Obrazy na stronie
PDF
ePub

Corollarium 2. Veritas in rebus, ut diximus, est earum habitudo ad intellectum; unde patet, quae possit et quae non possit rebus subesse falsitas. In ordine ad ideas divinas et ad divinum intellectum practicum veritas rerum est earum conformitas cum intellectu divino, qui (ut practicus) vel efficiens est vel praecipiens. Repugnat difformitas ab ideis divinis effectricibus (hoyo dvotomoto Dionys. div. nomin. c. 5. n. 8). Sed supposita libera voluntate creata potest esse in ordine morali difformitas a ratione divina praecipiente et a divina norma rectitudinis. Unde omne peccatum in Scripturis dicitur mendacium. In ordine ad ideas intellectus creati etiam practici potest esse et saepe est difformitas in rebus ab illo practico intellectu pendentibus. In ordine ad intellectum speculativum sive divinum sive humanum nulla potest rebus ipsis subesse falsitas proprie dicta, quamvis possint esse occasio falsitatis in intellectu creato. In ordine ad intellectum divinum id, quod dicimus, per se patet; est enim intrinsecâ essentiâ et perfectione suâ determinatus ad comprehendendum omne verum. In ordine etiam ad intellectum creatum facile intelligitur, quod affirmavimus. Veritas enim in rebus est entis cognoscibilitas, cui falsitas non contradictorie sed contrarie opponitur. Negatio ergo cognoscibilitatis nondum esset falsitas; deinde haec ipsa negatio non est in obiecto, sed est ex imperfectione intellectus creati; ens enim in se tantum est cognoscibile, quantum ens est. Falsitas autem contraria veritati esset talis ex intrinsecâ entis naturâ habitudo, ut ab intellectu recte cognoscente eliceret iudicium falsum; hoc autem est evidenter absurdum. Nulla ergo in rebus secundum habitudinem ad intellectum speculativum potest esse falsitas. Possunt tamen esse et sunt multae res ita comparatae, ut intellectui imperfecto facile et frequenter occasionem praebeant eis tribuendi praedicata, quae reapse non competant, aut vicissim negandi quae competant. Illa quibus alia et praesertim nobiliora praedicata quam conveniant, tribuuntur, si facile praebeant occasionem ita errandi, a scientibus denominantur eo praedicato ut falso, quod ab errantibus eis tribuitur ut verum: falsi dii, falsi amici, falsa virtus, falsum aurum.

II. De assensu, certitudine, evidentia.

1. Assensus est adhaesio seu conquiescentia mentis in obiecto iudicii tamquam vero. In simplici apprehensione nullus

est assensus.

Assensus proprie est facultatis intellectivae; conquiescentia autem voluntatis in suo obiecto quod est bonum, dicitur potius consensus, quia voluntas ad inhaerendum suo obiecto praerequirit aliquam propositionem obiecti per iudicium intellectus, ut ipsa quasi sentiat cum illo. « Voluntas, inquit S. Thomas, respicit aliquam praecedentem potentiam scilicet intellectum, non autem intellectus; et ideo assentire proprie pertinet ad intellectum, quia importat absolutam adhaerentiam ei cui assentitur; sed consentire est proprie voluntatis, quia consentire est simul cum alio sentire, et sic dicitur in ordine vel per comparationem ad aliquid praecedens » S. Th. 1. c. ad 3.

2. Certitudo obiectiva rei est ipsa veritas rei manifestata iis rationibus, quae postulent firmum assensum; seu aliis verbis: certitudo obiectiva est dignitas rationum postulans firmum assensum absque formidine erroris.

Unde certitudo subiectiva simpliciter dicta erit firmitas assensus absque formidine erroris respondens obiectivae dignitati rationum, quibus veritas menti manifestatur. Certitudo mere subiectiva autem poterit forte dici firmitas assensus absque formidine erroris, praescindendo a dignitate rationum (motivorum), quae assensum postulent.

Ex his intelligitur repugnantia, ut assensui simpliciter certo subsit error. Si enim obiectiva et realiter exstans dignitas rationum manifestata intellectui postulat firmum assensum mentis, et mens assentiens secundum dignitatem rationum adhuc falleretur, falsitas inesset ipsis rebus, quod paulo ante vidimus repugnare. Profecto enim in illa hypothesi res ipsae eam haberent habitudinem ad intellectum, ut ipsâ illâ sui manifestatione, qua sunt cognoscibiles tamquam verae, postularent falsum iudicium intellectus. Vicissim intellectus operans secundum ordinem veritatis ad

ipsum et secundum naturam suam, qua factus est ad veritatem, falleretur in ipso fine suae naturae, amplectens errorem pro veritate; nec iam ad veritatem sed ipsâ facultate cognoscendi verum ad errorem ordinatus esset, sicque non imago Dei esset sed metaphysica contradictio.

Hinc certitudo etiam dici solet necessarius nexus iudicii cum veritate. Videlicet intellectus reflexe certitudinem cognoscit, quatenus videt necessarium nexum sui iudicii cum veritate; hoc autem ipsum ideo videt, quia cognoscit dignitatem obiectivam rationum exigere firmum assensum prae quovis intellectu.

3. Evidentia obiectiva est ipsa cognoscibilitas obiecti sese manifestans intellectui ea claritate, ut assensum per se et necessario determinet. Quamvis evidentia (vagyez) ab auctoribus classicis forte solum dicta sit ista claritas obiectiva, et evidens solum obiectum cognitionis; a posterioribus tamen etiam evidens (quasi videns) cognitio, et evidentia (quasi videntia) in intellectu esse dicitur.

Evidentia itaque subiectiva est ipsa claritas intellectionis et necessitas assensus respondens evidentiae obiectivae.

4. Iam his positis possumus declarare originem certitudinis subiectivae. Aio certitudinem simpliciter dictam quae sola est vera certitudo, nasci dupliciter: naturaliter quidem ex modo, quo dignitas rationum menti se manifestat; supernaturaliter etiam ex modo speciali, quo mens tendit in veritatem seu assentitur veritati.

Modum priorem ita declaramus. Potest certitudo generari naturaliter ex evidentia veritatis et etiam citra evidentiam veritatis ipsius, quae certa redditur. Sane dignitas rationum (motivum formale) postulans firmum assensum potest intellectui manifestari dupliciter, a) ita ut claritas manifestationis per se determinet et rapiat assensum in ipsam veritatem, quae rationibus manifestatur; ac proinde veritas manifestata menti sit evidens, quo ipsa possibilitas formidinis sive prudentis sive imprudentis excluditur. b) Potest manifestatio talis esse, ut prae quovis intellectu dignitas rationum postulet firmum assensum, non tamen rapiat assensum in veritatem manifestatam, eo quod excludit qui

dem possibilitatem prudentis formidinis de errore, non tamen formidinis imprudentis. Hac in hypothesi manet ergo intellectus ex sese indeterminatus inter firmum assensum veritati praestandum respondentem cognitae dignitati rationum et inter negationem talis assensus. Determinatio autem facultatis ex sese non determinatae ad unum pertinet ad voluntatem. Voluntas habet motivum sufficientissimum, ut inclinet intellectum ad firmum assensum et excludat formidinem imprudentem seu, quod dici solet, ut imperet assensum firmum intellectus. Habet inquam voluntas motivum sufficientissimum ad imperandum firmum assensum in eo ipso, quod intellectus ei exhibet dignitatem rationum, quae postulet firmitatem assensus; hoc vero bonum recti ordinis insuper habet saepe coniuncta bona alia efficacissima ad movendam voluntatem (1). Voluntas autem manet libera ad imperandum vel non imperandum assensum, quia ab intellectu non ei proponitur consensus ut bonum absolutum clare cognitum. Quod si ergo voluntas inclinat intellectum non ad firmum assensum postulatum a dignitate rationum seu motivi formalis, sed ob bonum aliquod apparens potius ad negandum assensum; ordo intellectus ad veritatem ut suum finem et rectus ordo voluntatis ad bonum violatur levius vel gravius, quando nempe et quantum veritas proposita et motiva manifestantia inducunt officium assentiendi maioris vel minoris gravitatis ac necessitatis. Ex his denuo intelligitur, quod iam supra dixi, firmum assensum respondentem obiectivae dignitati rationum quamvis libere praestitum habere nexum necessarium cum veritate, atque adeo esse assensum simpliciter certum.

(1) Hoc tantum sibi vult s. Thomas, quando ait: « quandoque intellectus determinatur per voluntatem, quae eligit assentire uni parti determinate et praecise propter aliquid sufficiens ad movendum voluntatem non autem ad movendum intellectum, utpote quod videtur bonum vel conveniens huic parti assentire... Sic etiam movemur ad credendum dictis, in quantum nobis repromittitur, si crediderimus, praemium aeternae vitae; et hoc praemio movetur voluntas ad assentiendum his quae dicuntur, quamvis intellectus non moveatur per aliquid intellectum » S. Th. Verit. q. 14. a. 1. 0. cf. 3. dist. 23. q. 2. a. 2. sol. 1; et 2. 2. q. 1. a. 4. ad 2; q. 2. a. 9. ad 3.

Porro ex dictis intelligitur, omnem cognitionem evidentem esse etiam certam, non tamen omnem cognitionem certam esse necessario evidentem. Latius igitur patet certitudo quam evidentia veritatis. Nihilominus in omni cognitione quae ex ipso modo manifestationis rationum certa sit, necessario adest aliqua evidentia, videlicet evidentia dignitatis rationum.

5. Dixi altero loco, certitudinem supernaturaliter posse oriri ex ipso modo, quo tendit intellectus in obiectum. Hoc autem non est ita intelligendum, ac si assensus supernaturalis non posset esse et per sese deberet esse certus obie. ctive ex modo etiam manifestationis, qua vel veritas in se evidens sit intellectui supernaturaliter elevato vel evidens sit dignitas rationum postulans firmitatem assensus, quorum unum aut alterum diximus esse semper necessarium ad certitudinem naturalem. Sed aio, supernaturalem certitudinem h. e. nexum necessarium cognitionis cum veritate oriri ex modo supernaturali, quo mens supernaturaliter elevata tendit in obiectum, etiamsi dignitas rationum non eo modo esset manifestata, ut prae quovis intellectu postularet firmum assensum. Hoc ita declaramus.

Ex dignitate rationum manifestata quae postulet firmum assensum, et ex firmitate assensus respondente dignitati rationum constituitur certitudo simpliciter dicta, quia talis assensus nexum habet necessarium cum veritate nec umquam ei potest subesse error. At hoc verum est, si dignitas rationum manifestata absolute et prae quovis intellectu excludat possibilitatem formidinis prudentis et postulet firmitatem assensus. Si autem manifestatio talis sit, ut non prae quovis intellectu sed solum prae aliquo intellectu et quasi per accidens excludat formidinem prudentem; sane talis assensus non habet necessarium nexum cum veritate, nec repugnat subesse errorem, quamdiu actus assensionis elicitur viribus naturalibus intellectus. At si actus subiectivus assensionis procedat ab intrinseco principio supernaturali, et ideo ex natura sua elici numquam possit supposito errore sed solum adhaerendo veritati: profecto talis assensus intrinsece et ex sua natura habet nexum necessa

« PoprzedniaDalej »