Obrazy na stronie
PDF
ePub

lei. (in Symbol. n. 37); Augustinus et ipse Hieronymus frequentissime; Concilia Hipponense et Carthaginense III; Innocentius I. Pontifex. Inter haec monumenta Concilium Hipp. et Carthag., s. Innocentius I, Rufinus, Augustinus data opera describunt catalogum Scripturarum canonicarum a maioribus acceptum, interque has Scripturas vel simpliciter 14 Pauli epistolas ponunt, vel distincte epistolam ad Hebraeos inter reliquas Paulinas esse et in Ecclesia legi testantur (Concilia Africana). Evidenter ergo illa «consuetudo latina » non recipiendi ep. Heb. restricta ad paucos fuisse dicenda est. Eodem modo seu potius tamquam versio et relatio ex Eusebio accipi debet illud, quod Hieronymus habet 1. de viris illustrib. v. Caius: « sed et apud Romanos usque hodie quasi Pauli Apostoli non habetur. » Eusebius paulo distinctius dixit: « usque nunc a quibusdam Romanorum (1) non creditur Apostoli esse » 1. VI. c. 20.

2o. Apud illos ipsos dubitantes saltem plerosque non tam de auctoritate quam de scriptore quaestio fuisse dicenda est. Nam a) licet s. Hieronymus et s. Augustinus aliquando meminerint etiam dubiorum de receptione inter canonicas Scripturas, locis tamen aliis iidem (Hieron. de vir. illust. v. Paulus et Caius; Aug. Civ. Dei XVI. 22) et plures alii scriptores, Philastrius, Primasius, Isidorus solum mentionem faciunt controversiae de scriptore (locis citatis supra p. 436.437.). Porro b) rationes quas adferebant occidentales ex nomine Pauli non praefixo, ex stylo ornatiore, et scriptores epistolae quos coniectando proponebant, prorsus conveniunt cum iis, quae iam Alexandrini Clemens et Origenes dixerant (supra p. 436.). Atqui Alexandrini illi certe non de auctoritate sed de solo scriptore erant ancipites. Ergo idem de Latinis saltem plerisque, qui eorum vestigia sequebantur, sentiendum est.

(1) Nomine Romanorum posse intelligi Latinos generaliori significatione, ex usu loquendi communi Graecorum certum est, et patet ex Eusebio ipso, qui 1. II. cc. 2. 25. Tertullianum Romanum appellat.

L. III. c. 3. ait Eusebius: « non est tamen ignorandum, quod aliqui epistolam ad Heb. deiecerunt (exact) dicentes, illi contradici apud Romanorum Ecclesiam ; quem locum Rufinus ita vertit: « scio tamen apud Latinos de ea, quae ad Heb. inscribitur, haberi dubitationem."

II. Restringi etiam admodum debet, quod s. Hieronymus primo intuitu dicere videtur de consuetudine Ecclesiarum graecarum quoad Apocalypsin. Usque ad Origenem nullam fuisse nec in oriente nec in occidente de hoc libro dubitationem supra demonstratum est (p. 437. sq.). De occidentalis Ecclesiae consensu etiam ipse s. Hieronymus fatetur, non posse esse quaestionem. Sane sicut ante Dionysii Alexandrini aetatem, qua primum mentio alicuius controversiae occurrit, ita et post illam nullus inventus est in occidente, qui dubium moveret. Patres Romanae et ceterarum Ecclesiarum Italiae, Galliae, Hispaniae, Africae, Concilia et ss. librorum indiculi Apocalypsin inter Scripturas divinas et Ioannis Apostoli esse testari perrexerunt. A Dionysii usque ad Hieronymi aetatem habemus testes Cyprianum Dionysio synchronum (ad Quirin. et alibi saepe), Confessores Romanos (ep. 26. inter Cypr.), Victorinum Petavionensem (Galland. T. IV.), Hilarium (Prolog. in Pss.; comment. in Ps. 1. et 140. etc.), Pacianum (Galland. VII. p. 264. 270. 273.), Ambrosium (de Poenit. 1. I. c. 9; de Virgin. 1. I.), Faustinum Romanum presbyterum (contr. Arian. c. 3.), Augustinum et Hieronymum (saepe), Orosium (Apolog. cont. Pelag.), latinos omnes canones Scripturarum, quotquot

exstant.

At vero etiam in Ecclesia orientali de qua nunc agitur, eodem tempore non solum non praevaluit consuetudo contraria, sed immo Patres gravissimi ex diversis Ecclesiis non minus permanserunt in consensione cum suis antecessoribus. Inter PP. orientales, qui post s. Dionysium usque ad tempora s. Hieronymi utuntur Apocalypsi ut libro divino vel expresso etiam Apostoli Ioannis nomine, recensendi sunt: Methodius (Conviv. Virg. Galland. III. p. 677; apud Phot. cod. 234. 237; apud Andr. Caesar. B. M. T.V. p. 590); Nazianzenus (or. 29. al. 35. n. 27. et apud Andr. Caesar. 1. c. quamvis ipse in catalogo ubi solos libros cuoλcycupevcus describere propositum erat, Apoc. omittat); Caesarius eius frater (dial. I. n. 29. Galland. VI. p. 19. si Caesarius est auctor); Basilius (cont. Eunom. 1. II. n. 14; l. IV. n. 2); (1)

(1) S. Gregor. Nyssenus Basilii frater, Nazianzeni amicus T. I. p. 876,

ex patriarchatu Alexandrino, unde prima audita est mentio controversiae alicuius de hoc libro, Athanasius (frequenter e. g. cont. Arian. or. II. n. 23; or. IV. n. 28; ad Serapion. ep. II. n. 2; in epistola festali ponit Apoc. cum ceteris 11. N. T. inter Scripturas canonicas absque significatione exortae controversiae); Didymus Alex. (Trin. 1. I. c. 15; et in catena Corder. in 1. Io. et in Ps. 50); Marcus Diadochus (cont. Arian. Galland. T. V. p. 243); Macarius Aegypt. (hom. 27. et 30. ibid. T. VII. p. 103. 117); Cyrillus Alex. (post Hieronymi aetatem) de ador. in spiritu T. I. p. 188; Glaphyr. in Exod. ibid. p. 233. et apud Andr. Cretens. 1. c.); tum ex insula Cypro Epiphanius (haeres. 51. n. 32. sq. data opera refellens Alogos qui Apoc. respuebant; haeres. 76. confut. 5. T. I. p. 941, ubi ponit Apoc. in canone cum ceteris libris N. T.; citationes expresso nomine Ioannis habet frequenter); in Syria s. Ephrem (T. II. syr. p. 332; T. II. graec. p. 194. 252. 253. etc.).

Ex hac testium serie manifestum est, Apocalypsin etiam post Dionysii et Eusebii aetatem nominatim in Ecclesia Alexandrina permansisse inter Scripturas communi consensu receptas ut librum canonicum et scriptum a Ioanne Apostolo; pariterque in ceteris Ecclesiis orientalibus perrexisse esse in publico usu, nec testes apostolicae traditionis etiam in. Graecorum Ecclesiis umquam defecisse. Nihilominus fatemur, aliquot Patres orientales post Eusebium tum in catalogis indicandam putasse dubitationem alicubi exortam, et ideo Apoc. non posuisse inter libros universali consensu admissos (supra p. 439), tum ob controversiam motam et ex rationibus polemicis a citationibus eiusdem abstinuisse, inter quos sunt s. Cyrillus Hieros. et s. Ioannes Chrysosto

"

ut est in editis, ita citat: « Audivi Evangelistam Ioannem aenigmatice huiusmodi homines (haereticos) in apocryphis alloquentem: utinam, inquit, frigidus esses vel calidus » etc. Apoc.III.15. Mihi quidem, tum quod Nyssenus a Basilio fratre vix potest supponi in hac re dissentire, tum ex modo ipso citandi videtur probabilissimum pro ἐν ἀποκρύφοις legendum esse i drahu. Si tamen vera esset lectio edita, necessario accipi deberet apocryphum in oppositione ad libros in confesso apud omnes, ut designaretur liber tum temporis adhuc dubius apud aliquos. Cf. supra p. 406.

mus. Hoc solum temperamento adhibito intelligi potest dictum Hieronymi de libertate, qua Ioannis Apocalypsin Graecorum Ecclesiae non suscipiant.

[ocr errors]
[ocr errors]

SECTIO III.

DE AUTHENTIA EDITIONIS VULGATAE IN CONCILIO
TRIDENTINO DECLARATA.

THESIS XVIII.

De dogmatica declaratione authenticae versionis
vel editionis Scripturarum.

Quamvis authentia Scripturae universim spectatae et authentia » editionis alicuius aut versionis Scripturarum, inter se differant; ad » idem tamen munus custodiendi depositi, ad quod pertinet definitio canonis Scripturarum, spectat etiam declarare authentiam determinatae > editionis aut versionis. Argumentum vero theologicum, quod Patres » Tridentini ad declarandam authentiam vulgatae editionis latinae aeque ac ad definiendum ss. librorum canonem ex longo tot saeculorum usu » deduxerunt, non aliud tandem est quam appellatio ad supernaturalem " providentiam et perpetuam assistentiam Spiritas Sancti, sub qua Ec»clesia depositum etiam quatenus verbo Dei scripto continetur, infalli»biliter custodit. »

I. Nomen Sevens significat apud graecos scriptores eum, qui potestatem seu auctoritatem habet (1). In iure autem nomen transfertur ad scripta et instrumenta praesertim publica, quorum authentia idem est ac auctoritas ad faciendam fidem non unius semper modi sed eam, ad quam faciendam proferuntur.

Potest 1°. quaeri de auctoritate instrumenti in ipsa sua origine atque adeo in ipso autoypaqw, quam possumus dicere authentiam originalem. Haec revocatur ad auctoritatem eius, qui est ipse auctor princeps instrumenti. Unde si constat de auctoritate eius, cui scriptum tribuitur, quaestio de authentia originali instrumenti coincidit cum quaestione de eiusdem genuinitate. Hinc factum est, ut authen

(1) AuSeving xovo; 8nuo; Euripid. Supplic.

tia et genuinitas documentorum saepe confundantur, licet notio utriusque non sit omnino eadem.

Potest 2°. supposita authentia originali, quam diximus, quaeri de authentia exemplarium, quae sint sive añoурaqx sive versiones. Si scriptum originale habet auctoritatem, ut supponitur, sane exemplaria descripta et versiones saltem intrinsecus et in se eandem habent, quatenus conformia sunt ipsi originali. Unde possumus hanc dicere authentiam conformitatis. Haec ergo, originali authentia supposita, coincidit cum integritate (exclusione interpolationis et corruptionis) in exemplaribus, et cum fidelitate in versionibus. Sed si originale ipsum auctoritatem non habet, integritas exemplarium et fidelitas versionum nonnisi improprie dici potest authentia. Ita Serarius sensu improprio pro sola conformitate accepit authentiam, quando scripsit : « posse versionem esse authenticam, non scriptum (originale)... cuius generis exemplum est, si quis falsam epistolam aut pseudepigraphum et mendacem librum fideliter verteret » Prolegom. Bibl. c. 19. q. 11.

Iam si de ss. Scripturis agitur, authentia originalis seu illa auctoritas divina, quae ei vindicatur, exsurgit et constat ex eo, quod libri sunt divinitus inspirati, et Deus est eorum princeps auctor: « quid est autem Scriptura sacra nisi quaedam epistola omnipotentis Dei ad creaturam suam? » s. Gregor. M. 1. IV. ep. 31. Vide th. II. Demonstratio itaque inspirationis est demonstratio divinae authentiae originalis, proindeque demonstratio canonis librorum ad Scripturam pertinentium est demonstratio authentiae saltem originalis omnium horum librorum.

At vero fides et definitio Ecclesiae, dum canonem ss. librorum credit et proponit, non solum declarat factum primitivum inspirationis, seu primitus exstitisse libros inspiratos his nominibus censitos; sed fides ac definitio refertur ad Scripturas adhuc nunc in Ecclesia Dei existentes. Unde definitio canonis declarans has determinatas Scripturas esse inspiratas, duo includit: libros scilicet sub his nominibus cognitos primitus esse a Deo inspiratos, et libros quos in Ecclesia Dei habemus, esse eosdem ut primitus Deo inspi

« PoprzedniaDalej »