Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small]

TYPIS S. C. DE PROPAG. FIDE APUD PETRUM H. F. MARIETTI

SOC. EQ. P. MARIETTI ADM.

TYPOGRAPHUM PONTIFICIUM

MDCCCLXX.

141. ¿. 131.

Auctor sibi vindicat ius proprietatis.

PROLEGOMENON

DE PRINCIPIIS OBIECTIVIS CHRISTIANAE COGNITIONIS
AC THEOLOGIAE UNIVERSIM SPECTATIS.

Divinae fidei obiectum materiale quod vocant, seu obiectum credendum sunt veritates a Deo de se ipso deque operibus suis revelatae; fidei obiectum formale, seu ratio propter quam et sub qua creditur atque assensus praestatur veritati revelatae, est auctoritas (infinita scientia, veracitas, dignitas) Dei loquentis: adeoque obiectum adaequatum fidei divinae est verbum Dei. Assensus in veritatem revelatam propter auctoritatem Dei revelantis est et dicitur fides subiectiva, seu fides qua creditur. Revelatum verbum Dei ipsum, qua late patet, est et dici solet usu ecclesiastico fides (IoT) obiectiva, seu fides quae creditur.

Theologia proprie dicta, ut a philosophia distinguitur, est scientia fidei seu scientia veritatum a Deo revelatarum sub formali ratione, quatenus revelatae sunt; adeoque est cognitio demonstratione comparata, quae veritates contineantur, et quomodo contineantur in verbo Dei; quis sit mutuus earum habitus, quis nexus, quae unius ab altera dependentia; quis deinde sit singularum in revelatione determinatus conceptus; quae cum ideis et veritatibus rationalibus vel convenientia vel analogia; quae denique veritates aliae ex ipsis revelatis pendeant et consequantur.

Sicut ergo verbum Dei est, quo fides subiectiva nititur et fides obiectiva constituitur; ita scientia fidei seu theologia habet propriam sedem argumentorum et proprium locum, ex quo ducit demonstrationes, ipsum Dei verbum revelatum. Principia autem alia, ut sunt rationes ac veritates naturali tantum lumine cognitae et auctoritas mere humana, subserviunt theologiae, quatenus pertinent ad suadendas, illustrandas, analogis notionibus distinctius concipiendas ipsas veritates revelatas, et vicissim ad deducendas et con

« PoprzedniaDalej »