Obrazy na stronie
PDF
ePub

Praesupponitur ergo ad quemvis assensum fidei (sive naturalem sive supernaturalem, sive divinae sive humanae fidei) multiplex cognitio. Praerequiritur enim a) cognitio, alterum in notitia seu scientia veritatis non falli, et in eius manifestatione non fallere; b) cognitio existentiae talis manifestationis; c) ut aliquo modo sin minus distincte saltem in confuso intelligatur sensus testimonii; quod fieri nequit, nisi mens res ipsas terminis seu vocabulis significatas conceptibus saltem analogicis apprehendat. Manifestum est autem, has ipsas praerequisitas cognitiones nominatim in fide divina, praestanda scilicet propter auctoritatem Dei loquentis, supponere mentem iam pluribus ideis et principiis intellectualibus informatam. Unde evidenter repugnat eorum doctrina, qui vel primam cognitionem mentis humanae tamquam conditionem ad explicandum usum rationis et tamquam fundamentum totius. certitudinis vel omnino omnem cognitionem certam derivandam esse putant ex fide, in qua formale obiectum ac motivum assensus sit auctoritas sive divina sive humana (auctoritas consensus, ut putant, generis humani). Ad fidem divinam quod spectat, huc pertinet propositio iussu S. Sedis subscripta (8. Sept. 1840. et 11. Iunii 1855.): «Rationis usus fidem praecedit, et ad eam hominem ope revelationis et gratiae conducit. » Cf. Encycl. S. P. Pii IX. 9. Nov. 1846.

Corollarium 1. Fides obiecto formali, quo manifestatur et propter quod credendum est obiectum materiale, ac consequenter modo cognitionis differt a scientia. Neque tamen inde sequitur, non posse esse aliquam scientiam fidei, nominatim fidei divinae quae creditur. Potest enim esse scientia fundamentorum fidei; et fide supposita potest esse aliqua scientia ipsarum veritatum fidei, dum aliae assumuntur velut principia ad alias velut ex eis consequentes intelligendas; ac denique veritates fidei possunt esse instar principiorum ad veritates alias, quae per se fidei non sunt, amplius et profundius intelligendas. Cf. Concil. Vatican. Constit. de Fide cap. 4. Haec fidei divinae scientia est sacra theologia, quae secundum formam accidentalem, secundum amplitudinem etiam et profunditatem potest esse varia va

riis aetatibus, simpliciter tamen numquam potest in Ecclesia Dei deficere, quia custodes fidei ex divina institutione sunt etiam doctores fidei, et quia ex suavi divina providentia ad custodiam depositi elementum humanum requiritur sub assistentia Spiritus Sancti eo ipso, quod Ecclesia non perpetuis novis revelationibus et proprie dicta inspiratione sed per assistentiam Spiritus Sancti regitur (De Tradit. th. XXV. p. 254. sqq.).

Corollarium 2. Rationalistae omnium diversissimarum classium fidem, quae sit assensus propter auctoritatem Dei revelantis, nullam possunt admittere, cum ipsum fundamentum, revelationem scilicet, negent. Quando igitur ni. hilominus multi sunt in commendanda fide religiosa, eius notionem essentialem necessario pervertunt. Distinguunt illi fidem prout est in vulgo hominum, tamquam cognitionem religiosarum veritatum sub involucris symbolicis citra cognitionem scientificam et ideo in infimo gradu; tum fidem rationalem quam alii appellant metaphysicam, prout est in hominibus doctis ac philosophis fides iam eliquata et elevata ad scientiam. Cum ergo fides haec cui soli puram veritatem attribuunt, non sit aliud quam scientia rerum divinarum ad religionem pertinentium, pro diversa ratione qua religionem et divinorum scientiam declarant, etiam alias atque alias tradunt definitiones fidei religiosae. Rationalistis speculativis non alia fides est in sua plena veritate, quam scientia speculativa; unde pantheistis suprema perfectio religionis et ultima eliquatio fidei in eo est, quod homo se ipsum scit identicum cum Deo. Kantiani fidem non aliam agnoscebant, quam idearum religiosarum (mora. lium) approbationem propter exigentiam practicam, ut homo servet suam propriam dignitatem. Qui dicuntur Pietistae, fidem constituunt in religioso quodam animi sensu vel interiori sensibili experientia, quae ad caecum quendam instinctum revocatur, sive eam derivent fanatice a Spiritu Sancto (Methodistae, Quakeri etc.), sive eam rationalistice reponant in vago quodam sensu dependentiae, qui cum rationali natura cohaerens dicitur esse unica essentialis nota verae religionis (Schleiermacher). Rationalistae qui vulgares

appellantur, fidem generatim dicunt mentis assensum in obiectum, quod non immediate in se sed mediate ex demonstratione verum intelligitur; unde fidem religiosam declarant esse persuasionem rationis de rebus divinis (Wegscheider Instit. §. 2. et alii plurimi).

Ab his circa ipsam fidei notionem parum differt doctrina Georgii Hermes. Is enim omnem firmam persuasionem rationibus cogentibus theoreticis vel practicis inductam dicit esse fidem proprio sensu. « Exclusâ falsâ credulitate, inquit, etiam illâ quae per accidens verum credit, sed secundum rationem non minus reprehensione digna est, fidei definitio haec esse debet: fides est in nobis status certitudinis seu persuasionis de veritate rei cognitae, in quem statum inducimur per necessarium assensum rationis theoreticae vel per necessarium consensum rationis practicae. Haec fides rationalis est finis supremus totius philosophiae, unica vera norma hominis in hac vita, et conditio necessaria ad eius elevationem" (Hermes Introduct. philos. in theolog. p.259.).

Alii recentiores cognitionem immediatam veritatum quae non deductae sint ac demonstratae ex principiis saltem logice prioribus, fidem appellant. Alii (nominatim Güntheriani) eodem nomine fidei significant cognitionem causae ex effectu, fundamenti ontologici ex phaenomenis, ontologice prioris ex posteriori; nempe quae ab ipsis fides dicitur, non aliud est quam scientia a posteriori. Cognitionem huiusmodi causae ex effectu, ubi pro obiecto habet veritates religiosas, putant esse fidem eam, qua fideles nominamur et sumus. Ita unus ex illis (in Lexico Ecclesiastico Friburg. T. IV. p. 522.). «Quid est fides sensu sublimissimo? Fides est apprehensio eorum, quae phaenomenis et experientiae substant. Christianus cognoscit et credit Dei existentiam, dum in universo eius maiestatem et divinitatem conspicit. » Atqui haec certe non est virtus fidei christianae; immo cognitio causae ex effectibus ipsis supernaturalibus, formaliter ut est illatio rationis, non est fides proprie dicta; sed pertinet sub una ratione ad scientiam, et sub alia ratione ad motiva credibilitatis. Cf. Tract. de Deo th. VIII.

In hisce omnibus theoriis obiectum formale fidei divinae,

quae nempe assensus est propter auctoritatem Dei revelantis, tollitur ei substituendo obiectum formale scientiae. Hoc autem ipso essentialis ratio fidei proprie dictae, quae virtus est theologica, omnino pervertitur, et pro christiana inducitur fides philosophica, si illam scientiam improprie et ex aliqua analogia fidem appellare placet. Vide Conc. Vatican. Constit. de Fide cap. 3. can. 2.

Est quidem inter duplicem modum cognitionis, quam diximus ab his recentioribus fidem appellari, et inter fidem proprie dictam analogia aliqua, quae causa esse potuit permutationis nominis. Quoad modum priorem enim, ubi intellectio immediata veritatis nomine fidei appellatur, aliqua analogia in eo est, quod sicut veritas immediate evidens, ita veritas verbi Dei non demonstratur ex alio principio ontologice priori. Hoc sensu a Clemente Alexandrino fides dicitur « gratia ex indemonstrabilibus deducens ad principium universorum » Strom. 1. II. p. 364; 1. VII. p. 757.772. cf. inter Opp. s. Basil. comment. in Ps. 115. n.1. Modus alter, cognitio nempe causae ex effectibus comparari potest cum fide, quod sicut substantia ut principium ontologicum se manifestat in suis phaenomenis et operationibus, atque ex his, manifestationibus eam intelligimus (ex tov qaivoμeva to voouμevov) cf. S. Th. 2.2. q. 8. a. 1: ita Deus se suamque veritatem manifestat in verbo auditus fidei, et ex hoc Deum cognoscimus. Porro sicut cognitio substantiae ex suis phaenomenis est directa et secundum quid immediata, quantum pro praesenti conditione fieri potest; in comparatione tamen cum intuitione substantiae in se ipsa, est cognitio imperfecta et mediata: ita cognitio per fidem in comparatione cum cognitione Dei ex creaturis est magis directa et immediata, in comparatione autem cum visione intuitiva est et ipsa mediata et imperfecta per speculum in aenigmate » 1. Cor. XIII. 12. At huiusmodi analogiae non tollunt essentiale discrimen inter fidem et rationalem cognitionem causae ex effectu, secundum obiectum formale; quod discrimen multo etiam maius est, si fides formaliter quatenus est supernaturalis, conferatur cum cognitione naturali, de qua re nunc non est dicendi locus. Nomen itaque fidei non univoce sed solum analogice commune censeri potest utrique cognitionis modo.

CAPUT III.

DE NECESSITATE FIDEI TUM GENERATIM SPECTATAE

TUM SPECIATIM FIDEI DIVINAE.

Necessitas fidei 1°. in communi et abstrahendo a specifica ratione fidei humanae aut divinae spectari potest in ordine ad cognitionem cuiusvis veritatis et proinde universim in relatione ad explicationem usus rationis; 2°. spectari potest fidei divinae ac proinde revelationis, qua continetur fidei obiectum, necessitas ad assecutionem ultimi finis hominis in hoc praesenti ordine supernaturalis elevationis; denique 3. considerari potest necessitas revelationis et fidei ad hominis finem naturalem assequendum pro hypothesi, quod humana natura non esset elevata ad finem supernaturalem. Triplex haec consideratio pertinet ad designandos generatim limites humanae rationis, ne vires negemus quae revera ei insunt, et sine quibus fides ipsa consistere non posset; et ne ex parte altera ei adscribamus vires confictas, quibus necessitas et beneficium revelationis ac fidei labefactaretur. Facile quisque intelligit, non posse esse proposi tum hoc compendio argumentum amplissimum pro dignitate tractare; sed principia solum indicasse contentis nobis esse licebit.

I. De asserta a quibusdam necessitate fidei in communi et nominatim fidei in revelationem relate ad totum ordinem nostrarum cognitionum.

Ad hoc primum caput quod spectat, dicimus repugnare, ut prima cognitio velut fundamentum totius certitudinis sit cognitio fidei; nullus enim potest esse assensus fidei, quin in mente praevertat sin minus tempore saltem ratione prius intellectualis cognitio plurium veritatum, quae non sit per assensum ex motivo extrinseco auctoritatis in testante, sed per assensum ex perspecta intrinseca veritate vi insiti luminis rationis; huius autem principii negatio accommodata est ad omnem certitudinem et fidem ipsam labefactandam.

« PoprzedniaDalej »