Obrazy na stronie
PDF
ePub

que minus ad textum hebraicum referri sicut ad versionem et editionem latinam, nec utrimque eundem esse modum declarationis ecclesiasticae, per quam ipsa authentia et praesertim extensio et gradus authentiae nobis proponitur et manifestatur.

Scholion. Decretum, quod velut a s. Congregatione Cardinalium Concilii Trid. Interpretum die 17 Ianuarii 1576 sancitum circumfertur, Serarius Prolegom. c. 19. q. 11. memorat editum ab haereticis Francofurthi 1608; Leo Allatius in Animadversionibus ad antiquitates Etruscas numquam a se editis sed post ipsius obitum publicatis (Parisiis 1640) idem decretum n. 101. descripsit ex scheda reperta in bibliotheca Cardinalis Biscia. Dicitur autem ibi: « Congregatio generalis censuit, nihil posse asseverari, quod repugnet vulgatae latinae editioni, etiam quod esset sola periodus, sola clausula, vel membrum, sive vox, vel dictio sola, vel syllaba, iotave unum." At iam Serarius 1. c. suspicatus est illud supposititium; pluribus id contendunt Branca (De Vulg. T. I. p. 31) et Brunati (Dissert. Della Volg. p. 79. 80.). « Aut commentitium est, inquit Branca, quod nullae nisi transalpinae editiones quaedam privata fide ex variis privatorum schedis collectae aliae aliter hocque etiam uno suspectae protulerunt, aut expers auctoritatis, quod ex alicuius e Cardinalibus eorumque anagnostis vel theologis parata scripto sententia, quale ego in rem hanc ipsam nonnihil olim in Ms. quodam vidi, fortasse excerptum, neque vel totius Concilii vel, ut opus est, Summi Pontificis auctoritate firmatum. » Certe in Archivis Romanis ultimis his annis rogatu cuiusdam harum rerum studiosissimi scientissimique viri diligenter quaesitum, nuspiam hoc documentum repertum est. Ceterum si vere aliquando prodiit, intelligi debet prohibere, ne quid asseratur repugnans vulgatae in rebus fidei et morum. Quod quidem responsum ante paucos annos (1. Aug. 1859) Summo Pontifice vivae vocis oraculo approbante datum est, cum ille idem vir doctus de decreti sensu, eius genuinitate supposita, s. Congregationem Concilii Trid. Interpretum interrogasset.

APPENDIX

DE HABITUDINE RATIONIS HUMANAE

AD DIVINAM FIDEM.

Non est nobis propositum hoc loco in tota sua amplitudine tradere doctrinam de habitudine, quae sit inter scientiam mere rationalem ac naturalem et inter supernaturalem cognitionem fidei, quamvis de ea etiam necessario aliquid dicendum erit; sed scopus princeps est declarare ipsas rationis humanae per gratiam elevatae functiones in supernaturali cognitione fidei. In superiori duplici Tractatu habuimus pro obiecto fidem quae creditur, eiusque fontes, organa, ac praesidia; hic appendicis instar subnectimus praecipua quaedam capita doctrinae de fide subiectiva qua creditur, eiusque principiis intrinsecis.

CAPUT I.

DE NOTIONIBUS QUIBUSDAM PRAEVIIS.

I. De veritate.

[ocr errors]

1. Veritas definiri solet a assimilatio rei et intellectus. " Potest ergo veritas considerari in rebus sive obiectis, et in intellectu.

Veritas ut est in obiectis, est eorum habitudo ad intellectum quatenus, sicut sunt, cognosci possunt, seu est eorum cognoscibilitas. Quidquid habet rationem entis, prae aliquo intellectu est cognoscibile; et vicissim quidquid cognoscibile est, habet rationem entis: tam late ergo patet haec veritas, quam ratio entis; unde ens et verum conver

tuntur.

Quia ratio entis ac proinde entis habitudo ad intellectum transcendit omnes categorias, haec veritas dicitur transcendentalis.

Quia cognoscibilitas non est formaliter sed tantum fundamentaliter assimilatio rei et intellectus, haec veritas dicitur fundamentalis.

2. Veritas ut est in intellectu h. e. in actu intelligendi seu in cognitione, consistit in conformitate cognitionis cum. obiecto seu cum veritate fundamentali. Haec conformitas est veritas formalis, quae in definitione initio posita declaratur.

3. Si cognoscens manifestat suam cognitionem, conformitas manifestationis cum cognitione est veritas moralis seu veracitas, quae magis pertinet ad voluntatem quam ad intellectum. Praesupposita veritate formali in intellectu, in manifestatione cognitionis est etiam conformitas cum obiecto. Haec conformitas manifestationis cum obiecto est veritas manifestationis simpliciter, quae oritur ex veritate formali in intellectu et ex veritate morali seu veracitate pertinente ad voluntatem.

4. Deus quatenus est Esse infinitum et necessarium ( ) infinite cognoscibile, a quo ut principio et fine essentialiter pendet omnis ratio entis, est prima veritas fundamentalis. Quatenus est intellectus infinitus identificatus cum infinita essentia et ideo substantialis intellectio veri infiniti atque in eo omnis veri, pariterque quatenus sub hac ratione infinitae intellectionis est exemplar, fons et origo omnis luminis intellectualis participati; Deus est substantialiter prima veritas formalis. Quatenus est ipsa rectitudo, norma, exemplar, principium et finis omnis rectitudinis; Deus est prima veritas moralis. Propterea omnis Dei manifestatio, omne verbum Dei est necessario verum veritate morali et veritate manifestationis simpliciter dicta. Deus est veritas (ǹändɛia). Per appropriationem posset praedicari Pater prima veritas fundamentalis, Verbum prima veritas formalis, Spiritus Sanctus prima veritas rectitudinis seu sanctitatis. Vide Tract. de Deo th. XXVIII. XXXVI. sqq.

Intellectus (1) creatus non est ipsa veritas; est tamen naturalis imago Dei, quatenus ex natura sua factus est ad

(1) Intellectum in hac tractatione non sumimus stricto illo sensu quo distinguitur a ratione, sed generalius tum pro facultate intellectuali et rationali, tum pro eadem facultate ut est in actu seu actu cognoscens.

veritatem, quam cognoscendo possidet, et per quam ex potentia (i. e. possibilitate et ordinatione ad ulteriorem connaturalem perfectionem) fit in actu (h. e. in sua propria perfectione). Veritas ergo est proprium bonum intellectus, eoque maius, quo veritas est nobilior; unde veritas suprema i. e. Deus obiective, et possessio Dei per cognitionem subiective est ultimus finis intellectus (1).

Corollarium 1. Veritas formalis quadamtenus est etiam in simplici obiecti apprehensione. Est enim apprehensio sim-. plex conformis et quidem semper suo obiecto; unde simplex perceptio sive sensuum sive imaginationis sive intellectus nulla potest esse in se falsa, quamvis praebere possit occasionem falsi iudicii. Quia tamen huiusmodi simplex repraesentatio est potius inchoatio et elementum cognitionis humanae quam cognitio, quae demum per iudicium completur; ideo aliquando dicitur in simplici perceptione nec veritas esse nec falsitas. Cognitio itaque sensu magis proprio in praesenti nostra conditione perficitur per compositionem et divisionem seu per iudicium, dum unum conceptum comparamus cum altero, et sic unum cum altero convenire vel non convenire iudicamus. In iudicio potest esse conformitas vel difformitas intellectus cum obiecto, i. e. potest esse veritas formalis aut falsitas. Haec igitur iudicii conformitas magis proprie quam conformitas simplicis perceptionis est et dicitur veritas formalis. «Intellectus nostri, inquit s.Thomas, duplex est operatio. Una qua format simplices rerum quidditates, ut quid est (to ti v tva) homo, vel quid est animal; in qua quidem operatione non invenitur verum per se nec falsum, sicut nec in vocibus incomplexis. Alia operatio intellectus est, secundum quam componit et dividit affirmando et negando, et in hac iam invenitur verum et falsum sicut et in voce complexa (enuntiatione seu sententia), quae est eius signum » S. Th. de Veritat. q. 14. a. 1. 9.

(1) Per se patet, hic solum in confuso sermonem esse de ultimo fine. In praesenti ordine elevationis finis ultimus nobis praestitutus est supernaturalis, excedens scilicet sicut exigentias ita vires omnes intellectus creati, possessio Dei per visionem intuitivam. De hac visione agimus in Tract. de Deo Sect. II. cap. II.

« PoprzedniaDalej »