Obrazy na stronie
PDF
ePub

pata ad indicandam historiam definitionis canonis; esse scilicet libros alios de quibus numquam in Ecclesia ortum erat dubium, quin pertinerent ad canonem Scripturarum, et esse alios de quibus aliquando dubitatum est et post aliquam haesitationem demum eliquata quaestione inter omnes catholicos certo constare coepit. At appellatio et distinctio eadem falsa prorsus et intolerabilis evadit, si per eam intrinsecum discrimen librorum et diversus gradus auctoritatis designetur, ut duplex statuatur canon, primus in quo libri inspirati, secundus in quo alii libri ecclesiastici inferioris auctoritatis comprehendantur, ad quam significationem a Ioanne Iahn et fortasse a Bernardo Lamy illa nomina detorta esse vidimus.

nota, nomina vero non crant in usu, et haud scio, utrum ante Sixtum Senenscm (defunctum 1569) fuerint adhibita. « Libri canonici primi ordinis, inquit, quos protocanonicos appellare libet, sunt indubitatae fidei libri, h. e. de quorum auctoritate nulla umquam in Ecclesia catholica fuit dubitatio... Canonici secundi ordinis, qui olim ecclesiastici vocabantur, et nunc a nobis deuterocanonici dicuntur, illi sunt, de quibus... inter Catholicos fuit aliquando sententia anceps » Bibl. Sanct. 1. 1. sect. 1.

Libri deuterocanonici numerantur septem V. T. et septem N. T. Baruch, Tobiae, Iudith, Sapientiae, Ecclesiastici, 1. et 2. Machabaeorum; Epistolae sex N. T. Heb. Iac. 2. Pet. Iud. 2. et 3. Io. et Apocalypsis. Praeter hacc sunt deuterocanonicae aliquot partes librorum Esther et Danielis; et ab aliquibus huc numerantur fragmenta Evangeliorum illa, quae in quibusdam Codd. exciderunt. Ceterum appellatio deuterocanonici magis in usu est pro libris veteris quam pro iis novi Testamenti.

Franzelin

23

THESIS X.

Demonstratur traditio apostolica de canone librorum sacrorum ex constanti et universali usu Ecclesiae.

[ocr errors]

« Si ad vindicandam suisque in fundamentis distinctius intelligen» dam Patrum Tridentinorum definitionem inquiratur modus, quo prae"dicatio ecclesiastica de canone ss. librorum diversis aetatibus se habuit; certissimis conficitur argumentis, 1°. ecclesiastico usu et univer» sali consuetudine ad ipsa tempora apostolica pertingente praeter Scri»pturas censionis hebraicae etiam reliquos veteris Testamenti libros qui >canone Tridentino comprehenduntur, in Ecclesiis christianis susceptos » fuisse; 2°. consuetudinem, quam diximus, ecclesiasticam iis insignem " esse characteribus, ut hos libros omnes tamquam ad s. Scripturam pertinentes ab Apostolis Ecclesiae traditos fuisse demonstret. »

I. Imprimis disertis testimoniis constat, tribus primis saeculis censionem Scripturarum penes Ecclesias christianas fuisse non parum diversam a censione, ut exstabat penes Iudaeos; quae diversitas non tantum ad singularia incisa sed etiam ad longiores partes librorum et ad libros integros referebatur, non secus ac nunc adhuc existit idem discrimen. Hic autem Ecclesiarum usus vi assistentiae, qua Deus adest Ecclesiae suae, ita auctoritate eminens credebatur, ut absurdum videretur a Iudaeis discere velle genuinum Scripturarum canonem. Habes haec pluribus disputata apud Origenem in ep. ad Africanum. Quoniam Africanus dubium moverat de partibus deuterocanonicis Danielis, Origenes et has partes Danielis et alias in libro Esther apud Hebraeos non esse, atque in multis aliis nostros libros ab iis quos Iudaei habent, differre fatetur n. 2-6; immo agnoscit etiam libros integros ut Tobiae et Iudith, quibus utitur Ecclesia, a Iudaeis non admitti n. 13. At vero absurdum esse pronuntiat, ideo de hisce Scripturarum nostrarum partibus dubitare. «Tempus est igitur, exclamat, si haec nos non latent, abrogare quae in Ecclesiis feruntur exemplaria, et fratribus lege praecipere, ut abiectis quos penes se habent, sacris libris, adulando Iudaeis persuadeant, ut nobis puros et qui nihil habeant figmenti, impertiant. An etiam providentiae, quae in sacris Scripturis dedit omnibus Christi

Ecclesiis aedificationem, curae non fuerunt empti pretio, pro quibus Christus mortuus est? n. 4. Ceterum ad usum polemicum, ait, oportere novisse discrimina inter utrumque canonem, idque se ipsum diligenti comparatione investigasse, « ut cum Iudaeis disserentes non proferamus ea, quae in eorum exemplaribus desunt; sed simul utamur iis, quae penes se habent, licet in nostris desiderentur » n. 5.

Discrimina haec inter collectionem Scripturarum ut exstabat penes Ecclesiam, et inter illam Iudaeorum commemorat etiam Iustinus medio saeculo secundo paulo post aetatem apostolicam in dialogo cum Tryphone Iudaeo n. 71-73. Quamvis enim directe ibi agat de singularibus textibus vel corruptis vel truncatis a Iudaeorum magistris, quia non erat ei propositum de ipso diverso canone Scripturarum disputare; conqueritur tamen, a Iudaeis Scripturas aliquas penitus esse sublatas, quae exstant in exemplaribus Christianorum. His vero Scripturis quae penes Christianos et non etiam apud Iudaeos sunt, pollicetur non se usurum ad scopum polemicum, eodem modo ut post Iustini tempora Origenem id commendasse vidimus. « Quod (magistri Iudaeorum) multas Scripturas, ait Iustinus, omnino sustulerunt (1) ex interpretatione apud Ptolomaeum facta a senioribus... scire vos volo. Quas quia ab omnibus generis vestri negari scio, huiusmodi quaestionibus non implicabor; sed ex iis quae etiam apud vos in confesso sunt, disputationes instituam n. 71. Non diffitemur, hoc quoque loco directe spectari a Iustino textus singulares; nihilominus expressio est ita generalis, ut etiam ad libros integros protendatur, quos in canone Iudaico non comprehensos penes Ecclesias fuisse luculenter constabit ex sequentibus, et circa quos ideo discrimen inter utramque censionem Iustinus ignorare non poterat.

Iam si librorum deuterocanonicorum V. T. qui in canone Hebraeorum desunt, usum et frequentationem in Ecclesiis christianis investigemus, facile apparebit, eos inde a temporibus apostolicis non secus ac libros protocanonicos in

(1) Ότι πολλας γραφας τελεον περιεῖλον,

censu Scripturarum sacrarum habitos, et ut tales usurpatos fuisse. Conficiemus id triplici argumento, 1° ex modo quo libri hi omnes citantur a ss. Doctoribus; 2° ex codicibus et versionibus; 3° ex publica eorum lectione.

I. Usque ad initia saeculi IV. nulla comparet (1) de his libris controversia alicuius momenti; sed deuterocanonici sicut protocanonici eodem prorsus modo absque ullo discrimine citantur, ut manifestum sit, omnes habitos fuisse libros sacrae Scripturae et unius collectionis. Citant enim Patres illi vetusti textus deuterocanonicos permixtos cum protocanonicis, et citant iisdem formulis solemnibus: scriptum est, dicit (g), secundum illud (zata to), Scriptura, sacra Scriptura, divina Scriptura, Spiritus Sanctus in divina Scriptura dicit, dicit prophetia, dicit propheta, dicit lex, dicit Deus. Ita quidem in scriptoribus III. saeculi, apud quos in operibus prolixioribus frequentiores sunt citationes Scripturarum et formulae solemniores. Per se patet, libros aliquos ex sua indole frequentius alios minus frequenter citationibus opportunos fuisse; id enim etiam in protocanonicis usuvenit. Unde frequentissime libros Sapientiae et Ecclesiastici, minus frequenter libros historicos Tobiae, Iudith, Machabaeorum citatos reperimus, quod non ex diversa auctoritate libris tributa sed ex diversitate argumenti repetendum est. Modo quo diximus, occurrunt citati apud Clementem Alex. libri omnes deuterocanonici; Sapientiac plusquam vigesies, Ecclesiastici quinquagies et amplius, Baruch (nomine Ieremiae) quater (2), Tobiae ter, Iu

(1) Dubitatio, cuiusmodi proposita cst Origeni ab Africano, potius clare demonstrat, nullam adhuc inter Catholicos motam fuisse controversiam. Africanus proponit dubium solvendum Origeni ut novum et ut suum, non ut commune aliis; dubium deinde ex indiciis quibusdam intrinsecis ortum refertur ad solas partes deuterocanonicas Danielis, maxime ad historiam Susannae; nec adhuc videtur novisse Africanus, alios etiam libros qui sunt penes Ecclesiam, hebraice non exstare. Unde Origines de hac utriusque censionis diversitate eum docere in sua responsione opus habuit. Quae quidem clare ostendunt, de hisce libris qui penes Hebracos desunt, nullam adhuc in Ecclesia anditam fuisse dubitationem.

(2) Baruch citant veteres frequentissime sub nomine Ieremiae, cuius ille scriba crat; ita praeter Clementem Irenaeus, Tertullianus, Orige

dith semel, 2. Machabaeorum semel (1). Eodem modo libri adferuntur in Opp. Origenis (ed. De la Rue), Sapientiae fere vigesies, Ecclesiastici plusquam septuagies, Baruch (nomine Ieremiae) quinquies, Tobiae amplius quam decies, Iudith ter, 1. Machabaeorum semel, 2. Machabaeorum decies et quinquies. Apud utrumque citantur etiam cum protocanonicis partes deuterocanonicae Danielis et Esther. Pariter occurrunt citationes omnium librorum (exceptis Tob. et Esther) apud Tertullianum; omnium (excepto 1. Iudith) apud Cyprianum; omnium (exceptis Ecclesi. et partibus Esther) in Operibus Hippolyti (ed. Fabricii et in Bibl. Gallandi T. II.). Citantur libri Baruch, Tobiae, Sapientiac, Ecclesiastici a s. Melitone (saeculo II.) in Clavi s. Scripturae (si opus genuinum est), quam primus edidit Emus Pitra (Spicileg. Solesm. T. III.); a s. Irenaeo libri Sapientiae, Baruch (nomine Ieremiae), partes deuterocanonicae Danielis; tum Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch, Tobiae, in Operibus Dionysii Alexandrini (ed. de Magistris); item Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch (nomine Ieremiae) a Methodio; item Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch, Tobiac, Iudith, partes deuterocanonicae Danielis in sex primis libris Constitutionum apostolicarum, qui a recentioribus criticis censentur scripti saeculo III; item Sapientiae et Ecclesiastici in Testam. duodecim patriarcharum; item Sapientiae in disput. Archelai cum Manete; item Ecclesiastici ab Anonymo contra Novatianum (Galland. III. p. 376.), a Petro Alexand. Fragm. de paschate n. 5. (2) et ab Alexandro Alexand. ep. ad Alexandr. CP. n. 5; item 1. Machabaeorum in Conc. II. Carthaginensi anni 253. (Hard. I. p. 152.); item Sapientiae, Eccle

nes, Cyprianus, Methodius, Lactantius, Athanasius, Hilarius, Ambrosius, Leontius aliique.

(1) Habet insuper Clemens quandam synopsim totius Scripturae Strom. I. p. 323-329. edit. Paris. 1641, ubi omnes omnino libros recenset excepto 1. Iudith, cuius tamen historiam enarrat 1. IV. p. 521. Nemine Ieremiac comprehendisse et Baruch, patet etiam cx Pacdagog. I. c. 10; II. c. 3.

(2) De genuinitate huius fragmenti vide C.I. Hefele in Lexico Eccles. Friburgensi.

« PoprzedniaDalej »