Obrazy na stronie
PDF
ePub

ab infantia arctissimis vinculis toto corpore constricti. 6) Explicatio rationis in huiusmodi hominibus erit varia pro diversa indole et pro diversis conditionibus extrinsecis, in quibus vivunt. Quaecumque vero futura sit illa explicatio, hoc unum discere possumus, quod aliunde est certissimum, indigere hominem accommoda obiectorum cognoscibilium propositione et pro diverso gradu magis minusve aptae propositionis diversos etiam esse gradus explicationis rationis, acquisitionis idearum et cognitionum. Si obiecta intellectui proposita essent paucissima et omnino uniformia, ut ante quadraginta fere annos accidit misero illi iuveni Gaspari Hauser in Germania inde ab infantia tenebricoso carcere incluso, et si inde homo reipsa maneret expers omnium idearum ordinis superioris, id non probaret has ideas et cognitiones tantum traditione ac fide suscipi posse, nec probaret absolutam necessitatem institutionis in societate humana ad eas acquirendas; sed solum demonstraret aliquam satis amplam requiri obiectorum propositionem. c) Inepte provocatur ad experientiam, qua probetur nullas posse acquiri ideas ordinis metaphysici, theologici, ethici citra institutionem in societate humana. Nam exempla tamquam termini comparationis sunt paucissima; si vero in illis etiam concederetur factum suppositum omnimodi defectus huiusmodi idearum, nondum probaretur non posse aut potuisse acquiri, cum praeter privationem institutionis multa sint, quae acquisitionem impedire potuerint. At probatio ipsa facti ex sola experientia haberi non potest; constat enim, recordationem idearum et cognitionum obscurarum et confusarum obliterari supervenientibus ideis claris ac distinctis illorum ergo hominum posterius testimonium edicentium, se omnibus huiusmodi ideis fuisse destitutos, non pluris est quam nostra oblivio, quod non recordamur nostrarum idearum et cognitionum obscurarum ex prima pueritia.

II. De necessitate revelationis et respondentis ei fidei supernaturalis quoad veritates homini cognoscendas ad assecutionem ultimi finis in ordine praesenti elevationis.

1. Finis ultimus creaturae rationalis non potest esse constitutus nisi in cognitione Dei supremae veritatis et amore Dei summi boni ita, ut destinationi intellectus et voluntatis ad verum et bonum plene satisfiat, atque hoc ipso creatura suam ultimam perfectionem consequatur, et fruitione Dei plene beata sit. Modus autem cognitionis et amoris finalis potest dupliciter se habere, a) ita ut exigentiam creatae naturae rationalis non excedat, sed eius viribus in ultima naturali perfectione constitutis sit accommodatus; b) ita ut supra exigentiam omnem naturae et facultatum naturalium per donum superadditum et per singularem participationem (assimilationem) divini luminis quo Deus videt se ipsum, creatus intellectus elevetur ad divinam essentiam, infinitam veritatem intuitive (non ideis aliunde depromptis) videndam clare ut in se est, et consequenter voluntas supernaturaliter elevata Deum infinitum bonum amet amore respondente intuitivae visioni; atque ita creatura fruitione Dei supernaturali beata sit. Priori modo spectatus finis ultimus creaturae est finis naturalis, supposita creatione consequens non ex libera Dei destinatione distincta et diversa a voluntate creante; sed ex necessario obiectivo ordine, ex necessariis nempe Dei perfectionibus et ex perfectione creaturae rationalis. Unde hic finis ex ipsa perfectione Dei quatenus in operibus creationis se manifestat, et ex perfectione creaturae rationalis, lumine rationis cognosci potest. Posteriori modo spectatus finis est supernaturalis, ad quem supposita etiam creatione potuit creatura non destinari, et ad quem non nisi libera Dei benignitate elevata est; adeoque hic finis non nisi ex revelatione Dei per fidem a nobis cognosci potest.

Iam si creatura rationalis et, quoniam de homine solum nunc agimus, si homo constituitur in via ad illum terminum, necesse est ut status viae aliqua proportione respon

deat statui termini; ut media quibus a Deo homo dirigitur ad finem, apta sint fini ad quem ordinantur; ut hominis dispositiones, quibus praeparatur fini assequendo, tam in intellectu quam in voluntate pertineant ad illum ordinem tamquam inchoatio, in quo est visio et fruitio finalis tamquam consummatio.

Quoniam igitur in ordine praesenti homo non est relictus in sua destinatione solum naturali sed elevatus ad eum, quem diximus, finem supernaturalem, et ad hunc in via constitutus; cognitio et cognitioni respondens dilectio naturalis non sufficit, sed cognitio et dilectio directa ad illum finem debet esse supernaturalis imprimis subiective, ratione principii elicientis ac virium, quae superadditae intellectui et voluntati constituant facultates idoneas ad actus supernaturales proportionatos illi fini. Tum vero obiective praeter manifestationem Dei in suis operibus creationis respondentem hominis fini naturali, requiritur alia Dei manifestatio immediata respondens finali manifestationi facie ad faciem, in qua videbimus eum sicuti est. Haec autem manifestatio in via non est ita, ut Deum intueamur sicuti est; talis enim intuitio est finis, non medium et praeparatio ad finem; sed revelatio in via est per ipsius Dei testimonium, quo (ut ait s. Thomas 1. q. 1. a. 2.) veritas tamquam nota in scientia Dei nobis innotescat, cui proinde revelationi non iam visio sed fides respondet. « Est igitur triplex cognitio hominis de divinis. Quarum prima est, secundum quod homo naturali lumine rationis per creaturas in Dei cognitionem ascendit; secunda est, prout divina veritas intellectum humanum excedens, per modum revelationis in nos descendit, non tamen quasi demonstrata ad videndum sed quasi sermone prolata ad credendum; tertia est, secundum quod mens humana elevatur ad ea quae sunt revelata, perfecte intuenda » S. Th. contr. gent. 1. IV. c. 1. 2. Distinctius necessitas revelationis et respondentis ei fidei supernaturalis in hypothesi elevationis ad finem supernaturalem considerari potest secundum tria.

n

a) Finis ipse supernaturalis homini, si rationali modo dirigendus erat ad finem, erat necessario cognoscendus, nec

cognosci nisi per revelationem et revelationi respondentem fidem potuit. Insuper sin minus absolute necessarium certe naturae ipsius finis valde conveniens erat, ut homo Deum finem suum obiectivum in termino possidendum fruitione immediatae visionis et respondentis amoris, iam in via ad hunc finem cognosceret secundum intrinsecas rationes etiam illas, quae ex operibus creationis lumini rationis non manifestantur; non solum secundum « notum Dei » Rom. I. 19. quod per se respondet fini naturali, sed etiam secundum « profunda Dei » 1. Cor. II. 10, quae respondent fini supernaturali, ubi « videbimus Deum, sicuti est, » et « cognoscemus, sicut et cogniti sumus. » Haec autem profunda Dei sicut sola supernaturali et immediata visione innotescere possunt ad intelligendum, ut in se sunt; ita solo testimonio Dei et revelatione possunt innotescere ad credendum (1). Hinc etiam postquam revelata sunt fidei nostrae, non tamen intelliguntur lumine intellectus ex ratione sua intrinseca, quia cum creaturis, ex quibus intellectus suas cognitiones accipit, non habent nexum intrinsecum ita, ut intellectus sive essentiam quid sint propriis notionibus perspicere, sive existentiam an sint ex suis principiis demon

(1) Est autem duplex hominis bonum ultimum... quorum unum est proportionatum naturae humanae, quia ad ipsum obtinendum vires na. turales sufficiunt... aliud est hominis bonum naturae humanae propor. tionem excedens, quia ad ipsum obtinendum vires non sufficiunt, nec ad cogitandum vel desiderandum; sed ex sola liberalitate homini repromittitur Cor. II. 9..... Nihil autem potest ordinari in aliquem finem, nisi praeexistat in ipso quaedam proportio ad finem.... Unde oportet etiam, quod ad hoc quod homo ordinetur in bonum vitae aeternae, quaedam inchoatio ipsius fiat in eo, cui repromittitur. Vita autem acterna consistit in plena Dei cognitione Io. VIII. 3. Unde oportet huiusmodi cogni. tionis supernaturalis aliquam inchoationem in nobis fieri, et haec est per fidem, quac ea tenet ex infuso lumine, quae naturalem cognitionem excedunt S. Th. de Verit. q. 14. a. 2. cf. a. 10.

Obiter animadverto, quam clarum sit ex hisce locis, s. Thomam quoties loquitur de desiderio naturali videndi Deum, intelligendum esse loqui ex supposita revelatione et ordinatione ad hunc finem supernaturalem, vcl agere non de desiderio naturali visionis beatificac, qualis nobis promissa est, sed de desiderio elicito et inefficaci, quo homo in confuso vellet cognoscere Deum, sicut in se est.

Franzelin

83

strare valeat. Ideo veritates sunt simpliciter superrationales, quae proprio sensu appellantur mysteria (Vide Tract. de Trin. th. XVII).

b) Media ad finem supernaturalem ordinata eidemque proportionata, hoc ipso saltem in formali ratione mediorum sunt supernaturalia. Patet horum cognitionem homini tendenti ad finem esse necessariam; attamen nisi per revelationem et fidem innotescere non poterant. Nam partim sunt non ex sese et ex natura finis necessaria, sed libera Dei voluntate in ratione mediorum constituuntur, hocque ipso manifestum est, quod dicimus; partim sunt quidem necessaria ex sese et ex natura finis: at primo finis ipse non nisi revelatione cognoscitur, unde cognitio mediorum ultimo nititur revelatione; deinde quoniam natura finis etiam supposita revelatione non cognoscitur ex intrinseca ratione, non est consequens, ut revelato fine iam sine explicita et speciali revelatione cognoscatur necessitas talium mediorum, quantumvis ex sese pertinentium ad talem finem; multo vero minus est consequens, ut intelligatur intrinseca ratio et natura mediorum (1).

Quae diximus, confirmantur verbis ipsius Summi Pontificis Pii IX. in litteris Apostolicis ad Archiepiscopum Monachiensem (11. Dec. 1862), ubi postquam locutus est de rebus fidei superrationalibus, subdit continuo: « atque ad huiusmodi dogmata ea omnia maxime et apertissime spectant, quae supernaturalem hominis elevationem ac supernaturale eius cum Deo commercium respiciunt, atque ad hunc finem revelata noscuntur. Et sane cum haec dogmata sint supra naturam, idcirco naturali ratione ac naturalibus principiis attingi non possunt. »

Constat igitur supposito ordine elevationis ad finem su

(1) Possunt media ita esse comparata, ut proprio sensu superius indicato adnumerentur mysteriis; possunt vero etiam ita se habere, ut postquam revelata sunt, secundum suam intrinsecam rationem et naturam intelligantur (quo pertinent e. g. plures notae ac proprietates Ecclesiae, primatus Romani Pontificis etc.). Posterioris ordinis dogmata possunt dici supra rationem veritate existentiae, sicut priora sunt supra rationem veritate tum existentiae tum essentiae.

« PoprzedniaDalej »