Obrazy na stronie
PDF
ePub

conservandam et explicandam revelationem quae non fiat immediate singulis, sola restat demonstratio scientiae. Atqui evidenter scientia non est accommodata omnibus hominibus, et tanto oneri saltem longe maxima pars hominum est plane impar. Dixi saltem maximam partem imparem, quia hoc immediate evidens est et ad praesentem nostram thesim abunde sufficit; ceterum si de universa revelatione agitur, facile moralis impossibilitas universim et quoad omnes demonstrari posset: quoad res enim fidei ante fidem susceptam omnes stulti sunt, ut multis disputat S. Augustinus 1. de util. credendi. Ergo praeter auctoritatem legatorum Dei nullus est modus accommodatus proponendi fidem revelatam omnibus gentibus.

Duplicem video posse et solere fieri exceptionem contra hanc demonstrationem: primam quidem, quod gratia illustrationis internae supplet defectum propositionis externae; alteram, quod rudibus et indoctis, qui inquisitioni et demonstrationi tam multiplici et difficili pares non sunt, consuli potest auctoritate licet mere humana et scientifica doctorum.

At enim gratia imprimis internae illustrationis sane necessario coniungitur cum propositione fidei externa etiam maxime accommodata, ut assensus possit esse sicut oportet, supernaturalis; gratia vero quae suppleat ipsam propositionem externam, quia haec aut nulla est aut, quod eodem fere recidit, non idonea, et qua ideo singuli uti non possunt, talis inquam gratia illustrationis est revelatio immediata vel simpliciter vel aequivalenter. Dari huiusmodi illustrationes etiam in praesenti oeconomia tamquam charisma extraordinarium, quod Deus aliquando in ordine psychologico supernaturali concedit, nullum est dubium; nec etiam contendimus, absolute repugnare oeconomiam, in qua charisma revelationis immediatae pro singulis esset ordinarium, ubi de propositionis externae necessitate iam nulla esset quaestio; at realiter et historice talem ordinem revelationis nec promissum esse nec umquam exstitisse nec existere, prorsus constat. De modo, quo Protestantes talem revelationem sibi propriam vindicabant, inferius dicemus.

Ad alteram propositam difficultatem non utemur illa responsione, in tali hypothesi fidem mere humanam fore, utpote innixam auctoritati tantum humanae; existimamus enim auctoritatem mere humanam posse esse medium, quo auctoritas revelatoris Dei innotescat et nobis applicetur ita, ut in actu fidei assensus non praestetur propter auctoritatem humanam sed unice propter auctoritatem divinam; quae controversia est alterius loci. Neque illud dicam quamvis verissimum, hanc exceptionem polemice nomine Protestantium fieri non posse; illi enim auctoritatem etiam ipsius. Ecclesiae in negotio fidei ex suo fundamentali principio reiiciunt ideo, quia aiunt auctoritatem hanc esse humanam, in rebus fidei autem nulli humanae sed soli divinae auctoritati locum esse posse. Quamquam re ipsa, ut mox patebit, auctoritati divinae a Protestantismi auctoribus et doctoribus substituta est auctoritas humana, quam saltem plebes Protestantes quatenus contra auctoritatem divinam Ecclesiae catholicae protestantur, omnes sequuntur. Nunc autem non solum polemicam adversus Protestantes sed generaliorem ex ipsa intrinseca rei natura quaestionem habemus de necessaria et idonea fidei propositione, ut haec possit esse universalis. Responsio itaque est alia magis generalis et evidens. In obiectione supponitur fundamenti instar, illos homines doctos, de quorum scientifica auctoritate sermo est, absque periculo et prudenti formidine erroris pervenisse sua inquisitione scientifica ad plenam certitudinem, quae omnes et solae veritates et quo determinato sensu in revelatione contineantur, et praeterea ita illuc pervenisse, ut haec illorum plenissima scientia indoctis et rudibus certo innotescat, nec hi de aliquo illorum errore prudenter suspicari possint. Atqui hoc utrumque suppositum falsum esse convincitur ex natura et indole et difficultate veritatum fidei, ex diversitate ingenii et eruditionis hominum doctorum, ex nascente inde in omnibus difficilibus quaestionibus, in quibus auctoritatis norma deest, diversitate sententiarum inter doctissimos quosque, ex impotentia rudium prudenter iudicandi de illorum hominum certa scientia, et multo magis discernendi inter verum et falsum in senten

tiarum diversitate et oppositione. Unde fit, ut haec mere humana et scientifica auctoritas eruditorum pro rudibus non solum nullum sufficientis certitudinis fundamentum foret sed nova dubiorum seges, ex qua moralis impossibilitas propriâ inquisitione perveniendi ad liquidum pro eis augeretur, nihilque aliud certum remaneret praeter hoc unum, quid in negotio fidei verum, quid falsum sit, inveniri non posse, adeoque nec inquiri debere. Maneat ergo, quod probavimus, praescindendo ab immediata revelatione facta singulis nullum esse modum conservandae et proponendae revelationis accommodatum omnibus gentibus praeter auctoritatem facile cognoscibilem custodum et doctorum fidei, qui divinitus missi ac constituti perpetua successione sese excipiunt; hanc ergo oeconomiam cum essentiali charactere universalitatis proprio divinae revelationi cohaerere tamquam causam cum suo effectu (1).

(1) Est haec insignis argumentatio S. Augustini in toto libello de utilitate credendi. « Nihil igitur nobis restare modo vides, quamdiu stulti sumus, si nobis vita optima et religiosa cordi est, nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem stultitiae..... evadere aliquando possimus... Si Dei providentia non praesidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum. Sin vero et species rerum omnium.... et interior nescio quae conscientia Deum quaerendum Deoque serviendum meliores quosque animos quasi publice privatimque hortatur; non est desperandum, ab eodem ipso Deo auctoritatem aliquam constitutam, quo velut gradu certo innitentes attollamur in Deum. Haec autem, seposita ratione quam sinceram intelligere, ut saepe diximus, difficillimum stultis est, dupliciter nos movet, partim miraculis partim sequentium multitudine... Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque videamus (iuxta latius enumerata motiva credibilitatis, quibus auctoritas instituta divinitus facile cognoscibilis est), dubitabimus nos eius Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab Apostolica Sede per successiones Episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus et partim plebis ipsius iudicio, partim Conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit? Cui nolle primas dare, vel summae profecto impietatis est vel praecipitis arrogantiae. Nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis via est, nisi cum eos rationi praecolit fides; quid est aliud ingratum esse opi atque auxilio divino quam tanto labore (1. robore) praeditae auctoritati velle resistere ? Et si unaquaeque disciplina quamvis vilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum re

De unitate fidei vix aliud reliquum est dicendum; argumentum enim demonstrans nexum authentici magisterii cum necessaria fidei universalitate, etiam demonstrat eiusdem nexum cum fidei unitate, quae ab universalitate distingui quidem non tamen separari potest. Quando Deus veritates revelat, in facto ipso revelationis continetur divinum necessarium praeceptum ad rationalem creaturam, cui revelatio destinata est, eas veritates omnes credendi. Est id evidens ex ipsa notione auctoritatis, sapientiae et sanctitatis Dei revelantis, et ex notione dependentiae, indigentiae, ac ordinationis ad verum et bonum ex parte creaturae rationalis. Proinde ex notionibus iisdem evidens est, Deum revelatorem necessario velle voluntate legifera unitatem fidei et professionis in eiusdem universalitate. Atqui cum hac unitate fidei institutio legatorum Dei, qui infallibili auctoritate fidem integram conservent et doceant, ita cohaeret, ut illa ex hac sponte sequatur, et sine hac (praecisione facta ab hypothesi manifesto falsa revelationis immediatae, quae fiat singulis) esse non possit. Si enim et auctoritas magisterii et immediata saltem aequivalens revelatio (1) seponitur, totum negotium ex superius demonstratis necessario revocatur ad propriam singulorum inquisitionem, quae, ut pariter ex superioribus constat, spectata indole et difficultate veritatum de quibus agitur, et spectata ingenii, scientiae, cupiditatum varietate non ad fidei unitatem, sed ad opinionum diversitatem gignendam est idonea.

II. Quae ex ipsis rerum naturis et velut a priori demonstravimus, confirmantur luculentissime a posteriori, fa

quirit; quid temerariae superbiae plenius, quam divinorum sacramentorum (mysteriorum) libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere, et incognitos velle damnare?» Aug. 1. c. n. 27. 34. 35.

(1) Nomine revelationis immediatae, si id monere opus est, hic semper intelligimus manifestationem veritatis, quae a Deo ipso fiat nullo interposito medio. Adeoque hoc sensu revelatio aut revelationis interpretatio facta per legatos Dei est mediata. Alio longe sensu quandoque immediata revelatio dicitur omnis revelatio supernaturalis in oppositione ad manifestationem Dei naturalem, quae aliter distinguuntur nomine revelationis proprie et improprie dictae.

ctis scilicet patentibus, quibus componitur tota historia Protestantismi. Ostendimus ex ipsis rerum naturis, sublata auctoritate legatorum Dei, qui continua successione fidei depositum conservent, nullum alium remanere modum quo fides proponatur singulis, quam sive formalem sive aequivalentem revelationem immediatam ad singulos, aut inquisitionem ad modum scholae a singulis instituendam; hoc autem posito fidei unitatem in eiusdem universalitate conservari non posse. Atqui tota historia Protestantismi inde a sua origine usque ad hanc aetatem constanter semper et ubique non solum in multiplicibus integris sectis sed in singulis etiam hominibus has easdem conclusiones rebus ipsis exhibuit et exhibet, quin ullum possit adferri factum, in quo illae verae non esse deprehendantur.

Sane primi iam sic dicti Reformatores cum auctoritatem magisterii et custodiae fidei in Ecclesia negabant, ei continuo substituebant inspirationem singulorum, qui legunt Scripturas, saltem aequipollentem revelationi immediatae. Videbant enim inter haec tria, inter auctoritatem magisterii, inquisitionem relictam singulis, et immediatam revelationem seu inspirationem singulorum nihil esse medium; reiecta ergo prima, cum ad secundam simpliciter et sine temperatione appellare non auderent, reliquum erat, ut ad tertiam confugerent. Docebant ergo, Scripturam sacram esse omnibus perspicuam claritate supernaturali, eo quod verbum Dei scriptum, quando legitur vel auditur, virtute sua insita quae est virtus Spiritus Sancti, singulos illuminat et sanctificat, ut verum et genuinum sensum facile intelligant, atque ita pro singulis immediate ipsum Spiritum Sanctum esse interpretem et doctorem : « quisque iudex liberrimus sit omnium qui docent eum, intus a Deo solo doctus n (vide supra p. 9.). Illuminatio itaque non est solum gratia ad supernaturalem fidem necessaria, quam Catholici concedunt et credunt; sed est illuminatio, quae externum excludit authenticum magisterium, et per quam singuli constituuntur iudices omnium docentium, quo nomine intelligitur praeprimis ipsa Ecclesia. Unde etiam theologi Protestantes e. g. Gerhardus (in Locis 1. I. De Interpret. Script.) docere

« PoprzedniaDalej »