Obrazy na stronie
PDF
ePub

firmandas veritates alias, quae cum revelatis nectuntur. « Argumentari ex auctoritate est maxime proprium huius doctrinae, inquit S. Thomas, eo quod principia huius doctrinae per revelationem habentur. Et sic oportet, quod credatur auctoritati eorum, quibus revelatio facta est... Locus qui fundatur super auctoritate divina est efficacissimus. Utitur tamen sacra doctrina etiam ratione humana, non quidem ad probandam fidem... sed ad manifestanda aliqua alia, quae traduntur in hac doctrina; cum igitur gratia non tollat naturam sed perficiat, oportet, quod naturalis ratio subserviat fidei 1. q. 1. a. 8. Cf. Melch. Canum 1. I. cc. 2. 3.

Quamdiu hoc modo universim dicitur verbum Dei esse obiectum fidei, et esse proprium locum, ex quo veritates in theologia demonstrantur, res est evidens ex ipsis notionibus fidei et theologiae, nec de ea ulla potest esse controversia inter homines christianos. Disputatio vero cum aliis qui vel omnem revelationem vel revelationem christianam negant, est utique prior, sed non a nobis nunc habenda. Supposita igitur veritate facti, quod Deus in Christo et per Christum se revelavit, doctrinas, praecepta, instituta quae ad nostram salutem pertinent, adeoque religionem divinam credendam et observandam hominibus tradidit; prima quaestio sponte sese offert, ubinam revelatio christiana integra et impermixta reperiatur ita, ut inde singulis necesse sit haurire veritates credendas, praecepta observanda, media salutis adhibenda, religionem colendam.

Deus quippe numquam omnibus et singulis hominibus, qui divinam religionem suscipere tenentur, ipse immediate sese revelavit; sed se revelans aliquibus hos ipsos constituit suos legatos, ut characteribus divinae legationis, miraculis potissimum et adimpletis prophetiis, insigniti revelationem divinam promulgarent aliis cognoscendam et suscipiendam. Completa autem iam revelatione per ipsum Deum manifestatum in carne et per Apostolos, nulli amplius exstant legati huiusmodi, per quos nova hominibus tradatur revelatio necessaria ad salutem atque omnibus credenda et amplectenda. Quoniam igitur revelatio christiana ita ante multa iam saecula est absoluta, ut tamen non fuerit desti

nata solis hominibus facto revelationis coaevis, sed hominibus omnibus futuris usque ad consummationem saeculi; consequitur 1° revelationem christianam iam aut nullam esse, quod ipsi eius fini ac destinationi et intrinsecae veritati repugnat (duratio enim usque ad consummationem saeculi pertinet ad ipsos articulos et ad elementa religionis christianae), aut esse eam totam acceptam a maioribus et inde ab Apostolis ad nos usque per generationum seriem propagatam. Consequitur 2° absurdum esse, ut exspectentur novi revelatores, quemadmodum fit in multis sectis Protestantium nostrae aetatis (v. Edmundi Iörg Historia Protestantismi T. II.); sed illud unice curandum esse, ut certo innotescat, quibus sive instrumentis ac monumentis sive organis viventibus ac custodibus revelatio pridem completa ad ros usque conservata sit integra et sincera, sicut a Chris et ab Apostolis primitus pro universo humano genere est tradita, et quomodo eadem nobis sive ex illis monumentis sive ab illis custodibus sit suscipienda.

Haec autem ipsa appellamus, sicut revera sunt, principia cognitionis christianae. Principium dicitur omne illud, a quo aliquid quocumque modo procedit, inquit S. Thomas (1. q. 33. a. 1.). Unde principium cognitionis dici potest multipliciter; hic loquimur de principiis obiectivis cognitionis. Haec autem sunt supremae aliquae veritates, quae cognitae nobis norma sunt in cognoscendis aliis veritatibus (principia formalia); vel quae implicite in se continent alias veritates, ad quas cognoscendas ex illis progredimur (principia materialia). Iam in cognitione christiana, quae est cognitio veritatum innixa auctoritati Dei revelantis, supremum principium dirigens ut norma sine dubio est cognita infallibilis auctoritas Dei; haec vero ipsa auctoritas nostrae cognitioni in concreto applicatur in infallibilibus, si quae exstant, mediis quibus revelatio ad nos derivatur: unde in cognita auctoritate horum mediorum (sive monumenta sint, sive revelationis infallibiles custodes) continetur principium dirigens omnem nostram cognitionem veritatum revelatarum, sicut primum. principium metaphysices est norma omnium cognitionum rationalium. Porro principium abstractum sive quod aucto

ritas Dei revelantis est infallibilis in se et essentialiter, sive quod mediis infallibilibus ipsa Dei auctoritas nobis applicatur, non est quidem ita comparatum, ut ex eius analysi possint derivari omnes veritates revelatae; nihilominus in concreto spectatae res illo principio enuntiatae, monumenta videlicet et infallibiles fidei custodes, quibus tamquam mediis integra revelatio ad nos pervenit, huiusmodi sunt, ut ab iis omnes veritates revelatae sint cognoscendae. Unde hisce mediis conservandae et nobis applicandae revelationis non solum continetur principium formale, sed aliquo sensu verissimo etiam supremum principium materiale (quod vocant) totius cognitionis christianae et theologicae. Ubi enim iam constiterit, unde, a quibus, et quomodo veritas revelata cognoscenda sit, etiam haec ipsa sincera ac integra reperietur (1); in his autem si erratum fuerit, non iam una aut altera veritas singularis in discrimen vocabitur, sed cognitio christiana universa subvertetur, cum fundamentum ac principium ipsum cognitionis aut falsum aut saltem mancum futurum sit.

Principium cognitionis, ut a Reformatoribus saeculi XVI. constitutum et a Protestantibus deinceps retentum est, ita

(1) Augustinus ita disputat in libello de utilitate credendi. « Fateor me iam Christo credidisse, et in animum induxisse id esse verum quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione (intrinseca mihi perspecta) fulciatur... Sine paululum mecum ipse considerem, quoniam... Christum ipsum non vidi, quibus de illo crediderim? Nullis me video credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae; hos autem populos Ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. Cur non igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid utile praecepisse, iam credidi?... Scriptis ait (haereticus) crede. At Scriptura omnis, si nova et inaudita proferatur vel commendetur a paucis nulla confirmante ratione, non ei, sed illis qui eam proferunt, creditur. Quamobrem Scripturas istas, si vos profertis tam pauci et incogniti, non libet credere. Rursum me ad multitudinem famamque revocabis. Cohibe tandem pertinaciam, et mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram, et quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem De util. cred. n. 31. Vide Tertull. Praescript. c. 19; Iren. 1. III. cap. 4.

"

habet, ut in eo indoles propria totius Protestantismi, quae est negatio auctoritatis, contineatur, et ultima eiusdem haereseos explicatio usque ad merum rationalismum et negationem omnis revelationis supernaturalis iam praeparata sit. Principia contra Ecclesiae catholicae cum ipsa prima institutione, cum conservatione, cum intrinseca natura religionis christianae intime cohaerent et, quemadmodum principiorum ratio exigit, ita universae revelationi supponuntur, ut haec in illis iam implicite contineatur, et ex illis ad cognitionem revelationis certam ac citra errandi periculum via pateat planissima omnibus, qui credere tenentur, non modo doctis scilicet sed etiam indoctis; quae omnia in progressu nostrae tractationis fient manifesta.

Principium illud Protestantium fundamentale, et commune omnibus eorum sectis saltem praecipuis, in eorundem libris symbolicis et confessionibus ita exprimitur: « sola sacra Scriptura iudex, norma et regula agnoscitur, ad quam omnia dogmata exigenda sunt et iudicanda» (Formulae concord. epitome apud Meyer Libri symb. Luth. p. 350; Solida Declarat. ibi p. 389.). Consentiunt confessiones praecipuae omnes, quae leguntur apud Niemeyr (Collect.Confess. Reform. p. 110. 330. 350. 362. 467. 602.). Cf. Möhler Symbol. §. 44.

Imprimis igitur affirmatur, revelationem et religionem christianam, licet primitus praedicatione promulgatam a Christo eiusque Apostolis, non alia ratione quam per Scripturas conservatam esse et ad nos usque propagatam ita, ut tuto a nobis cognosci possit. Nisi enim ita esset, Scriptura non unica sed adhuc alia esset norma ac regula, ad quam dogmata exigantur. Licet ergo Protestantes et Anglicani nominatim admiserint in suis libris symbolicis antiqua symbola fidei et definitiones quatuor primorum Conciliorum, et adoptaverint libros suos symbolicos ipsos: id tamen ex consequentia sui fundamentalis principii non fit nec fieri potuit eo, quod in his documentis auctoritatem et regulam fidei agnoscerent; sed quia vel (ut magis sibi consistentes dicunt) quatenus huiusmodi monumenta instituto a singulis examine conformia reperiantur Scripturis.

Praeterea in illo principio Protestantium aliud contine

tur, quod est omnium absurdorum gravissimum, et quo formalis ratio ipsius principii completur atque absolvitur. Scriptura non solum est norma obiectiva fidei, quod nemo negat, qui in ea agnoscit contineri verbum Dei, et non solum est norma obiectiva unica eo sensu, quod censeatur continere integram revelationem et adaequatum obiectum materiale fidei; sed etiam eo sensu, quod ad intelligendam Scripturam nulla datur alia norma authentica praeter ipsam Scripturam. Hinc non solum dicitur unica norma ac regula, sed etiam ipsa sola iudex agnoscitur. Instrumentum, documentum scriptum, cuiusmodi est etiam Scriptura sacra, potest continere doctrinam, legem, et si placet, sententiam iudicis, atque adeo potest esse norma secundum quam iudicandum sit; sed profecto non potest esse iudex sensu proprio. Quod ergo in illis professionibus sola Scriptura dicitur esse iudex, non potest intelligi nisi sensu negante; nempe nullum esse iudicem, nullam auctoritatem visibilem et viventem, cui ius sit ferendi iudicium de dogmate, h. e. authentice declarandi, quid obiectivae regulae fidei (sive ea existimetur sola Scriptura, sive adhuc alia praeter illam) sit consonum, quid ab ea alienum (1). Cum nihilominus Scriptura dicatur esse « norma, ad quam omnia dogmata exigenda sunt et iudicanda, » et cum norma non possit esse Scriptura non intellecta sed sensus Scripturae intellectus (non Scriptura explicanda sed Scriptura explicata), reliquum est, ut quavis auctoritate sublata, singuli sensum Scripturae determinent, et ad hunc sensum a se determinatum « omnia dogmata exigant et iudicent. » Unde non iam Scriptura, sed singuli quique homines iudices dogmatum constituuntur. Secundum hunc sensum Protestantes suum fundamentale principium sal

(1) Character proprius sicut totius Protestantismi, ita harum omnium confessionum est negatio. Ita professio huius ipsius principii fundamentalis, de quo agimus, constituta et edita est adversus fidem catholicam, qua agnoscitur tum Ecclesia iudex controversiarum fidei ac veri sensus Scripturae, tum traditio praeter Scripturam ut obiectiva norma et regula fidei. Hinc tota vis professionis polemicae Protestantium est in particula sola seu in negatione, dum dicunt « sola Scriptura est iudex

et norma.n

« PoprzedniaDalej »