Obrazy na stronie
PDF
ePub

rium cum veritate; et si talis assensus existat, prorsus repugnat ei subesse errorem.

Unde firmus assensus supernaturalis respondens dignitati motivi ita manifestati, ut prae hoc determinato intellectu licet non prae quovis intellectu excludat formidinem prudentem, est simpliciter certus; non tamen in iisdem adiunctis assensus naturalis esset certus simpliciter. Ratio discriminis est, quia firmus assensus naturalis non ex natura sua intrinseca excludit possibilitatem erroris, sed solum quatenus firmitas respondet manifestationi motivorum evidenter et prae quovis intellectu excludenti formidinem prudentem; assensus autem supernaturalis ex sua intrinseca natura excludit possibilitatem erroris, etiamsi manifestatio motivi per accidens ita sit comparata, ut non prae quovis sed tamen prae hoc determinato intellectu excludat formidinem prudentem. Supplet igitur supernaturalis modus actus, quod per accidens deest modo obiectivae manifestationis ad constituendam certitudinem simpliciter. Cur autem postuletur manifestatio excludens formidinem prudentem prae hoc saltem determinato intellectu, facile patet. Neque enim assensus imprudens posset esse supernaturalis.

Nondum agimus de fide supernaturali; sed quoniam haec omnia per se spectant ad declarationem ipsius actus fidei, nec ullum aliud exemplum suppetit talis supernaturalis assensus, principia exposita applicemus ad actum fidei, ut in concreto considerata facilius intelligantur. Sine dubio motivum fidei, auctoritas scilicet Dei et locutio Dei, sive auctoritas Dei has veritates determinatas revelantis, per se manifestatum est et potest in Ecclesia catholica facile applicari singulis credentibus ita, ut prae quovis intellectu modus ipse manifestationis excludat possibilitatem formidinis prudentis; atque ideo dignitas rationum postulans respondentem firmissimum assensum est simpliciter evidens. Nihilominus pro rudibus obiectiva manifestatio aliquando ita se habet, ut non prae quovis intellectu sed tamen prae illis excludat formidinem prudentem. Tum vero non ex modo manifestationis repugnat, ut sub tali modo posset etiam proponi error; repugnat tamen error in actu fidei, quae est

virtus theologica, ex ipsa propria ratione assensus supernaturalis.

« Assensus fidei, ait Card. De Lugo, habet certitudinem et infallibilitatem imprimis a suo principio (quo elicitur), quod cum sit habitus supernaturalis vel auxilium supplens pro habitu, exigit concursum Dei ad solos assensus veros. Deinde habet infallibilitatem ex obiecto formali saltem proximo, quod diximus esse revelationem Dei mediatam adaequate sumptam... cum non minus repugnet Deum decipere per alios quam per se immediate. Loquendo vero de propositione parochi exempli gratia, illa quidem licet secundum se non habeat infallibilem connexionem cum veritate rei revelatae, adhuc dici posset, quod prout attingitur ab assensu fidei, habet infallibilitatem. Nam licet parochus possit proponere falsum, fides (habitualis) tamen exigit non concurrere ad suum assensum, nisi quando parochus proponit revelationem veram, et hoc sufficit ad infallibilitatem fidei Lugo de Fide disp. I. sect. 8. n. 171. Eodem pertinet, quod ait idem Cardinalis disp. VI. sect. 1. n. 21. « Adverte, inquit, nec etiam requiri ad assensum certum, quod obiectum taliter proponatur, ut iudicari prudenter possit non posse sub tali motivorum gradu proponi aliquid falsum; nam hoc iudicium plerumque in rusticis ante assensum fidei esset falsum, siquidem aliquando cum aequalibus motivis proponi tur eis aliquid falsum tamquam pertinens ad fidem... Unde id requiri diximus et sufficere, quod proponatur obiectum taliter, ut iudicari evidenter possit repugnantia hic et nunc cum prudenti dubitatione, quod iudicium etiam in rustico datur ante actum fidei;... nam evidens ei est, taliter proponi obiectum credendum, ut hic et nunc ipsemet non possit prudenter dissentire vel dubitare de veritate obiecti. »

Corollarium 1. Non omnis assensus praestitus absque formidine erroris est assensus simpliciter certus.

Corollarium 2. Licet certitudo negative spectata, quatenus est exclusio formidinis actualis, non habeat gradus diversos; possunt tamen spectatis elementis positivis esse diversi gradus tum certitudinis obiectivae quoad dignitatem rationum, tum certitudinis subiectivae quoad firmitatem adhae

sionis. Non ergo excluditur comparatio inter certitudinem maiorem et inferiorem, quae ceteroquin penes theologos communis est.

CAPUT II.

DE DISCRIMINE RATIONIS FORMALIS IN SCIENTIA

ET IN FIDE UNIVERSIM SPECTATA.

Ut verum (veritas fundamentális i. e. obiectum ipsum) cognoscatur, rationes eius intellectui sese manifestent oportet ac velut illucescant.

Rationes quibus veritas sese manifestat intellecțui, dicuntur cognitionis obiectum formale sub quo. Sunt autem illae rationes vel intrinsecae vel extrinsecae. Rationes manifestantes intrinsecae iterum vel identificantur cum veritate manifestata, atque ita ea se manifestat per se ipsam; vel sunt veritates aliae praecognitae, per quas veritas cognoscenda in illis inclusa manifestatur. Est ergo omnino generice loquendo triplex, modus diversus, quo veritas nostro intellectui manifestatur; huicque modo diverso manifestationis respondet triplex modus diversus cognitionis, intellectio specifice dicta quae est immediata cognitio veritatis in se ipsa; scientia quae est rationalis cognitio veritatis per rationes intrinsecas praecognitas; fides quae generatim est cognitio veritatis per rationem extrinsecam auctoritatis.

I. De veritatibus per se notis.

Ratio intrinseca in nonnullis veritatibus lucet immediate ex ipsis terminis perceptis. Sunt nimirum veritates, in quibus vel omnis intellectus sui compos vel saltem paulo excultior comprehensionem notarum in una et altera idea, quae comparantur suntque termini iudicii ac propositionis, facili intuitu percipit sufficienter, ut ex ipsa percepta notione immediate ei evidens sit earum convenientia vel discrepantia. Cuivis intellectui hoc modo evidentia sunt illa vera, quorum elementa sunt ideae universalissimae et ideo comprehensione notarum simplicissimae, quas primo format intellectus exieng

Franzelin

33

in actum. Haec sunt prima principia, ex quibus intellectus ad alia intelligenda progreditur. Unde apparet, cur nobis sit principium simpliciter primum (in ordine logico) illud, « non posse idem simul esse et non esse.» Fundatur scilicet hoc principium in idea entis, quam intellectus omnium primam format, et ex ea immediate intelligitur; in ipso autem fundantur omnes cognitiones subsequentes. Omnes enim conceptus subsequentes formantur ex additione ad ens universalissime et ideo abstractissime acceptum, non quidem ex additione alicuius quod sit extra rationem entis, extra quam nihil est, sed per expressiorem conceptionem modorum qui afficiunt omne ens (res, unum, aliquid, verum, bonum), vel per conceptionem graduum entis, secundum quos sunt diversa rerum genera. Vide S. Th.de Verit. q. 1. a. 1. 9.

Quia lumen intellectus seu vis intellectualis nobis congenita huiusmodi fundamentales conceptus et prima principia connaturaliter format sine studio et cultura disciplinae, quam primum sese exserit in proprios suos actus, et quia tota activitas subsequens intellectui connaturalis ex illis primis principiis progreditur; ideo illa dicuntur principia nobis innata. « Praeexistunt in nobis quaedam scientiarum semina, scilicet primae conceptiones intellectus, quae statim lumine intellectus agentis cognoscuntur per species a sensibilibus abstractas, sive sint complexa ut dignitates (para seu principia), sive incomplexa ut ratio entis, unius et huiusmodi, quae statim intellectus apprehendit. Ex istis autem principiis universalibus omnia principia sequuntur sicut ex quibusdam rationibus seminalibus » S. Thom. de Verit. q. 11. (de Magistro) a. 1. cf. q. 10. a. 6.

Aliquando ideae conferendae seu termini iudicii et propositionis non a quovis intellectu qui sui compos sit, sed solum ab intellectu iam pluribus notionibus praeformato et exculto sufficienter percipiuntur secundum suas notas, ut ex ipsis terminis perceptis convenientia vel discrepantia eorundem evidenter intelligatur. Huiusmodi veritates non omnibus sed solum doctioribus immediate evidentes multae sunt in omnibus disciplinis.

Utramque classem veritatum quae sunt per se notae, de

clarat s. Thomas. « Sicut dicit Boëthius, quaedam sunt dignitates (para) vel propositiones per se notae communiter omnibus, et huiusmodi sunt illae propositiones, quarum termini sunt omnibus noti... Quaedam vero propositiones sunt per se notae solis sapientibus, qui terminos propositionum intelligunt, quid significent... In his autem quae in apprehensionem hominum cadunt, quidam ordo invenitur. Nam illud quod primum cadit in apprehensionem, est ens cuius intellectus includitur in omnibus, quaecumque quis apprehendit; et ideo primum principium indemonstrabile est, quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur super rationem entis et non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur » S. Th. 1. 2. q. 94. a. 2.

In veritatibus quae ex ipsis terminis perceptis intelliguntur seu quae sunt per se notae, obiectum materiale (quod manifestatur intellectui et quod cognoscitur) est etiam obiectum formale (sub quo illud manifestatur et cognoscitur); recte ergo dicuntur veritates cognitae se ipsis. Nihilominus tamen etiam in his obiectum materiale et formale potest ratione et consideratione mentis distingui.

Cognitio veritatis per sese manifestatae seu per se notae, ut patet, est cognitio immediata, haecque a veteribus specifice dicitur intellectio seu intellectus in distinctione a scientia (de qua mox); unde aiunt: intellectus est principiorum. Hinc etiam facultas mentis seu mens ipsa quatenus refertur ad intuitionem veritatis per se notae, dicitur intellectus ad distinctionem a ratione, quae refertur ad scientiam veritatum cognitarum ex aliis ut ex principiis.

Corollarium. Quando simpliciter et sine addito loquimur de veritatibus per se notis, significamus veritates per se notas quoad nostrum intellectum humanum. Quoad se ipsas omnes veritates necessariae essent per se notae; sufficienter enim intellecta quidditate terminorum, eo ipso intelligeretur eorundem convenientia vel discrepantia. Sed quando humanus intellectus quidditatem terminorum non satis penetrat, neque convenientiam et discrepantiam ex ipsis terminis potest intelligere; atque ita huiusmodi veritates quoad nos non sunt per se notae. S.Th. de Verit. 10. a. 12. q.

« PoprzedniaDalej »