Obrazy na stronie
PDF
ePub

III. De necessitate revelationis et fidei naturalis pro hypothesi purae naturae, utrum ex hactenus dictis consequatur.

Ex antecedentibus videri posset consequi, revelationem etiam supposito fine solum naturali fore humano generi necessariam necessitate morali. Quod si concedatur, ulterius inferendum esse videbitur, revelationem immediatam Dei non esse supernaturalem, utpote debitam humanae naturae ex ipsa creatione et destinatione essentiali ad suum finem naturalem; vel si nihilominus revelatio dicitur supernaturalis, concedendum videbitur, statum purae naturae fore talem, ut in eo humano generi consecutio finis naturalis esset moraliter impossibilis. Hoc autem posito status huiusmodi spectatis perfectionibus divinis dicendus esset simpliciter impossibilis, cuius tamen possibilitas negari non potest sine perturbatione distinctionis inter ordinem naturalem et supernaturalem (1).

(1) Non desunt aliqui Catholici, qui asserant Deum potuisse quidem hominem condere mortalitati ac concupiscentiae subiectum, si sola consideretur absoluta Dei potentia, sed non potuisse ex decentia (Noris Vindic. S. Augustini c. 3. §. 3. Op. T. I. p. 923.). Hanc vero decentiam explicant distinguendo potcntiam Dei absolutam et ordinatam. Potentia absoluta Deus potest facere, quidquid in suo conceptu entis non involvit contradictionem, atque id solum non potest, quod non habet rationem entis; potentia vero ordinata Deus non potest faccrc, quod licet habeat rationem entis, repugnat tamen divinis perfectionibus, puta sanctitati vel iustitiae. Iuxta hanc distinctionem Bellellius ait: « nulla impossibilitas aut repugnantia relate ad potentiam emergit, quin ad tartara Beatum quemlibet detrudere possit Deus, aut damnatos quotquot inde libuerit, ad coelum traherc. Sed id institiac repugnat; nam repugnantia ex iustitiae legibus sobolescit » (Mens Augustini etc. T. II. ad Propos. LXX. §. 2.). Iam hoc modo dicunt repugnare non quidem potentiae sed sanctitati ac iustitiao divinae creationem hominis in statu purae naturae subiecto concupiscentiae. Neque instent, ait Noris, damnatam esse hanc Baii propositionem (55a".): non potuisse Deum condere ab initio hominem, qualis modo nascitur. Nam reponitur cum Gregorio Ariminensi (1. dist. 42. q. 1. a. 2. ad argum. cont. 2. conclus.): Deus non potest de iustitia, quae potest de potentia. Ita nulla est impossibilitas Iudam in coelum trahi;

"

1. Ad hanc difficultatem solvendam remque totam declarandam supponi debet notio, quid sit donum supernaturale. Supernaturale est, quidquid supposita creatione superat exigentiam ac vires naturae (sensu theologico acceptae, ut est complexus substantiarum creatarum et accidentium eis ex sese convenientium); naturae inquam totius exigentiam et vires superat vel in se ontologice spectatum (entitative et quoad substantiam dicunt), vel quoad modum quo efficitur et confertur. Potest itaque donum tripliciter se habere.

a) Potest esse donum huiusmodi, ut ontologice in se su

sed id contra Dei iustitiam est. Quare licet sit possibile potentiae, non est possibile iustitiae talem condi hominem, qualis modo nascitur; in priori vero tantum sensu qui negat, cum damnata Baii propositione sentit. Et certe, uti superius dicebamus, Deus ab initio non potuit condere hominem cum peccato originali, cum quo modo nascitur » Noris 1. c. p. 931. At Baius 1. de Peccato Origin. c. 5, unde illa propositio desumpta est, hominem qualis nunc nascitur intellexit obnoxium concupiscentiae, atque ita condi potuisse negat, quia concupiscentia est malum et vitium naturae corruptae, atque ideo sanctitati et iustitiae Dei repugnaret hominem condere obnoxium concupiscentiae. Non dicimus eandem ex integro esse sententiam Norisii ac Baii; hic enim ipsam concupiscentiam dixit esse peccatum damnabile, quod Norisius negat (1. c. p. 924.): verum si immunitas a necessitate moriendi et a concupiscentia ita pertinent ad bonum naturae humanae, ut (supposita creatione) Deus sine iniustitia homini innocenti illam negare non posset, profecto ea sunt bona omnino naturalia et debita secundum exigentiam naturae. Porro eodem sensu dicunt, potentia Dei ordinata (h. e. spectatis perfectionibus Dei sapientissimi provisoris) hominem rationalem factum ad imaginem Dei non potuisse non destinari ad visionem Dei intuitivam, qualis nobis in revelatione promittitur; ac proinde eadem ratione debitas fuisse docent gratias, sine quibus homo ad illum finem pertingere non potuisset. Vide Laurent. Berti de theolog. disciplin. T. II. ad 1. XII. Append. At quomodo cum hisce sententiis ratio ordinis vere supernaturalis, qui nempe est supra exigentiam totius naturae creatae, adhuc concipi ac defendi possit, ingenue fateor, me non intelligere. Iam vero tota ista doctrina non est aliud quam per partes distincta negatio possibilitatis purae naturae, et vicissim affirmatio huius possibilitatis non est aliud quam compendiosa negatio totius istius doctrinae. Quare patet, genuina notio et solida vindicatio possibilis status naturae purae quanti sit momenti ad declarandam ac defendendam veram rationem ordinis supernaturalis nostris temporibus multipliciter perturbatam ac impugnatam.

peret exigentiam naturae, adeoque creaturam perficiat ultra totum ordinem naturae. Quemadmodum enim sunt in natura ipsa gradus diversorum ordinum toto genere differentium a substantia materiali inorganica et eius accidentibus usque ad purum spiritum, ita est ordo aliquis communicationis divinae et consortii divinae naturae superior omnibus ordinibus naturalibus. Secundum haec intelliguntur illae definitiones theologorum, quorum alii supernaturale dicunt, quod est in ordine divino constitutum, alii quod participat divinam naturam ut est in se, alii quod pertinet ad ordinem intuitivae visionis Dei (vide Ripaldam de Ente supernat. disp. IV. sect. 3. n. 22.). Huc pertinent imprimis ipsa visio beatifica, et deinde dona omnia illi proportionata tamquam inchoatio et praeparatio ad consummationem. Haec est a ss. Patribus praedicata deificatio (os) per gratiam et adoptio filiorum per intrinsecam transformationem ac impressionem similitudinis cum Deo et per inhabitantem Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Vide Tract. de Trin. th. XLIII. Cum hac gratia nectuntur vel ad eam referuntur alia dona et adiutoria et charismata et virtutes et actus sive ut dispositiones sive ut effectus et consectaria. Praeter haec ontologice supernaturalis in supremo, licet ratione intrinseca diverso ordine est humanae naturae Christi unio hypostatica, et quidquid cum ea intrinsece cohaeret. b) Potest esse donum indebitum et ultra exigentiam naturae, quod ex nullis quidem principiis naturae aut consequitur aut exigitur, non tamen elevat naturam ad superiorem illum ac divinum ordinem. Haec dici possunt dona praeternaturalia vel supernaturalia secundum quid, vel ab aliis dicuntur supernaturalia quoad modum, quamvis haec appellatio aptius servabitur modo donorum, de quo statim dicemus. Ita secundum quid supernaturalis esset habitualis exemptio ab imperfectione consequente ex principiis naturae, quae exemptio fieret a Deo non per qualitatem infusam in se supernaturalem sed solum naturalium facultatum contemperatione et directione, et fieret in natura totius speciei. Quo modo supernaturalis erat status integritatis (1) (immunitas a concu

(1) Si nempe status integritatis et originalis iustitiae (rectitudinis)

piscentia et a necessitate moriendi) in natura humana. c) Supernaturale solum quoad modum est, quod in se quidem naturale efficitur tamen modo, qui superet exigentiam et vires naturae, ut sunt plurimi effectus miraculosi proprie dicti.

Porro supernaturale distingui praeterea potest in supernaturale intrinsecus et supernaturale extrinsecus; illud prius est supernaturale in se aliquo ex tribus modis indicatis, hoc alterum erit, quatenus ex divina voluntate ad finem supernaturalem ordinatur. Quare in praesenti ordine etiam bona naturalia sunt extrinsecus supernaturalia; unde patet, id quod solum extrinsecus supernaturale est, simpliciter et proprio sensu non esse supernaturale. Contra vero in alio ordine etiam praeternaturalia et supernaturalia quoad modum, possent dirigi ad finem naturalem adeoque non esse etiam extrinsecus supernaturalia.

Insuper ex dictis colliges, non ideo iam aliquid esse superuaturale, quia est beneficium indebitum et gratuitum ei cui confertur, nisi simul sit supra exigentiam et supra vires totius naturae. Qui secus existimaret, is pleraque bona animi et corporis quin et bona extrinseca supernaturalia dicere deberet, eo fere modo quo Pelagiani dona naturalia immo naturam ipsam humanam nomine gratiae appellabant, quo nulla maior ordinis utriusque confusio excogitari posset (vide Ripaldam 1. c. disp. I. sect. 4. n. 27.).

2. His praestitutis iam pronum erit definire quaestionem propositam de necessitate revelationis pro statu purae

naturae.

Pura natura dicitur in oppositione tum ad naturam integram per dona supernaturalia secundum quid, tum ad naturam elevatam per dona supernaturalia simpliciter; intelligitur ergo natura absque omnibus hisce donis, instructa solis donis cohaerentibus cum intrinseca exigentia et cum intrinsecis principiis ac viribus ipsius naturae. Esset ergo imprimis natura destinata ad finem naturalem cognitionis et per se spectetur, praecisione facta ab eius fundamento congruentiae, quod in primis parentibus erat sanctitas simpliciter et ontologice supernaturalis.

amoris Dei secundum naturae exigentiam. Esset sub providentia Dei creatoris et ultimi finis naturalis, quia ad hunc finem suum dirigeretur. Deus creans ad hunc finem, infinite sapiens et infinite bonus, qui nihil odit eorum quae fecit (Sap. XI. 25.), voluntate antecedente vellet omnes homines pervenire ad suum finem; eoque ipso praeparasset media sufficientia, quibus assecutio finis redderetur moraliter possibilis. Quia finis longe alius esset quam in praesenti ordine supernaturali, etiam media ad finem aliter se haberent, ac proinde alius esset ordo providentiae. Media responderent omnia indoli ipsius finis formalis (cognitionis et amoris naturalis) et intrinsecae indoli naturae humanae compositae (animalis rationalis). Adiutoria extrinseca multiplicia ad aptam obiectorum propositionem, ad insuperabilium difficultatum remotionem; adiutoria interna per honestas cogitationes et affectiones excitatas ab ipsis obiectis propositis sufficientem Dei ac legis naturalis cognitionem et legis adimpletionem redderent moraliter possibilem, ut homines finem suum naturalem assequi possent. Néque esset supernaturale donum, si Deus in hominibus pro specialibus adiunctis operatione immediata excitaret bonas cogitationes et affectiones naturales et eiusdem rationis, cuius sunt affectiones excitatae per repraesentationem obiectorum; immo nec supernaturale donum esset, si Deus sub conditione contritionis naturalis in illo statu vellet remittere peccata commissa. Quamvis enim haec essent singulis personis beneficia gratuita, non tamen excederent pro tota natura naturalem providentiam Dei dirigentis homines ad suum naturalem finem. Unde in illo statu sine dubio locum haberet etiam impetratio beneficiorum a divina misericordi providentia tum per orationem tum per bona opera ordinis naturalis. Nec valet obiectio, quod beneficia haec sunt indebita et eo ipso supernaturalia. Nam quod naturalia dicuntur debita naturae, profecto non est ita intelligendum, ac si Deus obligaretur humanae naturae; sed nomine debiti intelligitur tum exigentia connexionis ex principiis intrinsecis naturae, tum exigentia necessitatis. Unde si moralis necessitas horum subsidiorum ad finem naturalem obtinendum consideretur

« PoprzedniaDalej »