ad traditionem (cf. cl. P. Perrone de Tradit. n. 381.).

I. Quam haec omnia non solum falsa sint sed prorsus absurda, patet cuivis comparanti doctrinam ss. Patrum in superioribus duabus thesibus propositam, ubi ad singula capita citavimus testimonia tam Patrum, qui ante Concilium Nicaenum, quam qui post illud tempus a IIo ad VI" et VII" saeculum floruerunt. Vetustiores ac recentiores illi Patres uno ore plene consentiunt tum in usu traditionis velut demonstrationis historicae ex perpetua successione Episcoporum, ex connexione cum Apostolis et communione et consensione universali; tum in praedicanda traditionis infallibili securitate et divina auctoritate, quae derivetur a Spiritu veritatis inhabitatore Ecclesiae; tum in asserenda hac traditione authentica tamquam norma interpretationis Scripturarum, quamvis de hoc ultimo inferius data opera nobis agendum adhuc sit.

Sane si Patres apostolici et subsequentes II. III. saeculi Irenaeus, Tertullianus etc. appellant ad doctrinam ab initio traditam, ad traditionem quae est ab Apostolis per successiones presbyterorum, ad census Ecclesiarum apostolicarum; idem non minus frequentatur a Patribus post Concilium Nicaenum, Athanasio, Epiphanio, Optato, Augustino, Vincentio Lirinensi ceterisque, qui sanctos antecessores commendant, quia « quod a Patribus acceperunt, filiis tradiderunt,

ut loquitur Augustinus; et ante eum Athanasius: nos quidem sententiam, inquit, a Patribus ad Patres transiisse demonstramus.... vos Synodum insectamini, quia videlicet non vestra sed illa definierit, quae ab initio tradidere testes oculati, qui et ministri verbi fuere » De decret. Nicaen. n. 27. Nec minus Patres posteriores appellant ad continuam successionem in Ecclesia potissimum Romana ut centro et vinculo unionis, « quoniam per eam successionem perpetuo manifesta veritas demonstratur, » ut testantem vidimus Epiphanium; et Augustinus: « tenet me, inquit, in Ecclesia ab ipsa Sede Petri usque ad praesentem episcopa

Franzelin

6

tum successio sacerdotum Contr. epist. fundamenti n. 5. Vide supra p. 62. 65.

Vicissim Patres posteriores potissimum fundamentum constituunt quidem in consensione, quatenus ea est et effectus et criterium Spiritus veritatis manentis in aeternum cum successione apostolica, atque adeo appellant ad auctoritatem magisterii derivatam ex promissa assistentia Spiritus Sancti. At vero non minus diserte Patres vetustissimi Ignatius, Irenaeus, Tertullianus supremam rationem, cur a communi doctrina Ecclesiae dissentire nefas sit, et qua constet, divinam doctrinam esse sincere et integre per successionis ordinem conservatam, tandem revocant ad auctoritatem divinitus derivatam a Christo in Apostolos et ab Apostolis in eorum successores, ad charisma veritatis communicatum cum episcopatus successione, » ad communicationem Christi id est Spiritum Sanctum, ad promissum et missum, « doctorem veritatis Spiritum Sanctum. » Vide p. 66. sq.

In doctrina itaque Patrum de ministerio traditionis distinguitur disputatio duplex, de elemento scilicet visibili et de charismate invisibili, quae duo sunt quidem connexa, cum visibile ab invisibili pendeat, in propria sua ratione. constituatur, et quodammodo informetur; considerantur tamen a Patribus et debent considerari ambo distincta. Nimirum ut demonstrent conservationem et derivationem doctrinae ab Apostolis, Patres vetustissimi tria distinguunt, successionem apostolicam, consensionem, et perpetuum charisma Spiritus Sancti. Successio Episcoporum inde ab Apostolis est necessaria non tamen in Ecclesiis singulis per se sufficit ad demonstrandam apostolicitatem doctrinae; negative ergo ex eius defectu probant, a sectis posterius exortis non teneri apostolicam doctrinam. Ut non solum materialis sed formalis sit successio apostolica, postulatur in perpetua successione personarum (Episcoporum) simul consanguinitas et successio doctrinae; huius autem criterium est consensus et communio cum Ecclesia universali (1), cuius iterum (1) Ubi tunc (sub Apostolis) Marcion...... ubi tunc Valentinus? nam constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et

[ocr errors]

communionis vinculum simul et criterium est communio cum Ecclesia Romana, quae unitatis radix est ac centrum. (supra p. 62. sqq.). Iam ex hac successione et consensione Patres argumentum ducunt dupliciter: a) magis historicum et philosophicum, quia historice constat, Episcopos sibi succedentes quorum memoria et nomina in Ecclesiae veneratione servata sunt, fideles fuisse custodes fidei; neque enim in serie Episcoporum eius nomen fuisset toleratum, qui depositum adulterasset (cf. supra p. 74.). Praeterea unanimis consensus omnium Ecclesiarum, quae per totum orbem constitutae sunt, est ipse argumentum etiam philosophicum veritatis; error enim est multiplex, veritas una. « Ecquid verisimile est, inquit Tertullianus Praescript. c. 28, ut tot ac tantae (Ecclesiae) in unam fidem erraverint? Nullus inter

in catholicam primo doctrinam credidisse apud Ecclesiam Romanensem, doncc sub episcopatu Eleutheri benedicti... in perpetuum discidium rclegati venena doctrinarum suarum disseminaverunt... Cupio ostendant mihi, ex qua auctoritate prodierunt... Probent se novos Apostolos cssc, dicant Christum iteram descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum; sic enim Apostolos solet facere: dare illis praeterea virtutem cadem signa cdendi, quae et ipse... Ceterum si quae audent interserere se actati apostolicac, ut ideo videantur ab Apostolis traditac, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere: edant ergo origines Ecclesiarum suarum, cvolvant ordinem Episcoporum suorum ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel apostolicis viris qui tamen cum Apostolis perseveraverint, habuerit auctorem et antecessorem... Confingant tale aliquid haeretici... Sed etsi confinxerint, nihil promovebant. Ipsa enim doctrina corum cum apostolica comparata ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit, neque Apostoli alicuius auctoris esse neque Apostolici.... Ad hanc itaque formam provocabuntur ab illis Ecclesiis, quae licet nullam ex Apostolis vel Apostolicis auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituuntur, tamen in eadem fide conspirantes non minus apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinac. Ita omnes haereses ad utramque formam (successionis apostolicac, et consanguinitatis doctrinae in consensione cum Ecclesiis apostolicis) a nostris Ecclesiis provocatae, probent sec, quaqua putant, apostolicas. Sed adeo nec sunt, nec possunt probare quod non sunt; ncc recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquomodo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae Tertull. Praescript. c. 30–32; cf. 36. 37. Clem. Alex. Strom. VII. p. 764. 765. Vide supra p. 63. sq.

« PoprzedniaDalej »